III, D. 39, A. 2, Q. 2
III, D. 39, A. 2, Q. 2
Ulrum liceat iurare per aliquod creatum.
Rationes Principales
Et quod non, videtur. Primo, per ipsum textum Matthaei 5, 34 : "Nolite iurare neque per caelum, quia thronus Dei est, neque per terram" etc., ibi Glossa : "Quod perfectionis, est docuit, cum dixit : Non iurare omnino ; quod vero superstitiosum est resecavit, cum subiunxit : Neque per caelum" etc. Ergo iurare per creaturam est superstitiosum ; sed nihil tale est licitum : ergo etc.
Item, Pius Papa, Causa XXII, quaestione 1 : "Si quis per capillum Dei vel caput iuraverit, si in ecclesiastico ordine est, deponatur, si laicus, anathematizetur". Si ergo illicitum est iurare per membra Christi, cum ipsa sint sanctiora omnibus aliis creaturis, videtur quod per nullam aliam liceat iurare.
Item, iurare per Deum est invocare Deum testem, ergo iurare per creaturam est invocare creaturam in testimonium ; sed irrationalis creatura non potest aliquo modo veritati testimonium perhibere : ergo stultum et vanum et inconveniens est per ipsam iurare.
Item, qui iurat per idolum committit idololatriam, et hoc non est ob aliud nisi quia in iurando exhibet idolo quod debet exhibere Deo. Ergo iuratio spectat ad cultum latriae, qui debetur soli Maiestati divinae ; sed constat quod non est licitum creaturam aliquam venerari cultu latriae : ergo nullo modo est licitum per creaturam iurare.
Sed contra : Genesis 42, 15, Ioseph iuravit per salutem Pharaonis. Si ergo ipse tamquam sanctus homo licitum iuramentum fecit, et salus Pharaonis erat quid creatum, videtur quod per creaturam iurare sit licitum et concessum.
Item, Paulus, I ad Corinthios 15, 31 : Quotidie morior, per vestram gloriam, fratres ; ubi, secundum quod dicit Augustinus, iuravit Apostolus ; sed gloria eorum erat quid creatum : ergo etc.
Item, forma iuramenti, qua maxime utitur universitas fidelium, est iurare per sancta Dei Evangelia ; sed Evangelium est quid creatum : ergo licitum est iurare per creaturam.
Item, quotidie fideles iurant per Sanctos, utpote per beatam Virginem et per beatum Petrum ; nec illud iuramentum arguitur : ergo videtur quod forma iuramenti licita non solum habeat fieri per Creatorem, sed etiam per creaturam.
Iuxta hoc quaeritur : quare magis iuratur per Evangelia quam per creaturas alias ? Quaeritur etiam utrum qui iurat falsum per lapidem sit periurus. Et quod non, videtur, quia lapidi nulla est exhibenda reverentia. Contrarium autem huius dicit Augustinus, super illud ad Romanos 1, 9 : Testis est mihi Deus, et habetur in littera. Quaeritur ergo quomodo et qualiter liceat iurare per creaturam.
Conclusio
Iurare per creaturas, et quidem omnes, licite fieri potest duobus modis.
Respondeo : Dicendum quod iuramentum assertorium dupliciter habet fieri : quoddam per imprecationem, quoddam per ipsius Veritatis testimonii invocationem. Per imprecationem autem iuratur, cum dicitur : ita vivat filius meus vel pater, hoc est dicere : nisi ego implevero quod promitto vel nisi implevero quod iuro, non vivat filius vel pater meus. Et in hac forma iurandi creatura ad testificandum non invocatur, sed potius ipsi Creatori "oppigneratur", secundum quod dicit Augustinus. Et hoc quidem est licitum, quia, quamvis omnis creatura sit ipsius Creatoris, tamen bonum vel solatium, quod ex creatura percipimus et a Deo nobis concessum est, Deo tamquam nostrum oppignerare possumus ; et ideo licita est haec forma, licet "hoc iuramenti genus, secundum quod dicit Augustinus, in littera, sit gravissimum".
