Text List

III, D. 4, A. 2, Q. 2

III, D. 4, A. 2, Q. 2

Utrum beata Virgo Maria meruerit Christum concipere, an conceptio illa fuerit solum ex munere gratiae divinae.

Secundo quaeritur de conceptione Christi in comparatione ad meritum beatae Virginis Mariae, et est quaestio, utrum meruerit beata Virgo Maria Christum concipere, an fuerit conceptio illa solum ex munere divinae gratiae.

Rationes principales

Et quod beata Virgo meruerit Christum concipere, ostenditur : Per illud quod dicitur Lucae. 1, 45 : "Beata, quae credidisti, quoniam perficientur in te quae dicta sunt tibi a Domino" ; sed annuntiata erat conceptio a Domino : ergo ideo concepit, quia credidit. Sed constat quod fides sive credulitas non fuit causa efficiens conceptionis : ergo fuit causa meritoria.

Item, in collecta, quae dicitur communiter ab Ecclesia : "Omnipotens, sempiternae Deus, qui gloriosae Virginis Mariae corpus et animam, ut dignum Filii tui habitaculum effici mereretur, Spiritu Sancto cooperante praeparasti" etc. Et ex hoc colligitur quod beata Maria meruit et quod digna fuit : ergo meruit merito condigni concipere.

Item, Bernardus, V De consideratione ad Eugenium, tractans illud Matthaei 13, 33 : "Simile est regnum caelorum fermenta" etc., dicit quod mulier fuit Sapientia, quae fermento fidei beata Virginis in incarnatione tria sata commiscuit, novum, antiquum, aeternum : novum in animae creatione de nihilo ; antiquum in assumtione corporis de natura Adam ; aeternum in unione divinitatis. Ergo fides beatae Virginis aliquo modo cooperata est in ista commixtione ; sed non quantum ad principium solum effectivum : ergo per modum meriti.

Item, beata Virgo aut habuit gratiam sufficientem, praeparantem ipsam ad conceptionem Filii Dei, aut non. Si sic, sed gratia sufficienter praeparans facit mereri illud ad quod praeparat, merito condigni : ergo videtur quod beata Virgo ex illa gratia meruit conceptionem Filii Dei, cum ea bene usa fuerit. Si non, aut ergo caruit illa gratia sufficienter praeparante, quia ipsam non potuit recipere aut quia eam noluit Deus vel non potuit dare. Sed non quia non potuit Deus vel noluit dare, cum sit omnipotens et vellet sine dubio sibi idoneum habitaculum praeparare. Si quia Virgo non potuit recipere, ergo multo minus potuit Filium Dei concipere, ad cuius conceptionem gratia illa praeparabat. Quodsi omnia ista sunt inconvenientia, relinquitur primum, videlicet quod beata Virgo meruit conceptionem Christi per gratiam sibi datam.

Sed contra : Augustinus, in Enchiridio, et habetur in littera: "Modus quo natus est Christus de Maria sicut filius et de Spiritu Sancto non sicut filius, insinuat nobis gratiam Dei, qua homo nullis praecedentibus meritis in ipso exordio naturae suae, quo coepit esse, Verbo Dei copularetur". Ergo videtur quod nulla merita praecesserunt conceptionem Christi vel incarnationem.

Item, maius est meritum totius Ecclesiae quam singularis personae : ergo, si incarnatio non cadit sub merito totius Ecclesiae, nec sub merito Virginis Mariae.

Item, quod cadit sub merito non tenet plene rationem gratuiti : "nam, si gratia est ex meritis, iam non est gratia", sicut dicit Apostolus ad Romanos [11, 6] ; sed Filii Dei incarnatio ad maximam pertinuit gratiam, secundum quod dicit Augustinus: ergo videtur quod eius conceptionem non meruit beata Virgo Maria.

Item, hoc est inaestimabilis dignationis quod Filius Dei aeterni efficiatur filius unius pauperculae mulieris. Ergo non fuit ex aequitate vel iustitia retributionis ; igitur nec ex merito Virginis.

Conclusio

Maria non merito condigni, sed tantum merito congrui et post annuntiationem etiam dignitatis potuit mereri concipere Filium Dei.

Respondeo : Dicendum quod est loqui de merito secundum triplicem gradum et differentiam. Est enim meritum congrui, in quo peccator dicitur gratiam sibi mereri, cum ad gratiam se disponit ; et est meritum digni, quo scilicet vir iustus orat pro alio et mertur exaudiri ; et est meritum condigni, quo quis ex tanta caritate meretur tantam gloriam.

Dico igitur quod beata Virgo Maria concipere Filium Dei ante incarnationem meruit merito congrui, quoniam prae sua nimia puritate et humilitate et benignitate idonea erat ut efficeretur Dei Mater. Post annuntiationem vero, postquam consensit et Spiritus Sanctus in copiositate gratiae in eam descendit, non solum habuit congruitatem, sed dignitatem ; et ex tunc meruit non solum merito congruitatis, sed dignitatis obumbrari et impraegnari virtute Altissimi. Sed merito condigni non potuit mereri concipere Filium Dei, pro eo quod hoc excedit omne meritum, et etiam quia erat ipsius meriti gloriosae Virginis fundamentum. Sive enim dicamus Deum fieri hominem, sive dicamus mulierem fieri matrem Dei, utrumque est supra statum qui debetur creaturae ; et ideo tam hoc quam illud fuit benignitatis et gratiae. Et propterea, sicut dixi quod gratiam primam potest mereri iustus peccatori merito dignitatis, non merito condigni, ne gratia perderet rationem gratiae, sic potest concedi quod beata Virgo non tantum merito congrui, sed merito dignitatis meruit conceptionem, quia per copiosam gratiam Spiritus Sancti ad conceptionem illam non solum congrua, sed etiam digna fuit.

Ex his patere possunt rationes et auctoritates, quae ad utramque partem adducuntur. Nam rationes, quae ad primam partem adducuntur, currunt de merito secundum primam vel secundam acceptionem. Rationes, quae ad secundam partem adducuntur, currunt de merito tertio.

Ad rationes

Ad illud tamen verbum quod dicitur de littera, dicendum quod non privantur simpliciter merita, sed praecedentia merita, et hoc non in quocumque, sed in natura assumta, quia non habuit merita ad unionem praecedentia, quia simul concepta et assumta fuit et formata, sicut ostensum fuit supra.

Ad illud quod obicitur, quod maius est meritum totius Ecclesiae quam Virginis Mariae, dici potest quod ratio illa non cogit, quia maius est meritum Patrum quam Virginis extensive, nec tamen oportet quod intensive, quia beata Virgo, postquam, annuntiatione audita ab angelo, sanctificata fuit a Spiritu Sancto, tanto munere gratiae est impleta, ut aliquid digne posset mereri, quod non possent, si omnes alii Sancti essent congregati simul.

3-4. Ad alia duo non oportet respondere, quoniam procedunt secundum tertiam viam, sicut apparet. Nam dignitas nihil aufert liberalitatis gratiae nec benignitatis misericordiae, immo simul cum illis manet, sicut intuenti apparet.

PrevBack to TopNext