III, D. 39, A. 3, Q. 1
III, D. 39, A. 3, Q. 1
Utrum obligatio contrahatur per iuramentum dolosum.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur. Per auctoritatem Isidori, quam Magister adducit in littera. Ait enim sic : "Quacumque arte verborum quis iuret, Deus sic accipit sicut ille cui iuratur intelligit". Sed ille cui iuratur intelligit simpliciter et credit quod alius se velit per verbum obligare : ergo videtur quod Deus reputet ipsum obligatum : igitur secundum veritatem obligatur quis per iuramentum dolosum.
Item, "fraus et dolus nemini debet patrocinari" ; sed, si ille qui dolose iurat ab obligatione esset absolutus, patrocinaretur ei fraus et dolus proprius : si igitur hoc est inconveniens dicere, videtur quod iuramentum dolosum obligationem introducat.
Item, verba sunt in quibus consistunt contractus. Ergo, si forma verborum est obligatoria, necesse est intervenire contractum obligatorium : ergo, sive intendat sive non intendat, dum tamen verba iuramenti obligationem praetendant, iurans obligatur : ergo ita obligatur homo per iuramentum dolosum sicut per iuramentum simplex et verum.
Item, si solummodo verba fidelia et pura obligarent in iuramento, cum nemini constet de fidelitate aliena, nemini constaret utrum aliquis esset obligatus per verba sua ; sed homo redditur certus de obligatione per iuramentum exhibitum : videtur ergo quod, sive per verba fidelia sive per fraudulenta iuramentum fiat, iurans aequaliter obligetur.
Sed contra : Gregorius : "Verba diserviunt intentioni ; et Deus talia verba iudicat qualia ex intimis proferuntur". Ergo, si homo se non intendit obligare, quantumcumque exterius loquatur, videtur quod Deus non reputet eum obligatum.
Item, secundum illud quod dicitur I Regum 16, 7 : "Homo iudicatea quae parent, Deus autem intuetur cor" ; unde quantumcumque sint opera exterius laudabilia, non sunt tamen Deo placita, nisi procedant ex mera intentione et pura. Ergo Deus obligationem iuramenti pensat secundum intentionem cordis : ergo, si homo non intendat se ipsum obligare, quidquid exterius loquatur, apud Deum non erit obligatus : ergo iuramentum dolosum secundum veritatem non est obligatorium.
Item, obligatio iuramenti non est a lege naturali tantum, sed etiam a lege naturali et actu proprio ; sed nullus obligatur actu proprio nisi velit et intendat se ipsum obligare : si ergo iurans iuramento doloso non intendat se ipsum obligare, sed alium deludere, non videtur obligari secundum veritatem.
Item, iuramentum non est obligatorium nisi quando habet suos comites, videlicet iudicium et iustitiam et veritatem ; sed dolosum iuramentum caret veritate : ergo non videtur quod introducat obligationem.
Iuxta hoc quaeritur, quando verba iuramenti sunt duplicia et iurans intendit in uno sensu et recipiens in alio, cuius intentioni sit standum. Et quod magis standum sit intentioni recipientis, videtur per auctoritatem Isidori prius habitam ; quod vero magis intentioni iurantis, videtur per auctoritatem Gregorii prius habitam, qua dicit quod verba illi intentioni deserviunt, ex qua proferuntur.
Conclusio
Satisprobabile esse videtur, quod iuramentum dolosum in foro Dei non sit simpliciter obligatorium, licet in foro Ecclesiae obliget, et simul commmitatur crimen periurii.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod hic est duplex modus dicendi. Quidam namque dicere voluerunt quod iuramentum dolosum simpliciter obligat, quoniam, etsi dolosus intendat alium decipere, intendit tamen dicere verba obligatoria ; et dum illa voluntarie exterius profert, simpliciter se ipsum obligat. Nec aliquo modo excusatur per cordis fraudulentiam, quia non solummodo recipiens, sed etiam ipsa Veritas accipit verba secundum sensum quem faciunt, et ita non solummodo in conspectu hominum, immo etiam secundum veritatem dicunt quod iuramentum dolosum est obligatorium.
