Text List

III, D. 4, A. 2, Q. 1

III, D. 4, A. 2, Q. 1

Utrum Christi incarnatio fuerit ex mera gratia an eam impetrarunt merita sanctorum Patrum.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum Christi conceptio ver incarnatio fuerit ex mera gratia an hoc impetraverunt sanctorum Patrum merita.

Rationes principales

Et quod fuerit ex mera gratia, videtur. Ad Titum 3, 4 : "Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri non ex operibus iustitiae". Sed apparitio illa benignitatis et humanitatis est Filii Dei humanatione, sicut in Glossa dicitur : "Cum benignus et humanatus Deus noster apparuit". Ergo videtur quod Filii Dei humanatio non fuerit mediantibus nostris meritis.

Item, super illud Psalmi [73, 20] : "Respice in testamentum sanctum tuum", Glossa : "Meminit promissionis, quia merita deficiunt" ; et loquitur de promissione incarnationis : ergo etc.

Item, de eo quod per merita acquiritur, non tantum tenemur ad gratiarum actiones sicut pro eo quod gratis datur ; sed de Christi donatione tenemur ad omnimodas gratiarum actiones : ergo videtur quod illam non impetraverint merita Ecclesiae.

Item, quod est fundamentum totius meriti Ecclesiae meritis eius non, potest reddi ; sed Christi incarnatio est fundamentum totius meriti Ecclesiae, quia per ipsum, quotquot sunt, reconciliati sunt Deo et Patri, nec aliquis salvatur nisi per eum : ergo non videtur quod incarnatio Christi per merita Patrum sive ipsius Ecclesiae poterit impetrari.

Sed contra : Super illud Psalmi [11, 6] : "Propter miseriam inopum el gemitum pauperum", Glossa, ibi : "Exsurgam, id est mittam Filium, propter gemitum pauperum", qui pro malis gemunt et peccatis conferuntur ; nam aliter non essent digni auxilio. Ergo, si propter gemitum facti sunt digni missione Filii Dei, videtur quod incarnatio sive Filii Dei conceptio eorum meritis impetrata fuerit.

Item, qui meretur principale meretur et accessorium ; sed incarnatio Filii Dei fuit ordinata ad nostram glorificationem ; sed nostram glorificationem potuerunt Sancti mereri : ergo et conceptionem Christi.

Item, qui meretur quod maius est, mereri potest et quod minus est ; sed maius est nostra beatificatio quam sit Filii Dei incarnatio, quia illud est finis istius : ergo, cum meruerunt sancti Patres suam beatitudinem, meruerunt ergo Filii Dei conceptionem.

Item, qui petit aliquid in oratione ex caritate, perseveranter, pie et ad salutem, meretur illud quod petit, maxime cum talis rei petitio Deo placet ; sed antiqui Patres maximo desiderio petebant Filii Dei incarnationem, et hoc perseveranter, pie et ad salutem, et Deo placebat quod tale quid peterent : ergo videtur quod meruerunt Filii Dei incarnationem.

Incarnatio Christi quoad essentiam non cadit sub merito; quoad circumstantiam temporis aliquo modo cadit sub merito sanctorum Patrum; quoad efficaciam quodam modo cadit sub merito, quodam modo non.

Respondeo : Dicendum quod de beneficio incarnationis, sicut de aliis beneficiis divinis, est tripliciciter loqui, videlicet quantum ad substantiam vel essentiam et quantum ad efficaciam et quantum ad circumstantiam. Si loquamur de ipso quantum ad essentiam, sic dicendum quod illud beneficium erat supra sanctorum Patrum merita, propterea quia non est iustae retributionis, sed dignationis eminentissimae ; et non sequitur merita homihis lapsi, sed potius est fundamentum omnis meriti, quia nullus Deo placere potuit post lapsum absque fide istius beneficii, vel in generali, vel in speciali. Secundum hanc viam procedunt rationes et auctoritates ad primam partem adducatae.

Si vero loquamur de beneficio incarnationis quantum ad efficaciam, sic, cum eius efficacia esset duplex, videlicet quod ordinabatur ad liberationem a servitute culpae et a reatu carentiae visionis Dei, quodam modo cadit sub merito, quodam modo non. Quantum ad liberationem a reatu carentiae divinae visionis et captivationis diaboli, hoc meriterunt sancti Patres, et cadit sub merito. Quantum vero ad ereptionem de statu culpae, non cadit sub merito, nisi quis large sumat meritum ad meritum congrui et condigni.