Illud vero iuramentum fit per ipsius Veritatis testimonii invocationem, quando aliquis iurat per aliquem ad invocandum illum in testem. Potest autem creatura dupliciter advocari in testimonium : aut secundum se aut in quantum est vestigium Veritatis divinae. Si secundum se, hoc modo non licet, quia sic crederetur quod aliquid numinis esset in ea, ratione cuius veritas dicti possit per huiusmodi testimonium confirmari. Secundo vero modo, in quantum in ea relucet vestigium divinae Veritatis, licitum est iurare per creaturam. Hoc enim nihil aliud est quam iurare per eum qui in creatura relucet ; et tunc non veneratur quis creaturam, sed Creatorem. Unde sicut "honor, qui exhibetur imagini, refertur ad prototypum", id est ad exemplar primum, sicut dicit Damascenus, ita hoc modo iuratio facta per creaturam refertur ad ipsarum creaturarum auctorem. Et hoc est quod dicitur Causa XXII, quaestione 1 : "Sciendum est quod Sancti non tam per creaturas quam per creaturarum auctorem iurabant, nec in creaturis aliud quam ipsarum Creatorem venerabantur, sicut Ioseph, qui, per Pharaonem iurando, hoc in eo venerabatur quod Dei iudicio positus erat in irtfinimis". Et quoniam in omni creatura isto modo relucet Deus, per omnem creaturam licite potest fieri hoc modo iuramentum. Quia vero principaliter relucet in Sanctis, et maxime in verbis evangelicae Legis, per quae divina nobis Veritas illuxit, hinc est quod per Sanctos et maxime per Evangelia consuevit frequentari forma iurationis, qua quidem iuratur per creaturam. Concedendum est igitur quod per creaturam licitum est iurare, sive imprecando sive Creatorem eius in testimonium invocando. Et sic procedunt rationes ad hanc partem inductae.
Ad Rationes
Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod Dominus prohibet iuramentum per creaturas, et Glossa dicit illud iuramentum esse superstitiosum, dicendum quod hoc intelligitur secundum quod ipsae creaturae secundum se consideratae in veritatis testimonium invocantur ; et hoc modo est ibi superstitio, quia eis reverentia ultra debitum exhibetur. Et quantum ad hoc intelligi habet Glossa et textus.
Ad illud quod obicitur de auctoritate Pii Papae, dicendum quod canon loquitur contra illos qui credebant Deum secundum divinitatem habere caput et capillos, et tales erant blasphemi ; aut certe contra illos qui irreverenter nominant membra Christi et qpodam exquisito modo iurandi dividunt ipsum quasi membratim ; qui valde rationabiliter sunt arguendi.
Ad illud quod obicitur, quod qui iurat per aliquid invocat ipsum in testimonium, dicendum quod illud non est semper verum, immo aliquando invocat ipsum in testimonium, aliquando non ipsum invocat, sed illud potius ad quod ipsum refertur, vel etiam obligat et Deo oppignerat. Et his modis, non praemissis, licitum est et concessum iurare per irrationalem creaturam.
Ad illud quod obicitur, quod qui iurat per idolum veneratur ipsum, dicendum quod hoc est quia ille qui iurat per idolum invocat ipsum in testimonium tamquam Deum ; et propterea est ibi idololatriae peccatum. Non sic autem est quando iurat per alias creaturas, quia iuramentum illud refertur totum ad Veritatem aeternam.
Ad illud vero quod ulterius quaeritur, quare magis iuratur per Evangelia quam per alias creaturas, iam patet responsio per ea quae dicta sunt. Sicut enim crucem Christi magis veneramur, propter hoc quod magis refertur ad ipsum Crucifixum ; et Sanctos, quia quadam maiori propinquitate se habent ad Deum : sic etiam intelligendum est in ipsis Evangeliis, quae directe et immediate ducunt in ipsam aeternam Veritatem. Et si tu obicias, quod, licet creatura ducat in Creatorem, tamen propter hoc non quaelibet creatura est adoranda, sed illa sola quae est ad hoc instituta, sicut imago Crucifixi, dicendum quod non est simile, quia exhibitio honoris et cultus latriae respicit illud quod honoratur secundum illud quod est in eo dignissimum, et hoc est proprium et singulare ; sed invocatio in assertione respicit ipsius Veritatis infallibilitatem et luminositatem ; et haec in singulis creaturis relucet, sed secundum plus et minus. Ideo non est simile hinc et inde. Ad illud quod quaeritur utrum ille qui iurat falsum per lapidem sit periurus, dicendum quod sic, secundum quod dicit Augustinus, quoniam iurans per lapidem aut in tendit ipsi lapidi reverentiam exhibere aut auctori lapidis. Et si ipsi lapidi intendat reverentiam exhibere, dupliciter peccat ; si vero auctori lapidis, tunc absque dubio peierat, quia ipsi Creatori lapidis contumeliam facit, dum nomen eius, per effectum creaturae intellectum, assumit in vanum. Si quis ta.men non serio iuraret, sed quodam modo ludere intenderet, sicut mos est aliquibus per bottas suas iurare, non esset dicendum periurium, quia iurare non intendit, sed potius ludere ; est tamen talis modus loquendi satis reprehensibilis et caveri debet a viris perfectis.