III, D. 40, A. 1, Q. 2
III, D. 40, A. 1, Q. 2
De differentia secundum effectum, videlicet quod Lex Vetus fuerit occidens, Lex Nova sit vivificans.
Secundo quaeritur de differentia quae assignatur penes effectum, videlicet quod Lex Vetus erat lex occidens, Lex vero Nova est lex vivificans, quam Magister ponit in littera. Et hoc accipitur ex II ad Corinthios 3, 6, ubi dicit Apostolus : Littera occidit, spiritus autem vivificat ; et ex eo quod dicitur ad Romanos 7, 6, et ad Galatas 2, 16, et I ad Corinthios 15, 56 : Virtus peccati Lex. Et ex pluribus aliis locis sumi potest ex verbis Apostoli.
Sed contra hanc differentiam obicitur primo ratione primae partis. Quia dicitur ad Romanos 7, 12 : "Lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum", Glossa : "Iustum, iustificans" ; sed nihil sanctum et iustum occidit : ergo Lex non occidit.
Item, cum dicitur Lex occidens, aut intelligitur de Lege servata aut de Lege non servata. Si de Lege servata, constat quod hoc est falsum. Si de Lege non servata, sed similiter Evangelium non observatum occidit, quia peccat qui non observat Legem evangelicam, sicut peccabat qui non observabat Legem scriptam : ergo Lex evangelica est lex occidens. Ergo penes hoc non debet assignari differentia.
Item, si est Lex occidens, aut ergo per causam aut per occasionem aut per ostensionem. Si per causam, et quod est causa spiritualis occisionis est simpliciter malum : ergo Lex mala est : verum ergo dixit Manichaeus quod Lex Vetus fuit a malo deo. Si per occasionem, cum ergo frequenter homo sumit occasionem peccandi de virtutibus et bonis operibus, de quibus superbit, tunc ergo virtus et bona operatio debent dici occidere ; quod omnino absurdum est. Si per ostensionem, quia ostendit peccati morbum, ergo, cum Evangelium similiter ostendat peccati morbum, tunc Evangelium debet dici. lex occidens : ergo penes hoc nulla est differentia.
Item, obicitur contra secundam partem differentiae, qua dicitur quod Evangelium est lex iustificans.
Lex enim consistit in doctrina, sed iustificatio consistit in gratia : ergo videtur quod iustificatio nihil pertineat ad Legem evangelicam.
Item, si Evangelium dicitur iustificare, aut sua instructione aut sua observatione aut alio modo. Sua instructione non ; multi enim Evangelium audiunt et non iustificantur. Non enim auditores Legis, sed factores iusti sunt apud Deum, sicut dicitur ad Romanos 2, 13. Si sua observatione, sed similiter Lex Vetus iustificabat, secundum quod dicitur Matthaei 19, 17 : Si vis ad vitam ingredi, serva mandata ; et Beda dicit quod iustitia Legis suo tempore custodita non solum temporalia, sed etiam aeterna bona conferebat.
Conclusio
Lex nova iure dicitur vivificans, quia triplici modo iustificat; Lex vero vetus, secundum litteratem tantum sensum observata, dicitur occidens per occasionem, non per causam.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod multipliciter dicitur aliquid iustificare sive iustificans. Uno modo effective, et sic solus Deus dicitur iustificare. Alio modo formaliter, et sic gratia dicitur iustificare, quae informat ipsam animam, expellendo obliquitatem culpae et dando rectitudinem iustitiae. Tertio modo dicitur aliquid iustificans, non solum in habitu, verum etiam in effectu, et sic caritas iustificat, sive fides, quae per caritatem operatur. Quarto modo dicitur aliquid iustificans in ipsius iustitiae exercitatione et usu, et hoc modo mandata Dei, in quibus iustitia exercetur, iustificare dicuntur quando modo debito observantur.
His prasuppositis, intelligendum est quod in Lege Veteri tria erant consideranda, similiter et in Lege Nova, videlicet moventia, et ista erant promissa ; dirigentia, et ista erant praecepta ; adiuvantia, et ista erant sacramenta, quia, secundum quod dicit Hugo, sacramenta sunt adiutoria, ut per praecepta veniatur ad promissa. Similiter haec tria sunt in Lege evangelica, sed differenter, quia in Lege Nova secundum primam faciem ista omnia sunt spiritualia, quia promissa sunt aeterna, praecepta sunt spiritualia et sacramenta sanctificantia ; et ita promissa excitant hominem ad amorem aeternorum, qui est amor caritatis ; praecepta dirigunt sufficienter in via morum, docendo vitare omne peccatum ; sacramenta sanant animam a vulneribus peccatorum. Et sic Legi evangelicae competit iustificare secundum triplicem modum, videlicet formaliter ratione gratiae sacramentalis, et in effectu ratione amoris spiritualis, et in exercitio ratione multiplicis boni operis, ad quod dirigitur homo per consilia et praecepta.
