III, D. 39, Dubia
III, D. 39, Dubia
Dub. 1.
In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Advertendum est quod iusiurandum tres habet comites : veritatem, iustitiam et iudicium. Videtur enim quod ibi sit superfluitas. Quicumque enim iurat cum iudicio discrectionis vere et iuste iurat : ergo ex quo ponitur ibi iudicium, superfluit veritas et iustitia. Item, cum omnia opera nostra debeant fieri cum discretione et rectitudine et veritate, quaeritur : quare potius iuramentum dicitur habere tres comites quam aliud verbum nostrum et factum ?
Respondeo : Dicendum quod iuramentum comparatur ad tria, videlicet ad iurantem a quo procedit, ad rem de qua fit et ad causam pro qua. Secundum comparationem ad eum a quo egreditur, debetur sibi iudicium ; secundum. comparationem ad rem de qua fit, debetur sibi veritas, ut sit adaequatio rei et sermonis ; secundum vero comparationem ad causam pro qua fit, debetur sibi iustitia, ut pro iusta causa fiat. Et quoniam omne iuramentum habet istas tres comparationes, ideo omne rectum iuramentum habet istos tres comites. Et per hoc patet responsio ad illud quod ultimo quaeritur.
Ad illud vero quod obicitur, quod ubi est unum, videlicet iudicium, ibi sunt reliqua, ergo alia sunt superflua, dicendum quod illa ratio non valet. Deficit enim talis modus loquendi in his quae se habent per connexionem. Quia enim virtutes connexae sunt, si una habetur, habentur et omnes ; et tamen non sequitur, quodsi una habetur, quod ceterae superfluant. Alibi etiam deficit, videlicet cum aliqua se habent per additionem. Posito enim posteriori, ponitur et prius, sicut posita rationali potentia in homine, ponitur sensibilis et vegetabilis ; et tamen, ex quo rationalis habetur, non propter hoc aliae superfluunt. Sic et in proposito intelligendum est. Quoddam enim iuramentum fit iuste, quod tamen non fit vere ; et aliquod fit iuste et vere, et tamen non discrete, quia sine praemeditatione. Et ideo ratio illa non valet.
Ad illud quod quaeritur, quare magis iuramentum habet istos comites quam alius actus noster, dicendum quod hoc est quia iuramentum est in assertione nostri sermonis ; sermo autem noster dubietatem habet, secundum quod dicitur Sapientiae 9, 14 : Cogitationes mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae. Ideo ad hoc quod sermo noster per divinam Veritatem confirmetur directe et convenienter, indiget comitibus ipsum regentibus, ne inveniatur dissimilis Veritati invocatae.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit quod magis tenetur qui iurat per Deum quam qui iurat per creaturas vel per Evangelium. Et rationem huius assignat, quia tanto firmius est iuramentum, quanta sanctius est illud per quod iuratur. Sed contra : iurans per creaturam non iurat nisi per Deum, quia non intendit invocare creaturam testem, sed Creatorem. Si ergo idem est utrobique per quod iurat, ergo eadem est obligatio et uniformis : ergo unum non est maius altero. Item, quanto solemnius est iuramentum, tanto transgrediens est infamior et tanto obligatio maior ; sed cum maiori solemnitate consuevit fieri iuramentum quod fit per Evangelium quam quod fit per Deum : ergo etc. Item, maius est contemnere plura bona quam unum ; sed qui iurat per creaturam, si peierat, contemnit Creatorem simul et creaturam ; qui vero iurat per Deum et peierat contemnit alterum tantum : ergo iuramentum quod fit per creaturam est magis obligatorium quam iuramentum quod fit per Deum.
Respondeo : Dicendum quod responsio Magistri et confirmatio Chrysostomi regulariter vera est, quia, quanto sanctius est per quod iuratur, tanto iuramentum est magis obligatorium ; et hoc dico ceteris paribus, ubi solemnitas observatur. Unde, sicut dicit Chrysostomus, magis obligatorium est iuramentum quod fit per Deum quam quod fit per creaturam.
Ad illud vero quod obicitur, quod iurando per creaturam iurat homo per Deum, dicendum quod, cum quis iurat per creaturam, intentio fertur ad Deum, sed hoc tantum habitualiter ; cum vero quis iurat per Deum, non tantum fertur habitualiter, sed etiam actualiter. Et quia amplior est conversio actualis quam habitualis, hinc est quod secundum ipsam maior attenditur obligatio et maioris culpae est ipsa transgressio.
Ad illud, quod obicitu de iuramento facto per Evangelium, quod est solemnius, responderi potest dupliciter. Primo, quia non tantum fit iuramentum per Evangelia, sed per Evangelia Dei ; ita quod non tantummodo conversio fit ad ipsum habitualis ratione sui effectus, sed etiam actualis in se et ad assumptam humanitatem et ad propalatam veritatem ; et ideo tale iuramentum rationabiliter debet fieri cum maiori solemnitate et ampliorem inducit obligationem. Alio modo potest dici quod hoc accidit propter solemnitatem superadditam, quam omnes in forma illa observant.
Ad illud quod obicitur, quod plus est contemnere duo quam unum, dicendum quod creatura comparatione Creatoris nihil est, unde quasi nihil addit supra divinam excellentiam, et per hoc nec contemptus eius super contemptum Dei. Praeterea, non adeo contemnitur Deus in creatura sicut contemnitur in se ipso.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit quod iurare per Deum, hoc est adhibere testem Deum. Si enim hoc verum est, tunc videtur quod forma ista iurandi : Deus mihi testis est, et iuro per Deum, non sint diversae formae iurandi.
