Liber III, Proemium
Liber III, Proemium
Verbum istud scribitur 2, 4 ad Ephesios, in quo insinuatur nobis nostrae redemptionis mysterium, ac per hoc manifestatur nobis subiectum libri Sententiarum et specialiter quantum ad tertiam partem ipsius, in qua explicatur nostrae redemptionis sacramentum factae per Christum. Possunt autem in hoc verbo quatuor notari pertinentia ad reparationem generis humani, quorum primum est auctor reparationis ; secundum est lapsus reparabilis ; tertium persona Reparatoris ; quartum autem et ultimum salus hominis reparati.
Auctor autem reparationis notatur, cum dicitur : Deus autem, qui dives est in misericordia etc. Ipse enim sua largiflua misericordia, non aliunde motus disposuit reparare genus humanum, sicut scribitur in Ioannis 3, 16 : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in ipsum non pereat.
Lapsus vero reparabilis, cum dicitur : Cum essemus mortui peccatis. Peccatum enim primi parentis erat causa nostrae mortis, per quem a statu innocentiae prolapsum fuit totum genus humanum, secundum quod scribitur ad Romanos 5, 12 : Sicut per unum hominem peccatum in mundum intravit et per peccatum mors, ita et in omnes mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Et quia in alio et per alium peccaverunt, ideo reparabiliter ceciderunt.
Persona vero Reparatoris notatur per hoc quod dicitur : Convivificavit nos Christo. Nam Christus f uit, in quo facta fuit ista reconciliatio, sicut scribitur ad Colossenses l, 19 : In ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare, et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in caelis, sive quae in terris sunt. Salus vero hominis reparati tangitur in hoc quod dicitur : Cuius gratia estis salvati etc. Merito enim passionis Christi collata est efficacia sacramentis, ut per ea infirmis detur gratia Sanativa, secundum illud ad Titum 3, 5 : Secundum misericordiam suam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, quem effudit in nobis abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum.
De his quatuor simul habetur 5, 8 ad Romanos in quodam verbo, ubi sic ait : Commendat autem Deus caritatem suam in nobis - ecce auctor reparationis - sed cum adhuc peccatores essemus - ecce lapsus reparabilis - Christus pro nobis mortuus est - in quo persona notatur Reparatoris - multo magis iustificati nunc per sanguinem ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum ecce salus hominis reparati.
Secundum haec quatuor, quae in praedicta auctoritate describuntur, quatuor sunt libri Sententiarum. Nam in primo libro agitur de reparationis auctore, utpote de beata Trinitate. In secundo vero agitur de ipso reparabili, utpote de homine cadente a statu conditionis et innocentiae. In tertio agitur de persona Reparatoris, utpote de Christo, Deo et homine. In quarto vero agitur de hominis reparati salute, quae quidem consistit in expiatione culpae et amotione omnis miseriae.
Et sic patet, quomodo iste totalis liber versatur circa nostrae reparationis mysterium explicandum ; specialiori tamen modo hoc spectat ad tertium librum, in quo manifestatur, qualiter vivificati sumus per Christum. Et hoc notavit Apostolus in verbo praedicto, cum dixit : Convivificavit nos Christo. Quod ideo dicit Apostolus quia Deus vivificavit nos in Christo, et cum Christo, et per Christum, et secundum Christum.
Primo igitur Deus convivificavit nos in Christo, quia in persona eius mortalitatem nostram vitae sociavit, secundum illud Ioannis 5, 26 : Sicut Pater habet vitam in semetipso, ita et Filio dedit habere vitam in semetipso. Si. vitam igitur habet Filius in semetipso, dum sibi mortalitatem nostram assumsit, nos verae et immortali vitae sociavit, ac per hoc in semetipso convivificavit.
Convivificavit etiam cum Christo, dum ipse Christus, qui vita erat, inter mortales homines vixit, secundum illud quod dicitur in principio I Canonicae Ioannis [1, 1] : Quod fuit ab initio, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de Verbo vitae ; et vita manifestata est, et vidimus et testamur et annuntiatiamus vobis vitam aeternam. Et sic, dum in terris visus est et cum hominibus conversatus est, Deus nos convivificavit cum Christo, dum vivere nos fecit cum ipso.
Convivificavit etiam nos per Christum, dum nos a morte eripuit per mortem ipsius, secundum illud 1 Petri 3, 18 : Christus semel pro peccatis. nostris mortuus est, iustus pro iniustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu. Dum ergo Christus vitam suam pro nobis posuit, Deus per ipsum geuus humanum mortuum vivificavit.
Postremo secundum Christum nos vivificavit, dum ad eius exemplum nos per viam vitae direxit, iuxta illud Psalmi [15, 10] : Notas mihi fecisti vias vitae. Notas nobis fecit vias vitae, dum nobis fidem et spem et caritatem et dona gratiarum distribuit, et mandata adiunxit, in quibus ipse Christus ambulavit, et in quibus consistit via vitae, per quam Christus nos docuit ambulare. Deus igitur nos vivificavit secundum Christum, quia ad vitam dirigit imitatores ipsius.
De his quatuor simul habetur ad Philippenses 2, 7 : Exinanivit semetipsum formam servi accipiens - ecce primum, scilicet quod mortalitatem nostram vitae suae univit - in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo - ecce secundum, videlicet quod cum hominibus ut homo vixit - humiliavit semetipsum usque ad mortem - ecce tertium, videlicet quod per mortem suam nos a morte liberavit - propter quod et Deus exaltavit illum - ecce quartum, videlicet quod post mortem multos habuit sequaces et imitatores credentes in eum.
On this page