III, D. 4, A. 1, Q. 1
III, D. 4, A. 1, Q. 1
Utrum Filii Dei incarnatio debeat appropriari Patri an Spiritui Sancto.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum Filius Dei incarnatio debeat appropriari Patri an Spiritu Sancto.
Rationes principales
Et quod Patri, videtur. Christi incarnatio vel conceptio non est aliud quam Filii missio ; sed Filii missio magis competit Patri quam Spiritui Sancto : ergo pari ratione et incarnatio et conceptio.
Item, Filii incarnatio non est aliud quam eius donatio ; unde in eius Nativitate cantamus : Filius datus est nobis, sed donatio maxime competit Patri, iuxta illud Ioannis 3, 16 : "Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret". Ergo videtur quod conceptio debeat appropriari Patri ; non Spiritui Sancto.
Item, annuntiatio conceptionis Filii Dei facta est per angelum Gabrielem, qui est fortitudo Dei ; sed fortitudo sive potentia appropriatur Patri, non Spiritui Sancto : ergo pari ratione et incarnatio.
Item, potentia divina maxime manifestatur in operatione illa cuius extrema distant distantia maxima sive infinita ; sed Filii Dei et creaturae est infinite distantium unio : ergo in operatione illa est potissime divinae potentiae manifestatio. Sed huiusmodi opus appropriatur Patri, non Spiritui Sancto : ergo et conceptio.
Sed contra, quod debeat appropriari Filio, videtur. Opus conceptionis pertinet ad opus reparationis ; sed opus reparationis pertinet ad Verbum : ergo et ipsa conceptio.
Item, ei proprie formatio carnis attribuitur cui attribuitur assumtio ; sed carnis assumtio attribuitur soli Verbo : ergo videtur quod soli ei debeat appropriari ipsa conceptio.
Item, ei personae potissime debet appropriari carnis conceptio ex tempore cui potissime convenit conceptio ex aeternitate ; sed haec est persona Filii, secundum quod dicitur Proverbiorum 8, 24 : Nondum erant abyssi, et ego iam concepta eram.
Item, opus quod est maxime divinae sapientiae manifestativum, personae Filii Dei est appropriandum ; sed tale est incarnationis mysterium, quia, sicut dicitur in Iob [26, 12], prudentia eius percussit superbum : videtur ergo quod conceptionis sacramentum Filio Dei sit appropriandum.
Sed contra hoc est auctoritas : In Symbolo: "Conceptus est de Spiritu Sancto" ; non dicitur de Patre vel Filio.
Conclusio
Incarnatio Filii Dei potissime appropriari debet Spiritui sancto, tum propter erroris exclusionem, tum propter veritatis manifestationem.
Respondeo : Dicendum quod opus incarnationis manifestativum est divinae potentiae, sapientiae et bonitatis secundum diversas conditiones in ipso repertas. Contingit enim loqui de ipso quantum ad ipsa unibilia et quantum ad unionis modum et quantum ad unionis fructum. In comparatione ad unibilia, inter quae est infinita distantia, manifestatur divina potentia. In comparatione vero ad unionis modum congruentissimum, prout competebat ad humanum remedium, manifestatur Dei sapientia. In comparatione vero ad fructum sive ad effectum consequentem, quo se obtulit Deo et Patri in odorem suavitatis, manifestatur divina bonitas, misericordia et caritas. Et hoc est quod dicit Damascenus, in libro III, capitula primo : Monstratur simul in incarnatione bonitas, iustitia et sapientia Dei. Bonitas quidem, quia non despexit proprii plasmatis infirmitatem, sed viscera eius commota sunt, ipso cadente, et manum porrexit ; iustitia, quoniam, homine victo, non alium fecit vincere tyrannum ; sapientia, quoniam invenit apori, id est difficilis, solutionem decentissimam. Quoniam igitur in incarnationis opere secundum considerationes diversas contingit invenire appropriata tribus personis valde excellenter et praecipue, hinc est quod conceptio, cum sit opus trium personarum, appropriari potest tribus personis secundum diversas considerationes, sicut ostendunt rationes, quae prius inductae sunt.
Scriptura tamen magis appropriat Spiritui Sancto. quam alicui trium personarum, et hoc duplici ratione, videlicet propter erroris exclusionem et propter veritatis manifestationem. Propter erroris exclusionem, quia in conceptione humana consuevit se immiscere foeditatis concupiscentia ac per hoc originalis culpa. Ne illud ergo dicatur f uisse in conceptione Christi, dicitur conceptus fuisse de Spiritu Sancto : ad excludendum carnalem commixtionem dicitur conceptus de Spiritu ; ad excludendum vero concupiscentiae foeditatem dicitur non solum conceptus de Spiritu, sed de Spiritu Sancto.
Alia vero ratio est propter veritatis manifestationem. Illud enim quod maxime praeparavit Virginem ad Filii Dei conceptionem, fuit amor divinus. Unde quemadmodum mulier concipit per viri delectationem et ipsius adhaesionem, quae est cum desiderio et amore virtutis generativae, sic beata Virgo propter amoris singularitatem singulariter concepit Deum ex Deo ; et ideo concepisse dicitur de Spiritu Sancto. Et hanc rationem assignat Hugo de Sancto Victore, in quodam suo libello, ubi sic dicit : "Concepit Virgo Maria de Spiritu Sancto, non quia de Spiritus Sancti substantia semen partus acceperit, sed quia per amorem et operationem Spiritus Sancti ex carne Virginis divino partui substantiam ministravit. Nam quia amor Spiritus Sancti singulariter in corde ardebat, ideo in carne eius mirabilia faciebat ; cuius dilectio quia in corde non suscepit socium, operatio in carne illius non habebat exemplum".
Ad rationes
2-8. Ex his autem manifesta est responsio ad obiecta, quia verum concludunt secundum diversas vias, quod incarnationis mysterium diversis de causis potest appropriari cuilibet trium personarum. Si quis autem ex his velit arguere, quod incarnationis opus magis debet appropriari Patri vel Filio quam Spiritui Sancto, ad omnia est una responsio, quia procedunt ex insufficienti et peccant secundum consequens, quia una sola ratio non sufficit appropriari uni soli personae, ubi respectu alterius personae reperitur ratio maioris congruentiae ; et sic est in proposito.
1-6. Illae tamen duae rationes, quae fundantur super hoc quod Filii Dei incarnatio non est aliud quam missio, et conceptio non est aliud quam carnis assumtio, non valent, quia tam missio quam assumtio important relationem, quae proprie potest respicere personam Patris et Filii ; sed conceptio dicit effectum et operationem, quae communis est tribus personis et appropriatur Spiritui Sancto ex causis praedictis ; quamvis et aliae rationes congruentiae possint assignari, sive quia, nominato Spiritu Sancto, intelliguntur aliae personae, qui est amborum unitas et communio, sicut Augustinus explanat in littera ; sive quia in incarnatione fuit copiosissima divinae bonitatis effusio. Et sic Spiritui Sancto appropriatur conceptio tum ratione proprii, quia est amborum unitas, tum ratione appropriati, quia est amborum bonitas. Ex his autem satis patere potest responsio ad obiecta.