Text List

III, D. 39, A. 3, Q. 2

III, D. 39, A. 3, Q. 2

Utrum omne iuramentum coactum sit obligatorium.

Secundo quaeritur de iuramento coacto, et est quaestio, utrum omne iuramentum coactum sit obligatorium.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Omne iuramentum, quod habet iudicium et iustitiam et veritatem, est obligatorium ; sed iuramentum coactum potest haec tria habere : ergo videtur quod sit obligatorium.

Item, "coacta voluntas, ut vult Augustinus, vere voluntas est" ; sed iuramentum dicitur coactum, quia fit a voluntate coaeta : ergo iuramentum coactum a vera volun. tate est. Sed, cum quis voluntate aliquid iurat, nisi sit malum, se ipsum obligat : ergo etc.

Item, peccatum ex coactione perpetratum inducit obligationem ad poenam aeternam. Si ergo iuramentum de sui natura obligat ad veritatem servandam, sicut peccatum obligat ad poenam perferendam, videtur per simile quod iuramentum coactum sit obligatorium.

Item, hoc ipsum videtur auctoritate Augustini. Quidam coactus iuravit cuidam concubinae quod eam dllceret in uxorem et ulterius non exhiberet parentes suos. Respondet beatus Augustinus ex consilio beati Ambrosii quod matrimonium teneret et poeniteret de residuo. Ergo videtur, secundum sententiam beati Augustini, quod iuramentum coactum sit obligatorium.

Sed contra : Vota coacta non obligant, quia votum est promissio spontanea ; sed iuramenti obligatio similiter a voluntate nostra procedit : ergo non videtur quod iuramenta coacta sint obligatoria.

Item, "praetor dicit, et Tullius etiam, in Rhetoricis, quod vi vel metu factum est ratum non habeo". Si ergo lex habet ratam omnem obligationem iustam, videtur quod iuramenta coacta non sint obligatoria.

Item, causa metus mortis cadit in virum constantem ; sed metus qui cadit in virum constantem excusat a toto, secundum quod iurisperiti dicunt : ergo videtur quod iuramentum, quod fit ex tali metu, non sit obligatorium.

Item, coactio excludit contractum matrimonialem ; sed tanti roboris et obligationis est ipsum matrimonium, quanti et iuramentum : si ergo matrimonium ex coactione contractum non est obligatorium, eadem ratione videtur quod nec iuramentum.

Conclusio

Iuramentum coactum respectu rei licitae in foro Dei obligatorium esse videtur, nisi relaxetur.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod hic est duplex modus dicendi. Quidam enim dicunt quod, cum duplex sit iuramentum, videlicet promissorium et assertorium, respectu iuramenti assertorii coactio non excusat a toto, sed a tanto. Si quis enim coactus iurat et asserit falsum esse verum, incurrit crimen periurii. In iuramenlo vero obligatorio sive promissorio coactio, quae surgit ex metu qui potest cadere in constantem virum, a toto excusat : tale enim iuramentum licitum est et non est contra Deum, quo quis promittit aliquid alicui se daturum vel facturum ; et ideo respectu talis iuramenti potest intervenire coactio sufficiens ad inclinandum etiam constantem virum. Et quia coactio sufficiens intervenit, voluntas illa non est iudicanda voluntas ; ac per hoc nec iuramentum illud est vere obligatorium, ut dicunt.

Sed, quoniam verba Augustini et consilium etiam eius videtur esse in contrarium - videtur enim beatus Augustinus iudicare tale iuramentum obligatorium - ideo est alius modus dicendi, ut distinguatur duplex forum, videlicet ecelesiasticum et divinum, ita quod obligatio iuramenti coacti e contrario se habet obligationi iuramenti dolosi respectu huius duplicis fori. Nam in foro Ecclesiae iuramentum coactum non est obligatorium, tum quia Ecclesia praesumit quia iste qui coacte iuravit non iuravit voluntate implendi iuramentum, sed potius evadendi periculum ; tum etiam quia ille qui iurare compulit, cum malitiose et dolose processerit, nullum ius acquisivit nec de malitia commodum reportare debuit ; unde nullum habet ius repetendi. In foro autem Dei iuramentum coactum obligatorium est, quia, cum Deus aspiciat voluntatem interiorem, et voluntas non possit cogi coactione sufficiente, sed inducente, et ita voluntas coacta voluntas sit, iudicat Deus talem hominem obligari. Et ideo in foro conscientiae, secundum theologos, consulendum est ei qui sic iuravit, nisi relaxationem inveniat, iuramentum implere ; et hoc dico, si iuramentum illud fuit respectu rei licitae. Unde rationes concedi possunt quae sunt ad partem istam.

Ad Rationes

Ad illud vero quod obicitur in contrarium de obligatione voti, dicendum quod non est simile, quia votum respicit obligationem ad Deum, qui vult sacrificia non coacta, sed voluntaria. Si quis tamen coactione inducente cogatur ut votum emittat, videlicet ut in periculo mortis existens a Domino liberetur, non videtur absurdum dicere eum esse obligatum.

Ad illud quod obicitur de praetore et lege, quod non reputat ratum iuramentum factum per metum, dicendum quod lex loquitur in foro iudiciali, quia non intromittit se de foro conscientiae. Unde, secundum illud forum, verum est quod iurantentum coactum non obligat. Ex hoc tamen non potest concludi quod non obliget quantum ad Deum.

Ad illud quod obicitur, quod metus qui potest cadere in constantem virum excusat a toto, dicendum quod, licet respectu actuum humanorum possit cadere metus sufficiens in virum constantem, tamen quantum ad ea quae iustitiae sunt non potest cadere metus sufficiens in virum constantem. Quantum enim ad illa dicit Dominus : Nolite timere eos qui corpus occidunt. Ideo apud Deum talis metus non reputatur causa sufticiens ad excusandum hominem a reatu peccati vel ab obligatione iuramenti.

Ad illud quod obicitur de obligatione matrimonii, dicendum quod non est simile, quia matrimonium hoc habet ex ratione significationis et institutionis, ut contrahatur ex mera et libera voluntate. Significat enim coniunctionem Christi et Ecclesiae, Dei et animae, in qua nulla intervenit coactio, sed mera benignitatis dilectio. Non sic autem est ex parte iuramenti. Et si tu quaeras de illo qui coactus iuravit contrahere matrimonium, utrum teneatur, dicendum quod tenetur, nisi ex causa superveniente absolvatur : Si tamen contrahat cum alia, in contrahendo peccat mortaliter nec amplius obligatur, sed pro culpa periurii est ei poenitentia imponenda. Et de hoc amplius habetur in quarto, in tractatu de matrimonio.

PrevBack to TopNext