Text List

III, D. 39, A. 2, Q. 1

III, D. 39, A. 2, Q. 1

Utrum licitum sit iurare per Deum.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum licitum sit iurare per Deum.

Rationes Principales

Et quod sit simpliciter illicitum, videtur. Omne illud quod est prohibitum est malum et illicitum ; sed iurare per Deum est prohibitum, quia dicitur Matthaei 5, 34 : "Nolite iurare omnino" ; similiter Iacobi 5, 12 : "Ante omnia, fratres mei, nolite iurare": ergo iurare per Deum est malum et illicitum.

Item, omnis actus, qui est perniciosus vel periculosus, est de se malus et illicitus ; sed iuratio per Deum facta, secundum quod dicit Augustinus, in quodam Sermone, "aut est perniciosa aut periculosa et nulla secura": ergo etc.

Item, omne illud quod sibi relictum est malum, simpliciter loquendo, iudicandum est malum et illicitum ; sed iurare per Deum sine causa est malum et illi.citum : ergo, simpliciter loquendo, illicitum et maium est iurare per Deum.

Item, omnis actus, cuius consuetudo est mala, est de se malus et illicitus ; sed consuetudo iurandi per Deum est mala et reprobanda : ergo iurare per Deum est malum et illicitum.

Sed contra : Augustinus, in Sermone De verbis Apostoli : "Si peccatum esset iuratio, non diceretur in Lege : Reddes Domino iuramenta tua". Sed Domino reddimus iuramenta quando iuramus per Dominum : cum ergo hoc sit in Lege concessum, videtur quod iurare per Deum non sit illicitum.

Item., nullus actus qui habet exemplar in Deo est malus et illicitus ; sed iuratio per Deum ha,bet exemplar in ipso Deo, quoniam ipse Deus iurat per semetipsum, secundum quod dicit Apostolus ad Hebraeos 6, 13 ; et in Psalmo 109, 4 : "Iuravit Dominus" etc., et Genesis 22, 16 : "Per memetipsum iuravi" etc. Ergo iurare per Deum non est illicitum,

Item, nullus actus, in quo exhibetur honor et reverentia ipsi Deo, est illicitus ; sed, cum iuramus per Deum, exhibemus honorem et reverentiam ipsi. Deo : ergo etc. Minor probatur per Glossam Matthaei 5, 33 : "Hoc, per quod iurat, quilibet veneratur, hoc amat, hoc timet : ideo praecipitur quod non iuretur nisi per Deum".

Item, omnis actus transiens super materiam debitam est bonus et licitus ; sed iurare per Deum est actus transiens super materiam debitam, quia hoc est invocare divinam Veritatem in testimonium : ergo iurare per Deum est bonum et licitum.

Item, omne illud, quod facit ad confirmationem veritatis et ad confutationem falsitatis et dolositatis, est bonum et licitum ; sed iuratio per Deum est huiusmodi, quia per testes boni expiantur et mali convincuntur et puniuntur : ergo iuratio per Deum est bona et licita. Iuxta hoc quaeritur, utrum iuramentum bonum et licitum sit appetendum. Et quod sic, videtur, quia potest esse meritorium. Et si sic, quaeritur : quare iuramentum fuit a Domino prohibitum magis quam aliud bonum.

Conclusio

Iurare per Deum licitum est, non tamen appetendum.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod aliqui dicere voluerunt omne iuramentum esse illicitum, non solum per creaturam, sed etiam per ipsum Deum. Et haec fuit et est positio haereticorum Manichaeorum, qui sui erroris occasionem sumpserunt ex verbo Domini, Matthaei 5, 33, et ex eo quod dicitur Iacobi 5, 12. Quod quidem verbum male intellexerunt dupliciter. Primo, quia crediderunt quod Dominus ipsum iuramentum prohiber et tamquam de se malum. Secundo, quia intellexerunt per hoc quod dicitur : Non iurabis omnino, quod Dominus omne iuramentum prohiberet. Et in primo erraverunt, quoniam, si Lex evangelica non prohibet nisi quod malum est de se, iurare autem per Deum et adducere ipsam Veritatem in testimonium nec est contra rationem rectam nec contra consuetudinem bonam nec contra legem divinam - maxime cum lex divina dicat : Reddes Domino iuramenta tua, quam legem ipsi impii Manichaei dicunt a malo Deo esse latam - in hoc quod intelligebant Dominum iuramentum prohibere per se, errabant, quia credebant praecepta Evangelii repugnare praeceptis Legis Veteris, repugnare etiam rationi rectae et moribus bonis. Unde et ipsorum errorem elidens Augustinus dicit quod iuramentum non fuit prohibitum propter se, sed propter vitandum periurium. Ait enim, Ad Publicolam, sic : "Dictum est in Novo Testamento ne omnino iuremus ; quod mihi propterea dictum videtur, non quod iurare sit peccatum, sed quia peierare est immane peccatum, a quo nos longe esse voluit qui, ne omnino iuraremus, commonuit".

In alio etiam errabant, quia credebant iurationem universaliter esse prohibitam. Et iste error venit ex manifesta ignorantia, quia nescierunt intelligere quod alium sensum facit negatio praeposita signo universali, alium sensum facit postposita. Praeposita enim facit aequipollere particulari negativo, sed postposita facit aequipollere suo contrario. Unde differt dicere : non omnis homo currit, et omnis homo non currit. Dominus autem non dixit : omnino non iurabis, sed dixit : non iurabis omnino. Unde non prohibuit omnem iurationem, sed prohibuit quod non esset omni modo et sine omni causa iurandum.

