Divisio Textus
Supra determinavit Magister de distinctione mandatorum Decalogi quantum ad praecepta primae tabulae et quantum ad praecepta secundae, quae attenduntur circa opera exteriora, et de obliquitatibus quae habent cum eis oppositionem et repugnantiam. In hac vero tertia parte determinat de distinctione duorum praeceptorum, in quibus prohibet Dominus duplicem concupiscentiam, in comparatione ad Legis et Evangelii differentiam. Dividitur autem ista pars in tres particulas. In prima ponit praedictorum mandatorum distinctionem. In secunda vero, quia in praedictis mandatis Lex Vetus videtur convenire cum Nova, inquirit Legis et Evangelii differentiam, ibi : Sed cum hic prohibeatur concupiscentia alienae uxoris etc. In tertia vero breviter decem mandata praedeterminata epilogat, ibi : Audistis decem psalterii chordas etc. Partium autem subdivisio et sententia satis manifesta est in littera.
On this page