Text List

III, D. 39, A. 1, Q. 3

III, D. 39, A. 1, Q. 3

Utrum omne periurium sit mortale peccatum.

Tertio quaeritur, utrum omne periurium sit mortale peccatum.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Augustinus, in quodam Sermone de iuramento : "Falsa iuratio perniciosa, vera periculosa, nulla secura". Sed quod est perniciosum est mortale peccatum : cum ergo omne periurium sit falsa iuratio, ergo periurium est mortale peccatum.

Item, quod directe est contra mandatum et prohibitionem est peccatum morfale ; sed periurium directe est contra prohibitionem secundae tabulae et primae : ergo videtur quod semper sit mortale peccatum ; in utraque enim prohibetur periurium.

Item, contemptus introducit mortale peccatum ; sed omnis peierans contemnit ipsam summam Veritatem, dum eam adducit in testimonium falsi : ergo omne periurium est peccatum mortale.

Item, mendacium de se, quando seriosum est, peccatum grave est. Cum ergo iuramentum superadditum trahat ipsum mendacium in aliud genus, videtur quod qualecumque mendacium per iuramentum superadditum fiat mortale peccatum.

Sed contra : Sicut contingit aliquem iocose mentiri, sic etiam contingit aliquem iurare falsum ; sed quod ioco fit, non fit contemptu : si ergo aliquod periurium potest esse iocosum, non videtur quod omne periurium sit mortale peccatum.

Item, sicut est aliquod mendacium quod nulli obest et alicui prodest, ita potest esse aliquod periurium ; sed tale periurium magis procedit ex pietate quam ex libidine : cum ergo libido sit radix omnis peccati mortalis, videtur quod non omne periurium necessario sit mortale peccatum.

Item, sicut contingit aliquem impraemeditate loqui falsum, ita contingit aliquem impraemeditate iurare falsum ; sed peccatum non est mortale nisi fiat ex deliberatione et consensu : ergo non omne periurium est mortale peccatum.

Item, sicut assumere nomen Dei, super falsum repugnat mandata Decalogi ita etiam assumere in vanum ; sed non semper, cum quis assumit nomen Dei in vanum, peccat mortaliter, ut patet de his qui iurant praeter necessitatem ; ergo videtur similiter quod non semper mortaliter peccet qui assumit nomen Dei super falsum : ergo non omne periurium est mortale peccatum.

Conclusio

Non omne periurium est mortale peccatum, deficiente scilicet sufficienti deliberatione.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod periurium duo dicit, videlicet iurationem et inordinationem : est enim periurium iuramentum inordinatum et indebitum. Iuratio autem triplex est. Quaedam est deliberata et solemnizata, sicut quando testes iurant super sacrosancta Dei Evangelia in iudicis praesentia. Quaedam est deliberata, sed non solemnizata, quando quis in occulta iurat aliquid ex deliberatione, intendens illud per divinae Veritatis testimonium confirmare. Quaedam autem est nec deliberata nec solemnizata, sicut quando quis iurat in communi sermone, non attendens quem invocat et ad quid, sed ex quadam consuetudine.

Et secundum hoc periurium potest committi tripliciter. Et si committatur circa iurationem deliberatam et solemnizatam, sic est grave peccatum et enorme, ita quod reddit etiam hominem infamem. Si vero committatur circa iurationem nec solemnizatam nec deliberatam, sic non est peccatum mortale, sed veniale, propter hoc quod lingua in lubrico posita est. Si vero committatur circa iurationem deliberatam, licet non solemnizatam, tunc distinguendum est, quia aut deliberat de dicta et de iuramento, utrum videlicet dictum sit verum et utrum sit iuramento confirmandum : et tunc, si peierat, mortaliter peccat. Aut deliberat de dicto tantum, utrum sit verum, non tamen de iuramento superaddito : et tunc potest esse veniale peccatum. Valde tamen est cavendum, quia veniale illud periculosum est et multum appropinquat ad mortale peccatum. Concedendum est igitur quod non omne periurium est mortale peccatum, sicut illud quod non est deliberatum. Concedendae sunt eiam rationes quae hoc ostendunt, licet aliquae ex eis non necessario cogant.

Ad Rationes

Ad illud vero quod obicitur in contrarium, quod falsa iuratio est perniciosa, dicendum quod Augustinus non intelligit generaliter de omni iuratione, sed de illa quae fit cum deliberatione ; et de illa verum est quod mortale peccatum est.

Ad illud quod obicitur, quod omne periurium directe repugnat divinae prohibitioni, dicendum quod illud non est verum de quolibet, sed de illo solum quod fit cum plena deliberatione et consensu. Et si tu obicias, quod omnis actus fornicationis et adulterii repugnat illi praecepto non moechaberis, et ideo est peccatum mortale, dicendum quod non est simile de verbo, quod facile evolat, et de perpetratione peccati carnalis, quoniam actus ille semper debet subiacere imperio rationis. Unde nunquam consummatur opus carnis quin homo reputetur consensisse pleno consensu. Ideo magis generaliter repugnat prohibitioni quam actus periurii.

Ad illud quod obicitur, quod in omni periurio est contemptus summae Veritatis, dicendum quod, quando aliquis iurat ex quadam consuetudine vel ioco, non deliberans de excellentia Veritatis in testimonium invocatae, etsi aliquo modo possit dici contemnere, quia non adeo veneratur sicut debet, tamen proprie non contemnit, quia potius est ibi debiti honoris omissio quaedam et negligentia quam illatio contumeliae. Sed si ex deliberatione hoc faceret, absque dubio tunc graviter peccaret.

Ad illud quod obicitur, quod iuramentum trahit mendacium in aliud genus, dicendum quod illud est verum quando iuramentum additur cum deliberatione ipsi mendacio ; tunc enim habet plenam rationem iuramenti et trahit in aliud genus peccati. Quando vero praeter deliberationem additur, tunc quaedam est circumstantia aggravans, non necessario trahens in genus mortalis peccati, pro eo quod iuramentum illud superadditum non introducit plenum veritatis contemptum nec est ipsius veritatis destructivum, licet aliquo modo disponat ad veritatis contrarium, quia consuetudo frequenter parit libidinem et contemptum. Ideo valde cavendum est periurium ; et quia propter incertitudinem sermonis frequenter periurium iuramento coniungitur : hinc est quod ipsum iuramentum in christianis viris, et maxime perfectis, debet esse valde rarum, secundum consilium Ecclesiastici, 23, 9, qui dicit : Iurationi non assuescat os tuum, sunt enim multi casus in illa.

PrevBack to TopNext