III, D. 1, Divisio Textus
III, D. 1, Divisio Textus
Quoniam igitur in hoc libro, qui sic incipit : Cum igitur venit plenitudo temporis etc., intendit Magister determinare qualiter Deus nos Christo convivificavit, liber iste dividi habet in quatuor partes secundum quatuor quae praedicta sunt. In quarum prima Magister determinat de unione naturarum in Christo, per quam dicimur convivificari in Christo. In secunda vero determinat qualiter se nostris infirmitatibus conformavit, ex quo dicimur convivificari cum Christo. Et incipit haec secunda pars infra, distinctione duodecima : Solet etiam quaeri, utrum alium hominem vel aliunde etc. In tertia vero determinat qualiter per mortem suam nos a morte. liberavit, ex quo nos dicimur vivificari per Christum, infra, distinctione decima nona : Nunc quaeramus, quomodo per mortem ipsius etc. In quarta vero et ultima determinat qualiter habitus virtutum in Christo f uerint et qualiter esse debeant in eius imitatoribus, ex quo dicitur quod Deus nos secundum Christum vivificavit, infra, distinctione vigesima tertia : Cum vero supra habitum sit, Christum etc.
Vel aliter : quoniam in hoc libro agitur qualiter Deus nos convivificavit Christo et Christus nos vivificavit assumendo vitam nostrae naturae et impartiendo nobis vitam gratiae, ideo liber iste habet partes duas. In prima agitur de vita quam pro nobis Christus assumsit ; in secunda, vero de vita, quam nobis contulit, infra, distinctione vigesima tertia : Cum vero supra habitum sit etc., ubi agitur de virtutibus, donis et praeceptis.
Prima pars habet duas, in quarum prima determinat Magister de incarnatione Verbi sive de vitae nostrae assumtione facta a Verbo in se sive absolute ; in secunda vero prout ordinatur ad nostram redemptionem, infra, distinctione duodecima : Solet etiam quaeri, utrum alium hominem etc.
Prima pars, ubi Magister determinat de unione naturarum in Christo, dividitur in tres partes. In prima ostendit Magister quod in Christo fuit unio naturarum diversarum. In secunda vero inserit uniendi et assumendi modum, infra, distinctione quinta : Praeterea inquiri oportet. In tertia vero qualiter per illam unionem fiat communicatio idiomatum et proprietatum, infra, distinctione octava : Post praedicta inquiri oportet etc. Prima pars dividitur in duas. In prima agitur de unione naturarum ; in secunda de Christi conceptione, infra, distinctione tertia : Quaeritur etiam de carne Verbi. Prima pars dividitur in duas partes. In prima determinat de unione naturarum in Christo ex parte personae assumentis ; in secunda ex parte naturae assumtae, infra, distinctione secunda : Et quia in homine tota humana natura.
Prima pars, quae continet praesentem distinctionem, dividitur in tres partes. In prima ostendit Magister incarnationem factam esse in persona Filii, auctoritate Apostoli. Secundo vero inquirit huius rationem, in secundo capitulo, ibi : "Diligenter vero annotandum est" etc. In tertia vero removet dubitationem, ibi : Si vero quaeritur, utrum Pater et Filius et Spiritus sanctus etc. Subdivisiones autem partium manifestae sunt in littera.
On this page