III, D. 4, A. 3, Q. 1
III, D. 4, A. 3, Q. 1
Utrum Virgo Maria in illa conceptione fuerit aliquid Spiritui Sancto in aliquo cooperata.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum in illa conceptione aliquid Virgo Maria fuerit Spiritui Sancto cooperata in aliquo, mediante aliqua potentia.
Et quod sic, videtur. Primo, auctoritate Damasceni, quam ponit Magister in littera : "Praevenit Spiritus Sanctus in ipsam secundum verbum quod dixerat angelus ei, purgans eam et potentiam deitatis Verbi receptivam praeparans, simul autem et generativam". Ergo, si non solum habuit potentiam receptivam, sed etiam generativam, non solum se habuit Virgo Maria per modum recipientis, sed per modum agentis et cooperantis.
Item, vera mater cooperatur in filii generatione ; sed beata Maria vere fuit Mater Christi : ergo vere fuit cooperata in eius conceptione virtuti Spiritus Sancti.
Item, hoc conceditur et cantatur ab Ecclesia tamquam verus et catholicus sermo : Genuit puerpera regem ; sed generare agere est et actio virtutis generativae : ergo videtur quod in illa conceptione generativa vis Virginis cooperata fuit divinae virtuti.
Item, aut Virgo Maria cooperata fuit aut non. Si sic, habeo propositum. Si non, ergo habuit se solummodo sicut materia : ergo sicut nulla est affinitas hominis ad limum unde formatus est, sic nec Mariae ad Christum. Sed hoc est falsum : ergo etc.
Item, vir praebuit mulieri materiale principium, quando de eius costa formata est Eva ; sed propter hoc ipsius mulieris non dicitur esse pater aut mater, quia cooperatus non fuit in eius formatione ; sed beata Virgo habitudinem matris habet ad Christum : ergo non solum praeparavit materiam, sed cooperata fuit ad inducendum formam.
Item, veritas debet respondere figurae ; sed Virgo Maria figurata est per virgam Aaron, et virga Aaron fronduit et floruit et fructum fecit, sicut habetur Numerorum 17, 8 ; de flore autem pervenitur ad fructum mediante virtute activa reperta in planta quae floruit : fuit igitur in virga virtus activa ad fructificandum. Ergo videtur multo fortius in Virgine Maria.
Sed contra : Ad Galatas 4 ; 4 : "Misit Deus Filium suum factum ex muliere" ; et ad Romanos 1, 3 : "Qui factus est ei ex semine David" ; super quem locum dicit Glossa : "Apostolus dicit factum, sed non natum. Aliud enim est ex semine admixto sanguinis coagula generare, aliud non commixtione, sed virtute procreare. Possunt enim homines filios generare, sed non facere". Ergo videtur quod Virgo Maria solum se habuit ut materiale principium, ex quo corpus Christi dicitur factum.
Item, Damascenus: "Copulavit sibi de purissimis et sanctissimis Virginis sanguinibus, non seminans, sed per Spiritum Sanctum creans". Si ergo creatio est actio solius Dei, in qua non cooperatur creatura, videtur quod in nullo fuerit Virgo cooperatrix.
Item, Christus eodem modo fuit in parentibus quo fuit in Virgine ; sed in parentibus fuit "secundum corpulentam substantiam tantum": ergo nec in Virgine fuit nisi secundum corpulentam substantiam. Si ergo generatio dicit vim activam et cooperativam ad formam producendam, videtur quod Virgo Maria in nullo fuerit Spiritui Sancto cooperata.
Item, agens potentiae finitae non potest continuari nec cooperari in agenda cum agente potentiae infinitae in ea operatione, in qua operatur virtus illa per modum infiniti ; sed conceptio Christi fuit in instanti, sicut ostensum fuit supra ; producere autem rem in instanti, quae nata est produci successive, hoc est potentiae in infinitum excedentis potentiam naturae : ergo, si Virgo Maria nullam habuit potentiam nisi finitam, videtur quod Spiritui Sancto non potuit cooperari in conceptione illa.
