Text List

III, D. 39, A. 2, Q. 3

III, D. 39, A. 2, Q. 3

Utrum liceat recipere iuramentum ab idololatris factum.

Tertio quaeritur, utrum liceat recipere iuramentum ab idololatris factum.

Et quod sic, videtur. Primo, exemplo Iacob, Genesis 31, 44. Recepit enim iuramentum a Laban ; et constat quod Laban idololatra erat, sicut patet, quia "Rachel furata erat idola sua". Ergo, si Iacob recte fecit nec eum Scriptura reprehendit, videtur quod liceat ipsum quantum ad hoc imitari.

Item, hoc ipsum ostenditur exemplo ludae Machabaei, I Machabaeorum 8, 17, ubi Iudas recepit iuramentum, quando iniit foedus et amicitiam cum Romanis ; et constat quod iuraverunt per idola quae colebant. Cum ergo Iudas Machabaeus non reprehendatur de contractu illius amicitiae, videtur etc.

Item, Augustinus, Ad Publicolam : "Quamvis, dictum sit ne iuremus, nunquam tamen in Scripturis sanctis me legisse memini ne ab aliis iuramentum recipiamus". Ergo, cum iuramentum recipere in Scriptura Sacra non prohibeatur, videtur quod nullum sit peccatum, a quocumque recipiatur.

Item, licitum est cum infidelibus mercari et treugas inire ; sed fides mercationis et foederis confirmari habet per mutuum iuramentum : si ergo licet Christiano iuramentum exhibere fidei infideli et idololatrae, videtur quod similiter liceat ab ipso recipere.

Item, ita mihi licet recipere eleemosynam quae datur mihi cum murmure sicut illam quae datur mihi cum bona voluntate : et hoc est, quia quod alius mala voluntate impendit, alius potest bona voluntate recipere. Ergo, licet idololatra peccet iurando per idola, videtur quod non peccet Christianus in suscipiendo eius iuramentum.

Sed contra : Ad Romanos 1, 32 : "Non solum qui talia agunt digni sunt morte, sed etiam qui consentiunt facientibus" ; ex quo verbo colligitur quod qui consentit peccanti mortaliter peccat mortaliter. Cum ergo recipiens iuramentum ab idololatra consentiat in illo iuramento, in quo idololatra peccat mortaliter, videtur quod ipse peccet mortaliter.

Item, Augustinus dicit quod "qui petit ab alio iuramentum, quem scit iuraturum falsum, animam illius occidit", secundum quod habetur in fine istius distinctionis. Cum ergo homo sciat idololatram male et damnabiliter iurare, qui ab eo iuramentum petit eadem ratione animam ipsius occidit ; sed non licet animam ipsius occidere : ergo non licet idololatrae iuramentum recipere.

Item, magis debet quis diligere animam proximi quam aliquam utilitatem temporalem, quia, secundum beatum Augustinum, nihil post Deum et ipsum animum est adeo diligendum sicut proximi salus. Cum ergo idololatra iuret contra salutem animae suae, videtur quod ordinem caritatis pervertat qui eius iuramentum recipit pro aliquo commodo temporali. Sed non licet ordinem caritatis pervertere : ergo non licet ab idololatris iurantibus per idola iuramentum recipere.

Item, "idolum nihil est in mundo", ergo fides ab idolo nulla est ; sed quod nihil habet fidei non potest praebere confirmationem sermoni : cum ergo iuramentum per idolum faciat potius ad fidei subversionem quam ad cortfirmationem, videtur quod nullo modo sit recipiendum.

Item, videtur quod non solum ab idololatris, sed etiam a nullis liceat recipere iuramentum, quia super illud Matthaei 5, 37 : Quod amplius est a malo est, dicit Glossa : Non tuo, sed illius a quo cogeris iurare. Ergo malum est alicuius iuramentum recipere et exigere.

Conclusio

Quamvis illicitum sit iurare per idola, tamen ubi necessitas, vel communis utilitas hoc requirit, licet recipere iuramentum etiam in forma non concessa.

Respondeo : Dicendum quod contingit idololatram iurare in forma concessa et in forma prohibita. Si iurat in forma concessa, non iurat secundum quod idololatra ; et hoc modo in quodam casu licet ab eo iuramentum recipere, in quodam vero minime, quia ille qui exigit aut est persona publica aut privata. Si publica est, quantum est ex ordine iuris, potest et debet exigere secundum quod iudex. Si vero privata est, hoc tripliciter potest exigere : aut enim exigit ad veritatis confirmationem aut in veritatis subversionem aut ad suae dubitationis remotionem. Primo modo potest exigi iuramentum sine aliquo peccato, videlicet cum ad hoc exigitur solum ut firmior et stabilior sit ipsa promissio et veritatis assertio. Cum autem exigit in veritatis subversionem, hoc non potest esse sine mortali peccato ; et illud est quando compellit aliquem iurare quem novit iurare falsum. Cum vero exigit propter dubitationis suae remotionem, quia suspicatur ne homo sine iuramento dicat sibi falsitatem, tunc, si suspicio illa sistat in generali, sic talis exactio tenet potius rationem poenae quam culpae ; si vero descendat ad speciale, sic est peccatum veniale, dum de proximo suo malam habet suspicionem. Et propterea dicit Glossa : "Quod amplius est a malo est", scilicet "non credentis" ; non, inquam, semper a malo culpae, sed etiam a malo poenae. Et sic in forma concessa licet iuramentum recipere ab idololatris et infidelibus, sic etiam a Christianis et fidelibus.

