III, D. 4, Divisio Textus
III, D. 4, Divisio Textus
Supra determinavit Magister de sanctificatione Virginis, quae fuit praeambula ad conceptionem Christi. In hac parte determinat de ipsa conceptione Domini. Et quoniam conceptio Christi habet comparationem ad Spiritum Sanctum fecundantem et ad Virginem concipientem, ideo pars ista habet duas partes. In quarum prima determinat de conceptione Christi in comparatione ad Spiritum Sanctum. In secunda determinat de ea in comparatione ad Virginem, ibi : Sed quaeri potest, cum nos Salvatorem profiteamur natum.
Prima pars in partes tres dividitur. In quarum prima ponit vel exprimit veritatem, assignans quare incarnationis mysterium sit Spiritui Sancto attribuendum. In secunda vero removet dubitationem, ex his quae dicta sunt habentem ortum, ibi : Sed non est hic diutius immorandum. In tertia vero subiungit maiorem explanationem praedictorum, ibi : Profecto modus iste, quo natus est Christus de Maria etc. Prima pars habet duas. In prima exprimit veritatem. ln secunda confirmat eam per auctoritatem, ibi : Unde Augustinus super hoc movens quaestionem. Similiter secunda pars, in qua removet dubitationem, dividitur in duas. In prima parte ponit quaestionem. In secunda solutionem, ibi : Non est autem concedendum. Eodem modo tertia pars, ubi ponit explanationem, dividitur in duas. In quarum prima ponit unum explanandi modum secundum Augustinum ; in secunda alium, ibi : Potest etiam Christus dici secundum hominem etc.
On this page