Iuxta hoc quaeritur : cum aliquando iuremus per hanc praepositionem per, aliquando per hanc praepositionem in, secundum quod dicit Apostolus ad Romanos 9, 1 : Veritatem dico in Christo Iesu et non mentior, quae sit inter has differentia. Item, quaeritur : cum in Veteri Testamento iuraretur hoc modo : Vivit Dominus, et hoc mihi facial et hoc addat, in primitiva vero Ecclesia hoc modo : Testis est mihi Deus, et in tempore moderno iuretur per Deum ; unde veniat ista formarum differentia secundum diversa tempora.
Respondeo : Dicendum quod in forma iuramenti introducitur ipsa Veritas in testimonium. Et hoc potest esse multipliciter : aut in quantum tenet rationem principiantis, et sic iuratur per Deum, ita quod per importat habitudinem principii ; aut in quantum importat habitudinem principiantis et cognoscentis, et sic est ista forma : Testis est mihi Deus, sive scit Deus, quod idem est ; aut in quantum importat habitudinem retribuentis respectu bonorum, et sic iuratur : Vivit Deus, qui vitam aliis tribuit ; aut in quantum importai habitudinem retribuentis respectu malorum, et sic iuratur hac forma : Hoc facial mihi Deus et hoc addat. Et quoniam ipsa Veritas nunc manifeste adducitur ad confirmationem veritatis tamquam omnis veritatis principium et exemplar, hinc est quod in Nova Lege dupliciter iuratur. Et quia tempore primitivae Ecclesiae Veritas nondum erat manifesta, sed indigebat maiori evidentia, hinc est quod tenebatur tunc ista forma : Testis est mihi Deus. Quia vero in Veteri Testamento consideratur divina Veritas ut vindicans et ulciscens, quia sub ratione severitatis et aequitatis, hinc est quod duplicem formam in Veteri Testamento servabant, scilicet vivit Deus, et hoc faciat mihi Deus et hoc addat. Et ex hoc patet praedictarum differentiarum distinctio et sufficientia et usus earum secundum diversa tempora.
Ad illud quod quaeritur : quae differentia importatur per hanc praepositionem per et per hanc praepositionem in, dicendum quod per magis dicit ipsam Veritatem sub ratione testificantis et principiantis ; haec autem praepositio in importat habitudinem divinae Veritatis sub ratione testificantis et exemplantis. Unde secundum rem idem est iurare in Deo et per Deum et dicere : Testis et mihi Deus, licet sit differentia ex parte modi dicendi.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Sine dubitatione minus malum est per deos falsos iurare veraciter quam per Deum verum fallaciter. Sed contra : maius peccatum est idololatria quam periurium, sive verum sive falsum est ; idololatra in iurando committit idololatriam, quia idolum veneratur per ipsum iurando. Ergo qui iurat verum per falsos deos magis peccat quam qui iurat falsum per verum Deum.
Respondeo : Dicendum quod in iuramento illo, quo quis iurat per falsos deos, duo sunt, videlicet illud quod asseritur et illud, per quod asseritur. Respiciendo illud quod asseritur, sic est minus malum, et sic loquitur Augustinus, quia ex illa parte asseritur verum et ex alia parte falsum. Respiciendo vero ad illud per quod iuratur, maius malum est iurare verum per falsos deos quam falsum per verum Deum ; et secundum istam viam procedit obiectio.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Qui provocat hominem ad iurationem et scit eum falsum iurare vincit homicidam. Contra hoc est, quia iudex, sciens aliquem iurare falsum tenetur nihilominus ex officio ab eo exigere iuramentum : ergo e videtur quod faciendo illud ad quod teneur peccat mortaliter occidendo proximum.
Respondeo : Dicendum quod exigens iuramentum aut est persona publica aut privata. Si publica, sic tenetur exigere secundum iuris ordinem, sive sciat sive nesciat ipsum falsum iurare, quia non imputatur sibi. Verbum autem Augustini intelligitur de persona privata, quae non compellitur ex iuris ordine iuramentum exigere, sed ex propria voluntate.
Dub. VI.
Item quaeritur de hoc quod dicit quod "sancta Synodus decrevit quod omnes fideles ieiuni ad sacramentum accedant" ; appellat enim sacramentum ipsum iuramentum. Sed contra hoc obicitur, quia iuramentum non est opus privilegiajum, immo potius pertinet ad imperfectos quam ad perfectos : ergo non videtur quod circa ipsum sit huiusmodi solemnitas ieiunii observanda.
Respondeo : Dicendum quod hoc non est propter privilegium, sed magis propter periculum, quia post cibum et potum homo pronior est ad multiloquium ; et ideo facilius caderet homo in periurium. Praeterea, ideo institutum est ut ieiuno stomacho fiat iuramentum, quatenus per hoc insinuetur quod cum magna reverentia nomen divinum est in testimonium invocandum et non passim pro quacumque causa. Excipitur autem bonum pacis propter hoc quod ipsum est maxime appetendum et eius oppositum maxime fugiendum. Unde, quia in reformando pacem mora trahit periculum ad se, propter hoc in casu isto non ita servatur ieiunium.