Et hoc non quaeritur principaliter in proposita quaestione, sed quaestio principalis est de iura mento quo quis idololatra iurat per idolum et in forma non concessa, utrum illud sit recipiendum. Et ad huius intelligentiam est notandum quod in iuramento facto per idolum est duo considerare, videlicet ipsius idoli venerationem et exterioris verbi confirmationem. Habendo respectum ad primum, nulli licet iuramentum ab idololatra recipere nec exigere nec facere, quia idoli veneratio est omnino detestanda. Si vero habeatur respectus ad secundum, sic licitum est ab eis recipere iuramentum, maxime pro utilitate communi. Et sic recepit Iacob pro bono suae posteritatis, et Iudas pro pace gentis suae ; et sic Christiani a Saracenis recipiunt pro pace et utilitate communitatis. Unde, quamvis illicitum sit iurare per idolum, quia forma illa est prohibita, tamen, ubi necessitas vel communis utilitas hoc requirit, licitum est recipere iuramentum tale. Unde et rationes concedi possunt quae hoc ostendunt. Illa tamen auctoritas Augustini, qua dicitur : Non est prohibitum in sanctis Scripturis recipere iuramentum, non cogit, quia hoc intelligitur in forma concessa ab ipsa Ecclesia.

Ad Rationes

Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod qui recipit iuramentum per idolum factum illi consentit, dicendum quod, cum duo ibi sint, sicut prius tactum est, non consentit idoli venerationi, sed veritatis confirmationi, ut firmum sit verbum et solidum maneat pactum. Et quantum ad hoc non est ibi peccatum, quia recipit quod suum est, quod vero ibi malum est detestatur ; sicut pauper indigens eleemosyna recipit eleemosynam cum murmure sibi datam, et non peccat, quia sic placet sibi eleemosynae datio, ita quod displicet sibi annexa murmuratio.

Ad illud quod obicitur de auctoritate Augustini, quod qui exigit iuramentum ab eo quem scit peierare animam eius occidit, dicendum quod non est simile, quia illud est in veritatis subversionem nec potest fieri bona intentione ; sed iuramentum ab idololatra factum per idolum facit ad veritatis confirmationem, quia frequenter idololatrae et infideles ita bene reputant se obligatos per iuramenta illicita sicut Christiani per licita et concessa.

Ad illud quod obicitur, quod magis debemus amare animam proximi quam utilitatem temporalem, dicendum quod verum est de utilitate privata, sed non oportet intelligi de utilitate communi. Alia etiam est ratio, quia sine iuramenti illius exptessione nihilominus idololatra idolum veneratur in corde. Unde positio vel privatio iurationis exterioris non ponit per se salutis defectum vel detrimentum ; ideo caritas de hoc non dicit esse multum curandum. Sed si ille vellet ab errore resipiscere et ad veram fidem converti, tunc nullatenus tale iuramentum deberet ab eo exigi.

Ad illud quod obicitur, quod idolum nihil est, et fides in idolo nulla est, dicendum quod, quamvis nihil sit secundum veritatem, tamen idololatra aestimat aliquid esse ; et ex ipsa sua aestimatione et errore fortius adhaeret idololatra ipsi vanitati quam multi Christiani ex fide adhaereant ipsi veritati, sicut etiam videmus in haereticis ; et ex illa forti adhaerentia et erronea conscientia, cum per idola iurant, verba sua confirmant.

Ad illud quod obicitur, quod nullum iuramentum licet recipere, quia quod amplius est a malo est, iam patet responsio, quia recipere iuramentum aliquando est culpae mortalis, aliquando venialis, aliquando contractae poenalitatis ; et secundum hoc malum in textu et Glossa habet differenter accipi : vel pro culpa mortali vel pro veniali vel pro ipso malo poenali. Nisi enim intervenisset incertitudo de veritate conscientiae alienae et pronitas ad decipiendum et male suspicandum, non esset necessarium iuramentum. Et ideo ex hoc non potest generaliter concludi quod iuramentum recipere sit illicitum.

PrevBack to TopNext