III, D. 4, A. 3, Q. 2
III, D. 4, A. 3, Q. 2
Utrum cooperatio illa beatae Virginis fuerit naturalis an miraculosa.
Rationales principales
Et quod naturalis, videtur. Omnis illa operatio vel generatio est naturalis, ratione cuius genitus dicitur esse filius naturalis ; sed Christus est filius naturalis beatae Virginis : ergo videtur quod beata Virgo in eius conceptu fuerit naturaliter cooperata.
Item, quando vir excitat et adiuvat potentiam mulieris, non privatur actu suo naturali. Ergo, si virtus Spiritus Sancti multo perfectius fecundavit quam virtus seminis virilis fecundasset, ergo ipsius virtus generativae actum non abstulit, sed perfecit. Et si hoc verum est, tunc Virgo naturaliter fuit cooperata.
Item, si aliquis operatur secundum potentiam divinitus sibi collatam, operatio illa naturalis dicitur, non miraculosa, pro eo quod virtutes omnium naturales collatae sunt eis divinitus, et operatio egrediens a potentia intrinseca naturalis est et exercetur naturaliter, nisi egrediatur voluntarie ; sed potentia generativa collata fuit ei nec cooperabatur ipsi virtuti agenti voluntarie : ergo videtur quod cooperaretur potentiae naturali.
Item, minor est habilitas in mortuo ad opera quae sunt hominis viventis quam in Virgine respectu mulieris praegnantis ; sed, si Deus de mortuo faciat vivum, operationes subsequentes sunt sibi naturales, sicut in Lazaro, qui naturaliter comedebat et alia faciebat : ergo pari ratione, immo multo fortiori, videtur quod illa operatio Virginis naturalis fuerit, postquam collata fuit ei potentia generandi.
Sed contra : Nulla operatio naturalis est mirabilis, quoniam ex opposito dividuntur ; sed conceptio Filii Dei a Virgine fuit mirabilis : ergo non videtur quod fuerit naturalis.
Item, nihil quod naturaliter fit est novum, pro eo quod omne tale praecessit in suo simili ; sed conceptio Christi a Virgine novum quid fuit, ut dicitur Ieremiae 31, 22 : "Novum faciet Dominus super terram".
Item, naturale est illud quod idem est apud omnes ; sed modus concipiendi beatae Virginis non solum non fuit apud omnes, sed etiam nusquam reperitur nisi in ea : ergo videtur quod operatio illa non fuerit naturalis, sed miraculosa.
Item, si aliqua virtus operatur, illo manente quod est ei incompossibile per naturam, illius operatio non est naturalis, sed miraculosa ; sed virginitas incompossibilis est generationi prolis per naturam: ergo, si Virgo Maria concepit permanens virgo, videtur quod illa operatio non sit attribuenda naturae, sed magis miraculo.
Conclusio
Cooperatio gloriosae Virginis ad conceptionem quodam modo fuit naturalis, quodam modo et multum fuit supernaturalis
Respondeo : Dicendum quod generativa potentia in Virgine fuit excitata a Spiritu Sancto et fuit supra posse suum elevata. Excitata fuit, ut posset praeparare materiam conceptui, secundum quod competit sexui muliebri ; sed supra naturam fuit elevata, dum data est ei potentia praeparandi materiam, secundum quod tam nobili et perfectae conceptioni competebat. Et ideo Virgo Maria potentiam habuit supra naturam et potentiam secundum naturam ; et potentia supra naturam fuit in sanctificatione collata ; et utraque erat in illa conceptionis tempore in complemento suae operationis constituta. Et ideo operatio sive cooperatio partim quodam modo fuit naturalis et quodam modo supra naturam. Et est simile : si Deus daret mihi potentiam unum intelligere et multa simul intelligere, partim esset naturale in hoc quod unum intelligerem, partim supra naturam in eo quod duarum illarum rerum intellectus non possunt simul per naturam stare. Sic et in proposito intelligendum est, quia hoc erat naturae consonum ut Virgo ministraret humorem sufficientem ad conceptum, quantum ministrat sexus muliebris ; sed quod per se sola ministratet quantum ministrat mulier coniuncta viro, hoc erat supra naturam, et ideo admirabile et insolitum. Concedendum est igitur quod et illa operatio non fuerit naturalis omnino, immo aliquid habuit supra naturam, immo multum habuit supra naturam, quia hoc inter omnia mirabilia fuit mirabile praecipuum, virginalem scilicet uterum esse simul integrum et fecundum. Unde concedendae sunt rationes quae hoc ostendunt.
Ad rationes
Ad illud ergo quod primo obicitur, quod Christus fuit filius naturalis, dicendum quod operatio supra naturam operationem naturalem non excludit. Unde, quamvis ipsum mirabiliter conceperit, potest tamen propter naturalem operationem concurrentem dici filius naturalis, ad ostendendam fuit, ut posset praeparare materiam veritatem generationis.
Ad illud quod obicitur, quod quando vir excitat potentiam in femina, non aufert ei potentiam naturalem, dicendum quod est verum ; nec Spiritus Sanctus abstulit operationem naturalem a Virgine, secundum quod decebat eam habere in conceptione tam nobili. In hoc tamen non est simile, quia vir non dat novam potentiam mulieri concipiendi nec elevat supra naturam, sed excitat et adiuvat ad exeundum in operationem sibi debitam. Non sic est in proposito, quia ipsi Virgini collata fuit virtus supra naturam. Unde aliquid potuit Virgo beata, quod nunquam potuit aliqua femina.
Ad illud quod obicitur, quod quando operatur per aliquam potentiam sibi datam, naturaliter operatur, dicendum quod aliquando datur potentia ad actum naturae consonantem, aliquando datur potentia ad actum excedentem terminum naturae. Quando datur potentia ad actum naturae consonantem, tunc, etsi collatio illius potentiae sit mirabilis, operatio tamen est naturalis, sicut si detur potentia videndi caeco. Quando autem datur potentia ad actum excedentem terminos naturae, tunc non solum potentiae collatio est mirabilis, sed etiam exitus illius potentiae in actum est mirabilis, ut si asino detur potentia loquendi et lapidi potentia videndi. Et quoniam virginem, manentem virginem, concipere, hoc est supra terminos naturae, hinc est quod, quantumcumque conferatur sibi potentia, adhuc tamen est operatio mirabilis. Unde duplex fuit hic miraculum, videlicet in potentiae collatione et in ipsa operatione. In fecundatione autem mulierum sterilium, sicut Sarae et Elisabeth, solum fuit miraculum in restitution potentiae, in hoc quod est ibi sterilis fecundata, sed non fuit ibi miraculum in exsecutione, quia non simul mansit sterilitas et fecunditas, immo fecunditas abstulit sterilitatem. Hoc autem fuit singulariter admirabile quod fecunditas Virginis Mariae non abstulit virginitatem nec virginitas exclusit fecunditatem.