In Lege autem Veteri erat aliter haec tria considerare, quoniam Lex Vetus dupliciter potest observari et intelligi, videlicet secundum intellectum spiritualem : et sic quodam modo concordat cum Lege evangelica, et qui spiritualiter Legem observabant viri evangelici erant, quia Lex praegnans erat Evangelio. Alio modo potest observari secundum intellectum litteralem : et sic ab Evangelio distinguitur secundum tria praedicta, quia in Lege erant promissa temporalia et praecepta exterius regulantia et sacramenta figuralia : et sic ratione promissorum non excitabatur homo ad amorem splritualem ; ratione praeceptorum non dirigebatur ad iustitiam interiorem ; ratione sacramentorum non adiuvabatur ut posset faciliter Legem ipsam implere : et ideo deerat sibi iustificatio. Et quia erat ibi ostensio culpae et non aderat adiutorium gratiae, dabatur per consequeps occasio ipsi concupiscentiae ut traheret ad mortem ; et ideo Lex moysaica secundum litteralem sensum dicitur lex occidens per occasionem, non per causam. Et hoc ipsum dicit textus ad Romanos 7, 11 : Peccatum per mandatum, occasione accepta, seduxit me et per illud occidit, ibi Glossa : Ex prohibitione namque, ubi caritas deficit, desiderium mali crescit, quo aucto, dulcius fit quod prohibetur, et ita peccatum fallit dulcedine falsa ; et ita per mandatum occidit, quia reatus praevaricationis accessit. Gladio ergo, quem portabas, te inimicus occidit, armis tuis te interemit. Unde sicut, cum quis armatus portat cultellum ut se defendat, per quem ab inimico occiditur, illa cultelli portatione dicitur occidi non per causam, sed per occasionem : sic intelligendum est in Lege. Et sic patet intellectus praedictae differentiae.
Ad Rationes
Ad illud vero quod obicitur, quod Lex sancta et mandatum sanctum et iustum, id est iustificans, dicendum quod hoc verum est, quia Lex iuncta est gratiae adiutrici ; verum est etiam quantum est de se et principali intentione legistatoris. Nihil tamen prohibet ex accidenti et per occasionem inducere oppositum, sicut cultellus secundum principalem intentionem ferentis est armatura defensionis, et tamen occasionaliter contingit quod sit instrumentum occisionis ipsius portantis.
Ad illud quod obicitur, utrum Lex occidat observata vel non observata, dicendum quod non observata. Et si obiciat, quod sfmiliter Evangelium non observatum occidit, dicendum quod non est simile hinc et inde, quia Lex secum portat onus et non habet annexum adiutorium secundum suum litteralem sensum. Evangelium vero de se adiutorium habet ipsius gratiae, et ita non praebet mortis occasionem, quia gratia minuit concupiscentiam, quae suo vigore in servitutem peccati captivabat, secundum quod dicit Apostolus ad Romanos 7, 23 : "Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in servitutem peccati" ; et post exclamat : "Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius ? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum"
Ad illud quod obicitur, quod Lex non potest dici occidere per occasionem, quia tunc similiter bona opera et virtutes dicerentur occidere, dicendum quod non. est simile, quia bona opera, quantum est de se, non efferunt, sed potius humiliant et in gratia servant ; Lex vero per se ipsam onerabat, et in hoc quod manifestabat peccatum et non dabat gratiae adiutorium, occasionem dabat intensionis libidinis et aggravationis contemptus. Unde quod dicatur esse occasio peccati, hoc non solum est ratione positionis, sed etiam ratione defectus. Et si tu obicias, quod qualitercumque occideret, non debebat Dominus dare Legem, cum quaerat nostram salutem, dicendum quod Dominus in latione Legis, etsi daret eam carnalibus ad confringendam eorum duritiam, ut quodam modo manuducerentur ad gratiam recognoscendo infirmitatem suam, principaliter tamen dabat eam propter spiritualiter intelligentes, qui salvabantur et merebantur in ipsius Legis observatione. Deus enim praeponderat salvationem unius iusti damnationi multorum impiorum.
Ad illud quod obicitur, quod, cum lex Evangelii spectet ad doctrinam, non iustificabat, dicendum quod lex Evangelii non dicitur iustificare prout legitur et cognoscitur, sed prout in opere servatur et secundum eam vivitur. Hoc autem fit per sacramentorum susceptionem, aeternorum exspectationem et mandatorum impletionem ; et secundum hoc assequitur plenam iustificationem. Et ideo ratio illa non valet.
Ad illud vero quod obicitur, quod sicut Lex evangelica observata iustificat, ita Lex moysaica, sicut dici Beda, dicendum quod Beda intelligit, non de observantia litterali, sed de observantia spirituali, secundum quam Lex conformis erat Evangelio. Nos autem dicimus Legem occidentem esse secundum observantiam litteralem, quae respiciebat ipsam communitatem, sicut praedictum est.
Ad illud quod obicitur, quod Lex evangelica attenditur in praeceptis quae respiciunt opera, dicendum quod non tantummodo lex Evangelii claudit in se praecepta, immo claudit in se promissa et sacramenta, et magis dicitur iustificare ratione sacramentorum quam ratione praeceptorum. Nihilominus tamen ratione praeceptorum potest dici iustificare quarto modo iustificandi, videlicet quantum ad exercitationem et usum iustitiae, non autem quantum ad iustitiae infusionem. Et sic patet quomodo intelligenda est ista differentia, quod Lex moysaica est occidens et Lex evangelica est vivificans ; patet etiam qualiter haec dicitur iustificare et illa occidere.