Conclusio
Beata Virgo vere cooperata est Spiritui sancto in conceptione Filii sui, subministrando materiam, quae non solum habuit rationem materiae, sed etiam sufficientiam et virtutem ad prolis productionem.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio, cum Virgo Maria sit Mater Christi et vere ipsum concepisse dicatur, vere cooperata fuit Spiritui Sancto in Filii sui conceptione. Et hoc communiter et generaliter tenent doctores theologiae. De modo autem cooperandi diversi sentiunt diversa. Quidam enim dicere voluerunt quod Virgo Maria solum cooperata fuit ministrando principium materiale. Alii vero quod cooperata fuit in ultimae formae inductione et in materiae praeparatione, quamvis non in tota operatione. Alii vero tenent medium inter utrumque.
Primi, qui dicunt quod cooperata fuit solum in materialis principii ministratione, moventur hac ratione : quia, sicut dicit Philosophus, mater in generatione prolis se habet sicut principium materiale et semen viri sicut effectivum et operativum. Unde comparatur semen viri ad semen mulieris sicut artifex ad materiam, mulier vero non facit nisi materiam ministrare et exterius fovere. Et hoc totum fecit Virgo Maria ; et ideo vere mater est appellanda, quia nihil ei defuit quod spectat ad veram matrem in generatione prolis. Spiritus autem Sanctus quod defuit ex parte viri supplevit. Sed haec positio nimis parum dicit. Primum, quia mater in generatione non solum habet potentiam passivam, sed activam ; unde quandoque proles magis assimilatur matri quam patri. Unde quod dicunt physici intelligendum est per appropriationem. Et iterum dicit Damascenus quod Spiritus Sanctus non solum dedit Virgini potentiam receptivam, sed etiam generativam : et, sicut prius ostensum est, propter materiam solum non est appellanda mater, sicut patet in formatione mulieris de costa viri.
Et quoniam ista positio nimis parum dicit, ideo sunt alii qui super addunt et dicunt quod non solum cooperata fuit Spiritui Sancto ministrando principium materiale, sed etiam in ultimae formae inductione. Nam in tota operatione cooperari non potuit, quoniam formatio corporis instantanea, prout formatio comprehendit totam transmutationem, fieri non potest nisi a virtute infinita. In ultimae autem formae inductione cooperari potuit, pro eo quod ultima forma in instanti potest induci a natura vel a virtute creata ; et ideo in hoc, in quo potuit, cooperata fuit Spiritui Sancto potentia Virginis generativa et pro tanto dicitur mater, quia operata fuit conceptionem et quantum ad initium et quantum ad consumniationem. Sed haec positio nimis dicit. Primum, quia eiusdem est factum esse cuius est fieri ; quodsi conceptionem efficere non est virtutis creatae, sed increatae, similiter nec ipsum conceptum esse. Rursus, inducens ultimam formam nobilius est quam praeparans. Non igitur videtur decens quod Spiritus Sanctus praeparet per se et ultimam formam inducat cum Virgine. Difficile est nihilominus assignare quae sit illa forma ultima, in cuius inductione cooperatur Virginis potentia generativa. Illa enim non potest esse anima, quoniam a sola creatione habet originem ; non organizatio corporea, ut videtur, quia illa non inducitur subito, sed per successionem a natura : inducitur enim per motum, non per mutationem ; "motus enim est transmutatio successiva, mutatio, instantanea", ut dicit Philosophus.
Et quoniam prima opinio parum dicit, et secunda multum excedit, suis obliquitatibus dirigunt nos in veritatis viam. Et propterea melius sentire videntur qui dicunt medium, videlicet quod beata Virgo habuit virtutem sibi divinitus datam, per quam administraret materiam illi conceptui : materiam, inquam, quae non solum habuit rationem materiae sive potentiae passivae, sed etiam sufficientiam et virtutem ad prolis productionem. Illa tamen virtus per se non poterat prodire ad perfectum actum nisi per successionem in tempore. Sed quoniam non decebat carnem Christi formari successive, sicut in praecedentibus ostensum est, ideo Spiritus Sanctus sua infinita virtute produxit illam materiam ad actum completum. Et per hoc in nullo Virgini derogatur, si Deus sua virtute acceleravit quod in aliis mulieribu successive producit ad esse.