Et ideo, errore isto abiecto tamquam irralionabili et pernicioso, concedendum est quo licitum est iurare per Deum ; et hoc communiter tenet universitas fidelium. Quia tamen non sic est licitum quin aliquo modo possit esse illicitum, dubium est inter doctores utrum iurare per Deum dicat actum bonum in genere aut actum indifferentem. Et aliquibus visum fuit quod iurare per Deum est actus bonus in genere, ratione tamen pronitatis ipsius iurantis malus est per occasionem. Dicunt enim illum actum esse bonum in genere, pro eo quod actus transit super materiam debitam, quia invocare in testimonium recte transit super ipsam Veritatem.

Aliis autem videtur quod iurare per Deum de se sit indifferens, quia divina Veritas potest invocari per iuramentum in testimonium veritatis et in testimonium falsitatis ; et unum est bonum et alterum est malum, quia in uno fit reverentia, in altero iniuria. Unde nota quod quidam sunt actus qui pertinent ad divinum cultum, ut laudare Deum ; et isti sunt boni per se et secundum se. Quidam vero sunt actus qui sunt ad oppositum ; et isti sunt per se mali, ut blasphemare Deum. Quidam autem sunt medio modo ; sicut actus iurandi, qui, si fiat reverenter, est ad cultum Dei ; si fiat irreverenter, est ad oppositum. Ideo dicunt quod iurare per Deum licitum est sicut indifferens, quod potest fieri bene et male. Et quia indifferens diversis ex causis potest esse occasio cadendi in malum et vitandi malum, hinc est quod Dominus aliquando monet et inducit homines ad iurandum per Deum, aliquando retrahit. In Veteri Lege inducebat ad iurandum per Deum, ut per hoc revocarentur a iuramento idolorum, cum dicebat : Reddes Domino iuramenta tua. In Nova Lege retrahit, ut ostendat periurium esse fugiendum. Et pro tanto iuxta hune modum dicendi satis rationabiliter videtur quod iurare per Deum sit licitum tamquam indifferens. Sive autem sit indifferens sive bonum in genere, quia utrumque potest dici satis probabiliter, hoc pro certo tenendum est quod licitum est per Deum iurare ; et concedendae sunt rationes hoc ostendentes.

Ad Rationes

Ad illud vero quod obicitur in contrarium, quod actus iste est prohibitus, dicendum quod non prohibetur actus-iste quia malus est, sed quia occasio est mali ; nec etiam prohibetur universaliter, sed prohibetur ut quis non iuret irreverenter. Et hoc importat ipsius verbi sententia, secundum quod explanatum est supra.

Ad illud quod obicitur, quod iurare per Deum vel est perniciosum vel periculosum, dicendum quod periculosum dicitur aliquid dupliciter : aut quia periculi causa aut quia periculi occasion. Iurare autem per Deum dicitur esse periculosum non quia causa periculi : potest enim esse meritorium et bonum ; sed quia occasio periculi in eo qui non diligenter observat qualiter iurat.

Ad illud quod obicitur, quod omne illud, quod sibi relictum est malum de se, iudicandum est malum et illicitum, dicendum quod dupliciter contingit intelligere actum iurandi per Deum sibi relinqui : aut considerando ipsum iuramentum in se, et sic non est malum, sed vel est indifferens vel bonum in genere ; aut secundum quod fit in opere praeter causam et utilitatem, et sic malum est, pro eo quod est ibi privatio finis debiti et positio irreverentiae ex hoc quod aliquis praeter causam et utilitatem et necessitatem divinam Veritatem assumit in testem. Verumtamen ex hoc non potest concludi quod iurare per Deum simpliciter sit malum. Sicut enim non sequitur : loqui sine causa et utilitate est malum, ergo loqui est malum ; sic etiam non tenet illatio praedicta.

Ad illud quod obicitur, quod omnis actus, cuius consuetudo est mala, de se est malus, dicendum quod hoc est falsum, quia multa sunt quae bona sunt pro loco et tempore, etsi frequenter generent vitiositatem, sicut bonum est aliquando ridere et laetari, sed non est bonum hoc frequentare, quia perducit in dissolutionem. Sic etiam et de iuramento intelligendum est, quia assuetudo iurandi minuit reverentiam veritatis et quodam modo disponit ad assertionem falsitatis.

Ad illud quod quaeritur, utrum iuramentum per Deum licite factum sit appetendum, dicendum quod non ; et hoc est propter occasionem mali adiunctam. Et est simile : sicut affluentia divitiarum, quia distrahit hominem ne cultui Dei intendat, non debet esse in appetitu, licet possit licite et meritorie possideri, sic etiam intelligendum est circa ipsum iuramentum. Et proptea beatus Iacobus dicit : Nolite iurare, non solum ostendens vitandum esse actum iurationis sine causa, sed etiam affectum. Unde etiam monemur circa actum iurationis, propter periculum periurii, vitare consuetudinem, vitare etiam actum praeter necessitatem et vitare affectum ; et ad iuramentum non debet quis ire ultroneus, sed coactus. Et huius simile potest reddi in praesidentia praelationis. Quamvis enim bonum sit et licitum aliis praeesse, non tamen est appetendum, sed potius fugiendum ; et ad illud debet homo trahi quasi invitus, quia, cum amatur praelatio frequenter est ratio superbiendi et quodam modo apostatandi et recedendi a Deo. Similiter intelligendum est in proposito. Unde quamvis iuramentum licitum sit et meritorium, non tamen est appetendum ; et hoc vult innuere textus Evangelii et admonitio ipsius beati Iacobi.

PrevBack to TopNext