Text List

III, D. 40, A. 1, Q. 1

III, D. 40, A. 1, Q. 1

De differentia utriusque Legis penes radicem.

Circa primum sic proceditur et quaeritur de differentia, quae assignatur penes radicem. Assignatur autem haec differentia penes radicem, secundum Augustinum, quod Lex Vetus radicabatur in timore, et Lex Nova in amore. Unde Augustinus dicit quod brevis est differentia Legis et Evangelii : timor et amor. Et cum ex multis locis Scripturae possit ista differentia trahi, maxime accipitur ex Epistola ad Romanos 8, 15, ubi dicit Apostolus : "Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed spiritum adoptionis".

Rationes Principales

Sed contra hoc obicitur multipliciter. Primo contra distinctionem ipsarum radicum. Omnis enim timor, sicut dicit Augustinus, ex amore procedit. Ergo, si amor est radix timoris, unum ad alterum habet reduci : ergo non habent ad invicem distingui.

Item, cum sint aliae affectiones animae, videlicet gaudium et dolor et spes, videtur, quodsi penes has affectiones duplex Lex distinguitur, quod pari ratione penes alias distingui deberet : ergo videtur quod, si penes alias non distinguitur, nec penes istas.

Item, si istae dua Leges distinguuntur penes istas duas radices, cum lex naturae sit ab istis duabus distincta, videtur quod necessaria esset tertia radix praeter istas duas. Aut si lex naturae non habet diversam radicem observantiae a Lege Moysi, videtur quod nec penes hoc differat Lex Moysi a Lege Evangelii.

Item, Deuteronomii 6, 5 dicitur : "Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota mente tua" etc. ; et ad Philippenses 2, 12 dicitur in Lege Nova : "Cum metu et tremore salutem vestram operamini". Si ergo amor praecipitur in Veteri et timor in Lege Nova, videtur quod secundum hoc non attendatur istarum Legum differentia.

Item, in utraque Lege fiunt promissiones et comminationes ; sed promissiones attrahunt ad amorem, comminationes vero incutiunt timorem : igitur timor et amor conveniunt utrique. Ergo penes haec non distinguuntur ab invicem.

Item, graviores comminationes fiunt in Lege Nova quam in Lege Veteri, quia ibi puniebatur homo poena temporali, hic autem comminatur Deus poenam aeternam. Si ergo maior comminatio est inductiva maioris timoris, videtur quod timor magis deberet Legi Novae quam Veteri appropriari. Videtur igitur quod penes has duas radices non recte assignetur differentia Legis Veteris et Novae, tum per comparationem ipsarum radicum ad invicem, tum per comparationem ad ipsas Leges.

Conclusio

Lex vetus recte dicitur lex timoris, et Lex nova lex amoris.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod, cum comparamus has Leges ad invicem, hoc potest esse dupliciter : vel secundum statum communem vel habito respectu ad statum specialis personae. Si habito respectu ad statum specialis personae, sic penes haec duo non est differentia. Nam multi in Lege evangelica ducuntur spiritu timoris, multi etiam in Lege Veteri ducebantur spiritu amoris. Si vero comparemus has Leges ad invicem, habito respectu ad statum communem, sic, quia Lex moysaica respiciebat statum imperfectionis, quia neminem ad perfectum adduxit Lex, secundum quod dicit Apostolus ad Hebraeos [7, 19] ; Evangelium vero respicit statum perfectionis, secundum quod dicitur Matthaei 5, 48 : "Estote perfecti sicut Pater vester caelestis perfectus est" ; et imperfectorum est duci spiritu timoris, perfectorum vero spiritu amoris : hinc est quod secundum statum communem penes haec duo habet harum duarum Legum differentia assignari.

Signum autem huius differentiae deprehenditur in modo ferendi hanc duplicem Legem, quia Lex Vetus data fuit cum clamore magno et timore, secundum quod dicitur Exodi 19, 16, ita quod populus non audebat appropinquare ; Lex autem Evangelii data est cum magna benignitate et dulcedine, quoniam ipse Rex regum, in medio discipulorum sedens, docebat eos dicens : Beati pauperes spiritu etc., secundum quod scribitur Matthaei 5, 3. Et hic diversus modus ferendi Legem insinuat nobis diversitatem huius duplicis radicis in observando, quae his duabus Legibus competebat propter diversam qualitatem personarum et status earum, ob quam oportebat diversimode manuduci. Unde sicut videmus in disciplinalibus quod ad homines persuadibiles utendum est syllogismo ostensivo, qui ducit directe ad verum ; ad homines vero contentiosos utendum est syllogismo per impossibile, qui ducit ad manifeste falsum, ut per illud reducat ad verum : sic, quia in tempore Legis Veteris erant homines durae cervicis et ad malum proni, Dominus proposuit comminationes et taxavit etiam graves poenas, ut per hoc incuteret eis timorem, per quem a malo revocarentur et ad bonum stimularentur. Sed postmodum, apparente benignitate et humanitate Salvatoris nostri Dei, coeperunt homines esse persuadibiles : et ideo proposuit eis Dominus magnas et multas promissiones, per quarum amorem et desiderium alliceret eos ad faciendum bonum. Et propterea Lex Vetus dicitur lex timoris, Lex Evangelii dicitur lex amoris, secundum testimonium Apostoli et beati Augustini.