Sed quoniam obligatio iuramenti est obligatoria sicut obligatio voti et matrimonii, ideo videtur aliis dicendum quod sicut matrimonium non est verum nisi intersit interior consensus, nec est votum obligatorium nisi sit intentio obligandi : sic etiam nec ipsum iuramentum dolosum dicendum est esse simpliciter obligatorium, in quo quis sic iurat ut tamen per illa verba se ipsum obligare non intendat. Et propterea secundum istos distinguitur duplex forum, videlicet forum Ecclesiae et forum conscientiae. Secundum forum Ecclesiae iuramentum tale est obligatorium. Ecclesia enim iudicat de his quae exterius obligare possunt ; unde, cum verba illa obligationem exprimant, iudicat sic iurantem ad id quod verba insinuant obligari. In foro autem Dei, qui iudicat secund um secreta conscientiae et secundum veritatem, iste quidem non obligatur, quia non voluit obligare se ipsum. Quia tamen dolose iuravit et nomen Dei in vanum assumpsit, statim in actu ipso commisit crimen periurii. Nec reportat commodum de malitia, quia apud Deum ex illo iuramento iudicatur dignus poena aeterna.
Et iste quidem modus dicendi satis probabilis esse videtur. Et secundum ipsum patet responsio ad quaestionem propositam ; etiam pro magna parte patet responsio ad obiecta. Nam rationes, quae probant illud iuramentum non esse obligatorium, ostendunt hoc non simpliciter, sed in foro Dei, qui iudicat secundum intentionem, secundum quam dolose iurans non intendebat se ipsum obligare : Rationes autem quae ad oppositum inducuntur procedunt secundum forum ecclesiasticum, aliter non concludunt.
Ad Rationes
Unde ad auctoritatem Isidori, qua dicit quod Deus accipit verba secundum intentionem recipientis, dicendum quod hoc dicit, non quia ipse Deus ad hoc reputet hominem obligatum, sed quia ex hoc quod ille non intendit iurare, sicut ille intendebat recipere, Deus, qui hoc requirebat ex veritate et iustitia, reputat ipsum obligatunt ad poenam. Vel potest ille sermo causaliter intelligi, ut dicatur quod Deus sic accipit, quia sic vult accipi ab ipsa Ecclesia et sic vult etiam iudicari.
Ad illud quod obicitur, quod fraus et dolus nemini debent patrocinari, patet responsio per iam dicta, quia fraus et dolus non patrocinantur isti in foro Ecclesiae, immo compellitur ab ipsa Ecclesia iuramentum tenere ac si iurasset vere et fideliter ; non patrocinantur etiam in foro Dei, quia ex hoc ipso obligatur et reus efficitur magna poena. Unde si veniat ad poenitentiam, est ei gravis poenitentia imponenda ; et sanum consilium est et decens, ut merito culpae sibi imponatur ut iuramentum compleat in quo proximum decipere intendebat, licet non possit sibi probari in facie ipsius Ecclesiae.
3-4. Ad duo sequentia similiter patet responsio, quia verborum obligatio et certificatio per iuramentum superadditum respiciunt forum ecclesiasticum ; et ideo obligationem concludunt, non simpliciter, sed quantum ad illud forum. Et hoc quidem est concedendum.
Ad illud vero quod quaeritur, quando sunt verba duplicia ita quod dolus non intervenit, cuius intentioni standum sit, dicendum quod verba illa multiplicia aut magis praetendunt unum illorum sensuum secundum usum communem aut aequaliter praetendunt utrumque. Si magis praetendunt unum sensum, illi intentioni standum est quae illum sensum intellexit. Si vero indifferenter se habent ad utrumque, cum neutrum probari possit, standum est iudicio bonorum virorum, qui, pensatis coniecturis et rationibus, condescendere debent saniori et puriori intentioni. Illa tamen auctoritas Isidori non facit ad propositum, quia Isidorus vocat illum arte iurare cuius iuratio est dolosa ; non oportet autem dolum vel artem intervenire semper, quando verba sunt multiplicia.