Text List

III, D. 4, A. 1, Q. 2

III, D. 4, A. 1, Q. 2

Utrum Christus possit dici filius Spiritus Sancti.

Secundo quaeritur, utrum Christus possit dici filius Spiritus Sancti.

Rationes principales

Et quod sic, videtur. Quia Damascenus dicit : "Descendit in Virginem Verbum tanquam σπόρος, id est semen". Sed quod operatur ad alicuius generationem mediante semine habet rationem patris : si ergo hoc modo operatus est Spiritus Sanctus, ut dicit Damascenus, ergo est pater eius.

Item, pater dicitur qui deducit rem ad esse : ergo, si magis deducit rem ad esse, magis debet dici pater. Ergo, si Spiritus Sanctus magis est operatus ad hoc quod caro Christi produceretur in esse quam aliquis pater respectu prolis procreandae, videtur quod Christus sit filius Spiritus Sancti, loquendo proprie.

Item, Spiritus Sanctus cum Virgine operatus est Filii Christi conceptionem, nec minus operatus est Spiritus Sanctus quam Virgo, sed multo amplius. Si ergo Christus dicitut filius Virginis et Virgo dicitur eius mater, videtur quod multo fortius debeat Spiritus Sanctus dici eius pater.

Item, omne quod est de aliquo per actum conceptionis, habens similitudinem substantiae cum illo, dicitur eius filius ; sed Christus conceptus est de Spiritu Sancto et si. milis est in substantia cum illo : ergo Christus est filius Spiritus Sancti.

Item, quicumque habet gratiam Spiritus Sancti, hoc ipso est filius eius ; sed Christus ab instanti conceptionis habuit gratiam excellentissimam Spiritus Sancti : ergo videtur quod filiatio conveniat Christo respectu Spiritus Sancti.

Sed contra: Christus nullius est filius nisi natura ; sed solius Patris vel Matris est filius per naturam : non ergo Spiritus Santi.

Item, filiatio respicit hypostasim ; sed hypostasis Filii Dei nullo modo habet comparari ad Spiritum Sanctum in habitudine filiationis, immo potius in habitudine principii : ergo simpliciter falsum est dicere quod Christus sit filius Spiritus Sancti.

Item, si Christus est filius Spiritus Sancti, ergo Spiritus Sanctus est pater Christi ; et Deus Pater est pater Christi : ergo duo patres in Trinitate.

Item, si Christus est filius Spiritus Sancti, quia operatus est eius conceptionem, ergo pari ratione Christus est filius suus ; sed hoc nec ratio nec fides admittit quod eadem res se ipsam gignat, quod idem sit pater. et filius sibi : ergo, si Christus non est filius suus, pari ratione nec Spiritus Sanctus pater eius.

Item, ad hoc est auctoritas Augustini, quam Magister ponit in littera : "Quis dicere audebit Christum esse filium Spiritus Sancti, cum hoc ita sit absurdum, ut nullae fidelium aures hoc valeant sustinere ?" Videtur igitur tamquam haereticum dicere Spiritum Sanctum esse patrem Christi.

Conclusio

Nullatenus admittitur locutio, quod Christus sit filius Spiritus sancti

Respondeo : Dicendum quod absque dubio ista locutio non admittitur nec est admittenda, tum propter vitandum errorem circa generationem temporalem, tum circa generationem aeternam. Ad vitandum errorem circa generationem temporalem, quia, cum secundum illam dicitur Christus conceptus de Virgine et Spiritu Sancto, si diceretur Spiritus Sanctus eius pater sicut Virgo eius mater, iam videretur ex hoc Christus natus esse de Maria et Spiritu Sancto sicut nascitur proies de muliere et viro. Quodsi hoc falsum est - quia proles partem accipit a patre et partem accipit a matre, in qua assimilatur patri et matri in eadem forma et natura, et hoc non est reperire in Christo quantum ad eius conceptionem, immo soli Matri assimilatur in natura assumpta - non debet admitti Christum esse filium Spiritus Sancti, sed solius Virginis Matris, ad manifestandam et servandam veritatem et proprietatem temporalis generationis. Sumitur etiam ratio ex parte generationis aeternae quare catholici talem sermonem non admittant, ne scilicet confusio fiat aeternarum relationum et proprietatum. Unde, cum proprium sit personae Patris generare respectu personae Filii, nullatenus admittitur Christum esse filium Spiritus Sartcti, in quo non est alia persona vel hypostasis quam illa quam Pater ab aeterno genuit. Ideo propter vitandos errores, tam circa generationem temporalem quam circa aeternam ; non recipiunt theologi praedictam locutionem. Unde concedendae sunt rationes ad praedictam partem.

Ad rationes

Ad illud quod primo obicitur de Damasceno, quod Verbum Dei descendit in Virginem ad modum seminis, dicendum quod semen in se duplicem habet proprietatem : unam in hoc quod habet in se vim activam ; alteram in hoc quod agit producendo similem in forma et natura. Damascenus ergo assumit similitudinem seminis ad operationem Spiritus Sancti ratione primae proprietatis, non secundae. Cum vero assumit quod operatio ad modum seminis facit productivum principium habere habitudinem patris, hoc intelligitur ratione secundae proprietatis.

Ad illud quod obicitur, quod Pater est qui producit rem ad esse, dicendum quod ista non est tota ratio patris, quia necesse est quod conveniat in natura et forma ; sed Spiritus Sanctus non convenit cum Christo in natura et forma secundum quam producit ipsum ad esse.

3-4. Ad duo obiecta sequentia iam patet responsio per iam dicta. Quod enim obicit, quod Virgo dicitur mater et quod Spiritus Sanctus pater, dicendum quod non est simile, quia Virgo conformatur Christo in natura, secundum quam conceptus est ex tempore ; Spiritus autem Sanctus, quamvis Christo sit similis in natura, non tamen est eius principium secundum illam, et ideo non cogit ratio tertia nec quarta.

Ad illud quod obicitur de gratia, dicendum quod, quamvis de aliis hominibus concedi possit quod sint filii Spiritus Sancti propter gratiam, quam ipsi suscipiunt et mediante qua in filiorum Dei adoptionem assumuntur, tamen circa Christum non habet locum propter unionem, quae non tantum facit ilium hominem esse filium Dei per gratiam, sed filium Dei per naturam. Et ideo non sic conceditur de ipso quod sit Spiritus Sancti filius sicut conceditur de aliis hominibus.

PrevBack to TopNext