Ad Rationes

Ad illud vero quod obicitur in contrarium, quod timor radicatur in amore, dicendum quod duplex est amor, scilicet quo amatur Deus in quantum bonus et quo amatur in quantum beneficus. Ex primo amore oritur timor filialis, qui timet patrem offendere propter hoc quod eum diligit. Ex secundo oritur timor poenae, quo quis timet beneficia perdere et mala poenae incurrere. Primus amor et timor convenit Legi evangelicae, secundus vero amor et timor convenit Legi moysaicae. Et quoniam primus amor competit statui perfectionis, in quo regnat amor, secundus vero statui imperfectionis, in quo regnat timor : hinc est quod, licet utrobique sit amor et timor, Lex Evangelii dicitur movet magis ohservari ex amore quam ex timore, Lex vero Moysi e contrario.

Ad illud quod obicitur, quod aliae sunt animae affectiones, dicendum quod, etsi aliae sint, tamen istae duae sufficiunt, pro eo quod omnes aliae ad istas duas possunt reduci. Omnis enim affectio aut est respectu boni aut respectu mali ; et si rspectu boni, reducitur ad amorem ; si respectu mali, reducitur ad timorem. Unde istae duae affectiones dicuntur tenere principatum inter alias, quia maxime habent rationem motivi, una inclinando ad bonum, altera in retrahendo a malo ; et propterea magis competit eis ratio radicis quam affectionibus aliis. Et si tu obicias, quod quod tunc non deberet esse nisi una radix, quia timor reducitur ad amorem, dicendum quod duae dicuntur secundum immediatam comparationem ad suum motivum et ad actus immediatos, qui ab eis habent ortum. Unde ubi est radix timoris, verum est quod est radix amoris ; sed alicuius est radix immediata ipse timor, cuius non est amor ita immediate.

Ad illud quod obicitur de lege naturae, quod deberet habere tertiam radicem, dicendum quod lex naturae partim conveniebat cum lege gratiae, partim cum lege scripta : quantum ad libertatem cum lege conveniebat, quantum vero ad imperfectionem et obscuritatem cum lege scripta. Et ideo secundum diversas conditiones reduci habet ad ista duo motiva nec oportuit quod habeat radicem tertiam.

Ad illud quod obicitur, quod in utraque Lege praecipitur timor et amor, dicendum quod verum est ; sed tamen Lex Vetus principaliter habet oculum ad timorem, Lex vero Nova principaliter ad amorem ; illud autem tenet in lege rationem radicis quod principaliter movet in mandatis eius observandis.

Ad illud quod obicitur, quod utrobique fiebant comminationes et promissiones, dicendum quod in Lege Veteri fiebant promissiones temporales, secimdum quod dicitur Isaiae 1, 19 : Si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis ; in Lege autem Nova promissiones aeternae, quibus Dominus promittit semetipsum nobis in praemium. Similiter et de comminationibus intelligendum est. Et quoniam illae comminationes et promissiones primae competebant statui imperfectionis, ido abundantius generabant affectum timoris quam amoris ; sed econtra est de promissionibus et comminationibus Legis Novae. Ideo ratio illa non valet.

Ad illud quod obicitur, quod maiores comminationes fiunt in Lege Nova, responderi potest dupliciter. Primo, quia homo carnalis et sensualis magis exterretur, cum comminatur sibi poena in praesenti quam in futuro. Sicut rnulti latrones magis timent furari propter patibulum et suspendium quam propter infernale supplicium. Unde, etsi maior sit comminatio, non tamen ita movet, quia non est adeo nota. Alio modo potest dici quod in Lege Nova non tantum est magna comminatio poenae, sed etiam abundans collatio gratiae, quae quidem parit amorem et confidentiam. In Lege vero Veteri comminatio poenae erat, nec erat tanta collation gratiae ; ideo magis eos spiritus timoris agitabat, non propter comminationem maioris supplicii solum, sed propter comminationem supplicii et defectum adiutorii, quod consistit in desiderio boni et gratia Spiritus Sancti.

PrevBack to TopNext