Si vero loquamur de beneficio incarnationis quantum ad temporis circumstantiam, potest concedi absque calumnia, quod cadit sub merito praecedentis Ecclesiae. Sancti enim Patres flagrantissimis desideriis meruerunt incarnationis acceIerationem ; in quorum persona dicit Isaias, 64, 1 : "Utinam dirumperes caelos et descenderes" etc. Et sic patet quod incarnationis beneficium quantum ad essentiam non cadit sub merito ; quantum vero ad temporis circumstantiam cadit sub merito sanctorum Patrum ; quantum vero ad efficaciam mediam quodam modo cadit sub merito, quodam modo non. Et quoniam rationes inductae ad primam partem currunt quantum ad illud quod est sive quantum ad excellentiam sui in se, ostendunt ipsum non cadere sub merito praecedentis Ecclesiae, ideo sunt concedendae.

Ad rationes

Ad illud quod primo obicitur in contrarium de Glossa Psalmi : Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, dicendum quod Glossa illa intelligitur de beneficio incarnationis quantum ad efficciam nostrae liberationis a poena, sicut patet ex ipsa Glossa ; vel quantum ad acceIerationem temporis, sicut colligitur ex ipsa littera. Si tu obicias, quod Deus non citius incarnatus est quam disposuerat ab aeterno, propter merita Patrum, dicendum quod propter merita Patrum Deus praeviderat se acceleraturum ; et sic fecit sicut praeviderat.

Ad illud quod obicitur, quod qui meretur principale meretur et accessorium, dicendum quod illud habet instantiam quando illud accessorium non solummodo praeparat ad praemium, sed etiam praeparat ad meritum. Et quoniam Christi incarnatio praebebat sanctis Patribus viam merendi per fidem ipsius, hinc est quod illa propositio non habet veritatem in proposito. Potest etiam alio modo praedictae locutioni instari. Non enim habet veritatem quando illud accessorium non necessario adhaeret principali ; et tale est incarnatio Filii Dei. Potuit enim Deus alio modo genus humanum glorificare et salvare quam per Filii incarnationem ; propter hoc non sequitur, quodsi sancti Patres meruerunt sui glorificationem, quod Christi incarnationem. Posset tamen concedi quod quantum ad efficaciam liberationis potuerunt sancti Patres mereri beneficium incarnationis, non tamen simpliciter, sicut prius ostensum est.

Ad illud quod obicitur, quod qui meretur quod malus est, meretur et quod minus, dicendum quod praedicta propositio instantiam habet in gratia et gloria, quia gloria cadit sub merito, gratia vero non ; sic et instantiam potest habere in proposito. Posset etiam responderi per interemptionem assumtionis. Cum enim assumit quod maior est glorificatio quam incarnatio, dicendum quod falsum est, nisi glorificatio intelligatur cum praesuppositione incarnationis vel nisi intelligatur respectu alicuius personae specialis, utpote respectu Petri vel Pauli : melius enim est Petro videre Deum in gloria quam humanam naturam a Verbo esse assumtam. Simpliciter tamen loquendo, melius est Filium Dei incarnari quam Petrum glorificari, quia Filii Dei incarnatio valet toti generi humano, Petri glorificatio sibi soli. Et ideo non sequitur, quodsi aliquis potest sibi mereri suam glorificationem, quod mereatur Christi conceptionem.

Ad illud quod obicitur, quod qui petit perseveranter, pie et ad salutem ; meretur, dicendum quod verum est, si petat pro se ; sed nullus petiit quod Filius Dei assumeret se, et ideo nullus hoc meruit ; petendo tamen aliis merebantur vitam aeternam sibi ; et ideo non infructuose orabant. Posset etiam dici quod adhuc habet illud instantiam : quando quis quaereret a Deo excellentiam gloriae Petri, qui esset parvae caritatis, non hoc meretur, quia hoc quod petit, merita sua excedit. Per hunc modum et in proposito potest instantia inferri.

PrevBack to TopNext