Non enim fuit minor potentia in Virgine quam in alia muliere, immo multo maior, quia potentiam naturalem et supra naturalem habuit, per quam subministrare poterat materiam ipsa sola adeo sicut mulier viro commixta ; unde tota substantia Christi fuit de matre sua. Et ideo, si recte velimus sentire et loqui, veriori modo fuit Virgo mater Christi quam sit aliqua mater filii sui. Unde et per illam virtutem ipsum in ventre per novem menses confovit.
Et sic patet quod Virgo Maria aliquo modo fuit in conceptione Filii cooperata, videlicet subministrando sufficientem materiam virtute activa, quae tamen supra posse suum accelerata fuit et ad complementum perducta per virtutem infinitam. Et huic consonat sacra Scriptura, quae modo dicit Christum natum de Virgine, modo dicit factum. Consonat etiam verbum Damasceni, qui dicit quod virtutem habuit verbi susceptivam et generativam : generativam, quia potuit seminarium corpori ministrare per virtutem sibi collatam divino munere ; susceptivam vero, quia solum Dei Verbum potuit carnem assumtam in instanti formare, quod quidem Verbum susceptum est a Virgine. Rationes igitur, ostendentes in Filii Dei. conceptione Virginem aliquo modo cooperatam fuisse, sunt concedendae.
Ad rationes
Ad illud vero quod obicitur de Glossa super illud factum, iam patet responsio. Hoc enim non excludit veram potentiam generativam a Virgine, sed ponit ibi aliquam vim esse supra vim naturae ; unde removet Viri seminis commixtionem, et ideo sic dicitur factus, quod nihilominus dicitur natus. Et est simile, si Deus uni virgae aridae daret vim germinandi quam habet una viridis, et praeter hoc faceret ipsam in instanti fructificare, virga illa diceretur fructum fecisse et attulisse, et nihilominus fructus ille diceretur esse factus ex factus et ortus. Sic et in proposito est intelligendum : talis enim praecessit figura huius conceptionis in virga.
Ad illud quod obicitur de Damasceno, quod carnem illam fecit creans, non seminans, dicendum quod sicut per actum creationis non intendit dicere quod caro illa facta fuerit ex nihilo, sed quod ad perfectionem deducta est per virtutem infinitam, sic etiam per hoc quod dicit non seminans, non privat potentiam activam a Virgine, sed removet consuetum modum operandi naturae, qui est per seminis commixtionem maris et feminae. Utrum autem Virgo excitata a Spiritu Sancto seminaverit, hoc est, ad locum matricis semen emiserit, quamvis aliqui dixerint, non est verbum illud frequenter in ore versandum, tum quia turpitudinem habet annexam, et homo habere debet munda labia in tali materia ; tum etiam, quia certitudinem non habet ex se nec verbis Sanctorum videtur multum consonare. Unde stultum est in talibus velle ita curiose singula pertractare. Hoc tamen sufficiat dixisse, videlicet quod Virgo ministravit materiam aptam generationi Filii Dei secundum carnem.
Ad illud quod obicitur, quod non fuit in ea secundum rationem seminalem, dicendum quod verum est, si seminalis ratio dicatur illa secundum quam natura consuevit operari ; sic enim accipit Augustinus ibi. Ex hoc tamen non excluditur quin aliqua potentia praeter morem solitum divinitus Virgini sit collata. Praeterea, ratione adhuc potentiae illius activae non debet dici fuisse ibi secundum rationem seminalem, pro eo quod ad actum perfectum perducta fuit per virtutem supra naturam ; et respectu talis modi operandi fuit ibi solum potentiae obedientiae. Et est simile : si Deus post commixtionem maris et feminae in instanti perducit foetum ad complementum organizationis perfectae, talis formatio non diceretur esse facta secundum rationem seminalem, quamvis esset ibi vis activa respectu talis organizationis educendae in esse per temporis successionem ; sic et in proposito intelligendum est.
Ad ultimam rationem dicendum quod ratio illa non cogit quod Virgo Maria non fuerit cooperata Spiritui Sancto in Filii conceptione aliquo modo, sed solum quod non fuerit cooperata in producendo illam materiam ad esse completum ; et hoc est quod primum fuit concessum. Et per hoc patet responsio ad obiecta.