III, D. 3, P. 2, Dubia
III, D. 3, P. 2, Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicitur quod caro illa, antequam esset Verbo unita, fuit peccato obnoxia in Maria. Videtur enim falsum, quia non est peccatum nisi in anima vel ratione animae ; sed caro illa non fuit ante animata quam Verbo unita : ergo non fuit peccato obnoxia. Item, beata Virgo ante conceptionem Filii Dei fuit sanctificata : ergo caro eius non fuit peccato obnoxia.
Respondeo : Dicendum quod, sicut factum fuit in praecedentibus, aliquando peccatum dicitur ipsa poena vel sequela. Dico ergo quod caro non dicitur obnoxia peccato ratione culpae, sed ratione foeditatis, quae est culpae causa, et ratione passibilitatis, quae est culpae poena ; et utroque modo fuit peccato obnoxia in Maria ante sanctificationem, secundo modo postea. Et sic patent illa duo.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicitur quod primitiam nostrae massae dicitur Christus assumsisse. Videtur hoc esse falsum, quia, cum incarnatus sit in fine saeculorum, potius videtur assumsisse reliquias nostrae massae quam
Respondeo : Dicendum quod primitiam nostrae massae dicitur Christus assumsisse triplici ratione. Nam primitia dicitur ab eo quod est primum ; primum autem dicitur aliquid et secundum ordinem temporis et secundum ordinem dignitatis. Quantum ad ordinem dignitatis non est dubium quin Christus assumserit nostrae carnis primitiam, pro eo quod eius caro excedit omnem dignitatem carnis humanae. Secundum autem quod primitia dicitur a prioritate secundum tempus, dicitur Christus assumsisse primitiam nostrae massae non per prioritatem, sed per conformitatem et similitudinem. Duplex est autem ratio conformitatis ibi : una quantum ad qualitatem, alia quantum ad virtutem. Quantum ad qualitatem, quia, sicut caro, quae in principio fuit creata, caruit omnis vitii corruptela, sic et caro a Verbo assumta. Quantum vero ad virtutem est similitudo, quia in his quae primo nascuntur intensior est naturae vigor ut ad maturitatem pertingant ; et talia dicuntur primitia, id est primi fructus, qui debebant offerri Domino ; talis autem fuit caro Christi. Et sic patet pro quanto dicatur primitia, tum propter dignitatem, tum propter munditiae qualitatem, tum propter virtutis vigorem, propter quem ceteros praecellit, prius pertingens ad maturitatem perfectionis et dulcedinis gloriam ; et pro tanto dicitur assumsisse primitiam nostrae massae. Et per hoc patet determinatio rationis praedictae ; procedit enim de primitia secundum quod dicitur a prioritate originis.
Dub III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Sola illius non est caro peccati, quia non eum mater concupiscentia, sed gratia concepit. Si enim concupiscentia, est vitium et defectus, non ergo est generationis principium. Nihil ergo est dictum, cum ait : non eum mater concupiscentia concepit.
Respondeo : Dicendum quod littera ista dupliciter potest intelligi : uno modo, quod concupiscentia sit nominativi casus, et sic constructio appositiva ; et tunc negat Magister quod Christum non concepit concupiscentia, sed gratia tamquam mater, pro eo quod concupiscentia locum tenet matris in generatione filiorum peccati, secundum illud Ezechielis [16, 3] : "Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea", ut per Amorrhaeum intelligamus diabolum et per Cethaeam concupiscentiam. Sed gratia econtra est mater in generatione spirituali ; et, quia Christus non habuit peccatum in generatione ; sed gratiam, ideo potius dicitur mater gratia quam concupiscentia.
Sed licet isto modo posset intelligi, tamen est alius modus magis consonus veritati, ut hoc quod est concupiscentia et gratia sit ablativi casus et construatur cum hoc verbo concepit, non secundum habitudinem causae, sed secundum habitudinem concomitantiae ; et hoc quod dicit mater supponat pro Virgine Maria, et est sensus : Mater, id est Virgo Maria, non concepit concupiscentia concomitante, sed concomitante gratia ; et tunc non notatur quod concupiscentia sit alicuius conceptionis principium, sed vitium concomitans. Et patet responsio ad obiecta.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Totum Verbum incarnatum est. Si enim totum est quod habet partem et partem, et Verbum simplicissimum est, male dicit quod totum incarnatum est.
Respondeo : Dicendum quod totum potest accipi privative vel positive. Si privative, tunc Verbum dicitur incarnatum totum, quia, non habet parte, secundum quas incarnari habeat. Alio modo dicitur positive, et tunc dicitur dupliciter : quia totum idem est quod ex suis partibus constitutum ; alio modo idem est quod perfectum. Et secundum quod totum dicit integritatis totalitatem, sic praedictus sermo non intelligitur, sed secundum quod dicit totalitatem perfectionis et secundum quod dicit privationem partis et partis ; et sic patet quod illa obiectio non procedit recte propter diversam acceptionem huius vocabuli quod est totum. Sed hoc melius in primo libro, distinctione decima nona invenitur determinatum.