Text List

III, D. 4, A. 2, Q. 3

III, D. 4, A. 2, Q. 3

Utrum gratia in conceptione teneat rationem proprietatis naturalis vel gratuitae.

Tertio quaeritur de gratia illa, quae fuit in conceptione, in comparatione ad dignitatem naturae assumtae, et est quaestio, utrum gratia illa teneat rationem proprietatis naturalis vel gratuitae.

Rationes principales

Et quod tenet rationem proprietatis naturalis, videtur. Primo per auctoritatem Augustini, quae ponitur in littera: "In naturae humanae susceptione fiebat quodam modo illi homini gratia naturalis, ut nullum posset admittere peccatum".

Item, hoc ratione videtur. Quod inest rei a sua prima origine inest ei naturaliter ; sed anima Christi ab instanti conceptionis habuit gratiam nec potest nec potuit ab ea separari gratia illa : ergo videtur quod illa gratia naturaliter fuerit innata.

Item, quod inest rei a principio intrinseco inest ei naturaliter ; sed gratia Christi ortum habebat a persona Verbi, quae non est alia a persona Christi : ergo inerat ei a suo principio intrinseco ; et si hoc, tunc inerat per modum proprietatis naturalis magis quam gratuitae.

Item, proprietas, per quam res ordinatur ad actum naturalem, est naturalis ; sed per gratiam ille homo erat Filius Dei naturalis et est : ergo videtur quod gratia sibi collata fuerit ei ad modum proprietatis naturalis.

Sed contra : Gratia et natura dividuntur ex opposito ; sed quandocumque duo .aliqua opponuntur, unum non denominat reliquum : ergo, si naturale dicitur a natura, videtur quod nulla gratia sit naturalis aut, si est naturalis, non est gratia.

Item, plus distat naturale a gratuito, in quantum huiusmodi, quam meritorium ; sed perfecta gratia Christi non potuit esse ex meritis : ergo multo fortius videtur quod non fuerit naturalis.

Item, naturalibus nec laudamur nec vituperamur ; sed Christus laudabilis erat per gratiam, quam habebat : ergo non videtur quod gratia illa fuerit ei naturalis.

Item, excellentior est unio humanae naturae ad divinam in unitate personae quam per conformitatem gloriae ; sed natura non elevatur ad gloriam, quantumcumque excellat, nisi mediante gratia, quae excedit terminum naturae, et quanto magis excedit, tanto magis tenet rationem gratiae : si ergo quod collatum est Christo multo magis excedebat terminos naturae quam quod collatum est aliis hominibus, videtur quod gratia eius plus habuit de ratione gratuiti et minus de ratione naturalis quam gratia collata eius membris.

Conclusio

Gratia unionis quodam modo fuit homini Christo naturalis, quodam modo non.

Respondeo : Dicendum quod gratia unionis, sicut in praecedentibus fuit tactum, tripliciter potest dici. Uno modo dicitur gratia unionis gratia disponens de congruo ad unionem ; alio modo dicitur gratia unionis ipsa unio gratis facta ; tertio modo dicitur gratia unionis ipsa gratia faciens unionem. Et quocumque horum modorum dicatur gratia unionis, verum est quod tenet rationem gratuiti ; verum est etiam quod aliquo modo habet proprietatem rei naturalis. Et hoc insinuat ipsa littera Augustini, cum dicit quod quodam modo fieret illi homini gratia naturalis : non dicit simpliciter fieret, sed quodam modo.

Si enim dicatur gratia unionis, id est gratia disponens ad unionem, quodam modo est naturalis, quodam modo non. Nam proprietas naturalis comparatur ad aliquid sicut ad subiectum et sicut ad causam. Secundum comparationem, quam habet ad subiectum, naturaliter dicitur inesse quod inest a primordio ipsius rei et inseparabiliter et ab ea non recedit. Secundum comparationem, quam habet ad causam, dicitur naturaliter inesse proprietas, quae causatur a principiis subiecti et per quam ipsum subiectum efficit operationem naturalem. Primo modo dicitur gratia Christi fuisse naturalis, per quam ad unionem disponebatur, quia gratiam habuit a primordio suae nativitatis et gratiam perdere non potuit. Secundo vero modo non fuit naturalis, quia potius ordinabatur ad operationem supra naturam ; non habebat etiam ortum a principiis naturae, sed potius a divina voluntate. Et propterea secundum istum modum accipiendi verum dicitur quod gratia quodam modo fuit Christo naturalis, quodam modo non. Et ista possunt accipi ex his quae dicuntur in textu.

Similiter, si gratia unionis dicatur ipsa unio gratis facta, quodam modo fuit naturalis, quodam modo non. Naturalis, inquam, fuit propter inseparabilitatem, quia natura humana sic fuit unita divinae a sua prima formatione quod ab ipsa separari non potuit. Quodam modo non fuit naturalis, sed gratuita, in hoc scilicet quod terminos naturae excedit et ex mera Dei voluntate processit.

Similiter, si tertio modo dicatur gratia ipsa virtus gratis faciens unionem, sicut ipse Spiritus Sanctus, sic quodam modo fuit illi homini naturalis, quodam modo non. Naturalis fuit per communicationem idiomatum ratione personae Verbi, cui Spiritus Sanctus connaturalis est. Non enim habuit Filius Spiritum Sanctum per influentiam, sed potius quia habet in se a Patre vim spirativam. Et propterea dicitur in Ioanne quod non est ei datus Spiritus ad mensuram. Per comparationem autem ad naturam assumtam gratia illa non erat illi homini connaturalis, quia Spiritus Sanctus non erat in eo per principia naturae creatae, sed per gratiam inhabitantem. Et sic patet quod omni modo intelligendi gratia illa quodam modo fuit illi homini connaturalis, alio modo non.

Ad rationes

Et secundum hoc currunt rationes ad utramque partem, quae secundum diversas vias verum concludunt. Verum est enim quod gratia illa, sicut dicit Augustinus, quodam modo naturalis fuit illi homini, non tamen simpliciter, sicut rationes ostendunt.

Illa tamen ratio, qua ostenditur quod gratia illa est naturalis, quia ordinat ad actum naturalem, non valet, quia assumtio est falsa, quoniam, etsi per gratiam illam disponatur ut sit filius naturalis, non tamen propter hoc ordinatur ad operationem naturalem. Hoc enim non dicitur propter hoc quod illi naturae assumtae conveniat a Patre per gratiam illam aeternaliter et naturaliter generari, sed hoc est quia per gratiam illam disponitur ad unionem, quae facit idiomatum communicationem, et unio illa supra naturam est. Et ideo non est mirum si gratia, quae ad illam unionem reddit naturain congruam, est supra naturam.

Similiter alia ratio, quae dicit quod gratia illa a principio intrinseco est, non cogit, quoniam aliter accipitur intrinsecum in proposito et aliter cum dicitur quod naturale est quod est a principio intrinseco. Nam intrinsecum, prout cadit in notificationem proprietatis naturalis, dicitur esse illud quod est de constitutione naturae ; non sic autem persona Verbi est illi intrinseca.

1-2. Aliae vero duae rationes sunt concedendae, quia non probant quod gratia illa simpliciter fuerit naturalis, sed quod quodam modo conformitatem habuit ad proprietatem naturalem. Et hoc quidem veritatem habet, sicut iam ostensum est.

PrevBack to TopNext