III, D. 4, A. 1, Q. 3
III, D. 4, A. 1, Q. 3
Utrum Christus possit dici filius Trinitatis.
Et quod sic, videtur. Cantico Deuteronoritii [32, 6] : "Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te et fecit et creavit te ?" Sed hoc totum potest dici de Christo ratione naturae assumptae ; et secundum illa tria dicitur esse filius totius Trinitatis, cuius est possidere, facere et creare : ergo videtur quod hoc Christo satis catholice possit attribui.
Item, ad Romanos 8, 29 : "Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus", Glossa : "Secundum illud quod unigenitus est non habet fratres ; secundum illud quod primogenitus est fratres dignatus est vocare omnes". Si ergo fratres sunt eiusdem Patris et sunt filii totius Trinitatis, videtur quod et hoc Christo convenienter possit attribui.
Item, quandocumque aliqua se habent per indifferentiam ad aliquam operationem, secundum illam operationem communem et uniformem recipiunt denominationem ; sed tota Trinitas operata est incarnationis mysterium : ergo, si persona Patris dicitur esse pater Christi, non solum quantum ad deitatem, sed etiam quantum ad humanitatem, videtur quod similiter tota Trinitas possit dici pater.
Item, quamvis in Trinitate unus solus sit Pater propter aeternam generationem, tamen ex tempore propter effectus temporales tota Trinitas dicitur esse pater, et persona Patris dicitur non solum pater Filii, sed etiam aliarum rerum, ita quod in nullo praeiudicatur proprietati Filii. Ergo, cum Filius ex tempore naturam sumserit et aequalem et uniformem habet comparationem ad totam Trinitatem, videtur quod sicut quantum ad divinam naturam dicitur esse filius Patris, ita secundum humanitatem sit filius totius Trinitatis.
Item, in Christo triplex est substantia, scilicet suprema, media et infima : suprema, videlicet divina, media, scilicet anima, et infima, videlicet corpus ; sed Christus ratione naturae supremae est filius alicuius, scilicet Patris Dei ; ratione naturae infimae filius alicuius, scilicet Matris, ex qua traxit carnem : ergo et ratione mediae filius alicuius erit. Sed media, scilicet anima, est a tota Trinitate aequaliter : ergo videtur quod filius totius Trinitatis dici possit.
Item, non est maior confusio in proprietatibus ex comparatione alicuius proprietatis ad plura quam si de eodem dicantur duo opposita, immo multo minor ; sed de Christo vere et catholice dicuntur duo opposita ratione duplicis naturae, mortalis et immortalis, passibilis et impassibilis : ergo multo fortius ratione naturae assumentis potest dici filius Patris, et ratione naturae assumtae filius totius Trinitatis.
Sed contra : Augustinus, in libro De Trinitate II : "Iesus neque suus neque Trinitati filius dici potest". Ego non potest dici filius Trinitatis.
Item, filiatio est proprietas personalis, unde respicit hypostasim ; sed in Christo est una sola persona et hypostasis, quae non potest distingui a tota Trinitate secundum illius relationis habitudinem : ergo non videtur quod dici possit filius Trinitatis.
Conclusio
Non conceditur, quod Christus sit filius Trinitatis
Respondeo : Dicendum quod apud theologos secundum communem usum non admittitur Christus est Trinitatis filius. Sed huius rationem diversi assignant diversimode.
Quidam enim dicere voluerunt quod hoc est propter proprietatem filiationis, quae respicit personam et hypostasim. Et quoniam hypostasis Filii Dei sive persona aeterna est nec habet originem a tota Trinitate, sed solum a persona Patris, hinc est quod, quamvis in Christo sit reperire humanam naturam a tota Trinitate creatam, non est concedendum Christum esse filium totius Trinitatis propter repugnantiam quae reperta est in hypostasi, hoc est persona, quae est aeterna. Sed, si ratio ista interius consideretur, non videtur magnae efficaciae, quia, quamvis hypostasis Christi sit aeterna, nihil tamen impedit ipsum dici filium Virginis ratione naturae assumtae. Si ergo illi hypostasi innasci potest filiationis habitudo in comparatione ad Matrem, ex qua natura illa tracta est, quare non potest innasci respectu totius Trinitatis, a qua facta est ? Et ideo ex parte proprietatis filiationis et aeternitatis hypostasis non videtur efficax ratio posse sumi ad repudiationem praedictae locutionis.
