Text List

III, D. 39, A. 1, Q. 2

III, D. 39, A. 1, Q. 2

Utrum omne periurium sit peccatum.

Secundo quaeritur, utrum omne periurium sit peccatum, et ostenditur quod aliquis possit periurare sine peccato.

Rationes Principales

Esto enim quod aliquis iuret falsum, quod putat esse verum, propter utilitatem proximi, iuramentum illud non est in divinae Veritatis contemptum nec est in proximi nocumentum. Ergo non repugnat mandato primae tabulae nec secundae : igitur non est peccatum ; et tamen est periurium, sicut in praecedentibus fuit ostensum : ergo non omne periurium est peccatum.

Item, nullus venerando et amando Deum peccat ; sed Augustinus dicit quod "illud, per quod quis iurat, veneratur et amat": cum ergo aliquis iurat falsum per Deum, veneratur et amat ipsum Deum : ergo non committit peccatum ; et tamen committit periurium : ergo periurium non est peccatum.

Item, sicut peccatum opponitur bonitati, sic periurium opponitur veritati ; sed veritas spectat ad intellectum, bonitas ad affectum ; sic etiam falsum et malum differunt : cum ergo vitium et pecctum dicat oppositum virtuti et bonitati, quae se tenent ex parte affectus, et periurium sit oppositum veritati quae se tenet ex parte intellectus, non videtur quod aliquod periurium sit peccatum.

Item, possibile est aliquem cogi ad hoc quod iuret falsum ; sed necessitas non habet legem, immo quae alias sunt illicita necessitas facit licita, sicut patet de eo qui furatur et est in extrema necessitate : ergo videtur quod saltem in tali casu periurium sit licitum, et sic non est essentiale ei esse peccatum.

Sed contra : Gravius vitium et magis deforme est periurium quam simplex mendacium ; sed "necesse est omne mendacium esse peccatum", secundum quod Augustinus dicit et habitum est in praecedentibus : videtur ergo quod similiter sit circa ipsum periurium, immo multo fortius.

Item, quicumque peierat iurat inordinate, et qui iurat inordinate iurat iniuste vel temerarie ; et omnis talis peccat : ergo etc.

Item, omnis qui peierat assumit nomen Dei in vanum, et omnis talis facit contumeliam divinae Veritati ; hoc autem est peccatum et malum secundum se : ergo necesse est omne periurium malum esse.

Item, omne illud est malum cui debetur poena ; sed omni periurio debetur poena, secundum quod dicitur Proverbiorum 19, 5 : "Testis falsus non erit impunitus": ergo, si periurium est falsa testificatio, videtur necessario quod omne periurium sit peccatum.

Conclusio

Periurium est malum non solummodo in se, sed etiam secundum se.

Respondeo : Dicendum quod absque dubio periurium est malum, non solummodo in se, sed etiam secundum se, ita quod nullo modo potest fieri bene. Ratio autem huius est duplex : una propter hoc quod plerumque periurium claudit in se mendacium ; quod est secundum se malum ; alia vero ratio est generalis, quia omnis periurans contumeliam facit summae Veritati, dum eam adducit ad eius confirmationem ad quod non deberet assumi. Et ideo, quia non tantum deordinat hominem ad proximum, sed etiam deordinat hominem ad Deum, inde est quod semper est malum. Unde concedendae sunt rationes quae hoc ostendunt.

Ad Rationes

Ad illud quod obicitur, quod illud per quod quis iurat veneratur et amat, dicendum quod illud verum est quando recte et ordinate per illud iurat ; sed quando falso et inordinate per ipsum iurat, etsi videatur venerari per cred ulitatem, potius contemnit et contumeliam sibi facit per inordinatam locutionem.

Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium de eo qui iurat falsum quod putat esse verum, propter utilitatem proximi, dicendum quod talis peccat propter Veritatis contemptum. Quamvis enim non contemnat ipsam Veritatem ex certa scientia, adducendo eam in testimonium falsitatis, contemnit famen ex ipsa temeritate. Adeo enim est nomen Domini terribile et venerabile quod nullus debet ipsum in testimonium assumere, nisi noverit quid loquatur. Unde ignorantia non excusat in tali iuramento. Hoc enim debet unusquisque scire quod non, debet iuramento aliquid firmare nisi de illo sit certus. Unde, etsi talis ignoret rem de qua iurat, hoc ipso scit se male iurare, si eam iuramento affirmat ; et ideo non excusatur a culpa.

Ad illud quod obicitur, quod periurium opponitur veritati, quae est in intellectu, dicendum quod secundum quod duplex est cognitio, speculativa et practica, sic dupliciter contingit loqui de ipsa veritate : aut prout est regula merae speculationis aut prout est regula ipsius locutionis et operationis. Veritas enim fidei et prudentiae dictat qualiter loquendum et quid agendum. Cum ergo dicitur quod mendacium et periurium opponitur veritati, hoc non intelligitur de veritate primo modo, sed de veritate secundo modo. Et ista veritas secundo modo dicta iuncta est bonitati et tenet rationem virtutis, et actus eius est in praecepto, secundum quod dicitur ad Ephesios 4, 25 : Loquimini unusquisque veritatem cum proximo suo. Ipse autem obicit de veritate prout consistit in mera speculatione ; ideo ratio illa non valet.

Ad illud quod obicitur de eo qui peierat necessitate compulsus, quod non peccat, dicendum quod falsum est. Est enim necessitas naturae et necessitas coactionis. Necessitas, inquam, naturae legem non habet et potest a toto excusare ; necessitas vero coactionis bon excusat a toto in his quae secundum se mala sunt, sed excusat solum a tanto, quia voluntas sufficienter cogi non potest. Et propterea, quia periurium secundum se malum est, quantumcumque quis compellitur ad illud, non omnino a peccato excusatur, immo sibi a canone poena imponitur. Dicit enim canon quod si quis peierat pro vita corporis servanda, quia magis dilexit corpus quam animam, ieiunet tres quadragesimas. Nec est simile de furto, quia furtum non est malum nisi propter rerum appropriationem ; extrema autem necessitas omnia facit communia ; nulla autem necessitas tollit periurii deformitatem, eo quod. nulla necessitate licitum sit nomen Dei in vanum assumere : et ita non est simile hinc et inde. De obligatione tamen iuramenti coacti infra determinabitur magis plane.

PrevBack to TopNext