Et ideo est alius modus dicendi quod praedictus sermo non recipitur, quia appropinquat errori. Nam Christus, cum sit Filius unigenitus Dei Patris, non recipitur quod sit filius Trinitati simpliciter, propter hoc quod talis locutio appropinquat errori Sabellii, qui posuit proprietatem patris cuilibet trium personarum convenienter posse attribui. Non recipitur etiam quod sit filius totius Trinitatis per creationem, quia talis locutio appropinquat errori Arii, qui posuit Christum esse puram creaturam. Non recipitur etiam quod sit filius totius Trinitatis per gratiam, quia talis locutio appropinquat errori Nestorii, qui posuit in Christo duas naturas et duas personas, divinam scilicet et humanam ; et quantum ad humanam personam dixit Christum Filium Dei per gratiam. Ergo sermo praedictus omni modo erroris impietati appropinquat ; et ideo respuitur ab his qui periti sunt in sacra Scriptura. Unde rationes ad hanc partem concedendae sunt, quamvis non multum cogant.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur, quod tota Trinitas possedit et fecit et creavit secundum humanam naturam, dicendum quod Trinitas alios homines simpliciter fecit secundum omnem sui naturam ; Christum autem non simpliciter secundum omnem naturam fecit, quia secundum divinam naturam eum solus Pater genuit ; et ideo non est simile de Christo et aliis hominibus. Quamvis enim alii homines possint dici creaturae Dei, hoc tamen de Christo non recipitur, sicut infra melius videbitur.
Ad illud quod obicitur, quod nos sumus fratres Christi, dicendum quod ex hoc non sequitur quod Christus sit filius totius Trinitatis, sed quod nos dicamur filii Dei Patris per eum, quamvis nos per gratiam, ipse vero per naturam, sicut dicit Gregorius super illud : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Ioannis 20, 17.
Ad illud quod obicitur, quod tres personae se habent ad naturam assumtam per indifferentiam, djcendum quod verum est ; sed non sic se habent per indifferentiam respectu personae assumentis, quia aliam habitudinem habet ad personam Patris, aliam ad personam Spiritus Sancti. Cum autem dicitur Christus Filius esse Dei Patris, hoc magis dicitur respectu naturae assumentis quam assumtae ; quod patet, quia dicitur Filius Patris unigenitus et naturalis. Et ideo ratio illa non cogit, quia ab insufficienti procedit.
Ad illud quod obicitur, quod Pater non dicitur pater tantum respectu Filii, sed etiam aliorum, quorum est causa et principium ex tempore, dicendum quod sicut Pater ex hoc quod temporaliter aliquos adoptat, dicitur eorum pater ex tempore, sic etiam Christus per generationem temporaleni potest dici filius Virginis ; non tamen potest concludi quod sit filius totius Trinitatis : non enim est simile. Nulla enim confusio proprietatum incurritur nec aliquod veritati fit praeiudicium aut errori in aliquo appropinquatur, si dicatur Pater esse pater Filii solum per generationem et aliorum per creationem : non sic autem, cum dicitur Christus esse filius totius Trinitatis. Nam si intelligatur per generationem, incurrimus in errorem Sabellii ; si per creationem, appropinquamus errori Arii ; si solum per adoptionis gratificationerit, errori Nestorii.
Ad illud quod obicitur de natura suprema, media et infima, iam patet responsio per praedicta, quia, cum illa sit creata, non recipitur circa Christum filiatio alicuius ratione illa. Potest tamen dici quod non est simile de substantiis extremis ad mediam, quia tum ratione substantiae divinae tum ratione carnis genitus est et assimilatur suo principio producenti, scilicet Patri et Matri : Patri in deitate et Matri in humanitate ; non sic autem est ratione animae ; et ideo non est simile.
Ad illud quod ultimo obicitur de proprietatibus absolutis, quod non faciunt confusionem, dicendum quod non est simile, quia illae proprietates principaliter respiciunt naturam, utpote esse passibilem et immortalem ; sed filiatio respicit ipsam hypostasim, circa quam multi fuerunt errores, quibus praedicta locutio videtur appropinquare; et ideo, quamvis illae recipiantur a viris catholicis tamquam catholicae, haec respuitur tamquam adversaria fidei christianae.