Text List

III, D 1, A. 2, Q. 1

III, D 1, A. 2, Q. 1

Utrum in opere incarnationis servetur debita congruentia ex parte Dei.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum in opere incarnationis servetur debita congruentia ex parte Dei.

Et quod sic, videtur. Infinita potentia, sapientia et bonitas debet se perfecte manifestare ; sed non potest se perfecte manifestare nisi per effectum aliquo modo infinitum ; nihil autem est infinitum actu nisi solus Deus : ergo ad hoc quod divinae potentiae, sapientiae et bonitatis infinitas manifestetur, congruum fuit aliquem effectum fieri, cui attribueretur esse Deum, quod est bonum infinitum. Sed hoc fuit, cum Deus unitus est carni : ergo etc.

Item, perfectissimum agens debet perducere actionem suam ad statum et complementum ; sed status et complementum rerum est coniunctio primi cum ultimo ; principium autem, per quod facta sunt omnia, est Verbum sive Deus ; ultimum autem in operibus est homo : ergo ad hoc quod perfecta esset operatio procedens a perfecta potentia, congruebat quod divina natura uniretur cum humana.

Item, contingit pluralitatem naturarum reperire in una persona ; sed quod una natura reperiatur in pluribus personis nullo modo multiplicata, hoc spectat ad dignitatem divinae naturae : ergo pari ratione quod una persona in tribus naturis vel substantiis nullo modo subsistat composita, hoc spectat ad dignitatem personae. Sed omnis proprietas dignitatis praecipue congruit divinae personae : ergo valde congruum est quod persona divina in se habeat tres naturas. Hoc autem fit per sacramentum incarnationis : ergo videtur quod in incarnatione servetur debita congruentia.

Item, decet largissimum remuneratorem diligentes se remunerare perfecte ; sed homo, qui est amator Dei, non beatificatur perfecte nisi in ipso Deo, qui est tota merces, nec beatificatur perfecte nisi totaliter beatificetur et ex parte corporis et ex parte .animae et ex parte sensus exterioris et ex parte sensus interioris ; sensus autem exterior non potest beatificari nisi in re corporali : ergo, cum deceret Deum perfecte hominem beatificare et Deus beatificat hominem in se ipso, dando se in praemium, decebat eum habere naturam, non solum spiritualem, sed etiam corporalem. Et hoc est ex incarnatione : ergo etc.

Item, decebat Deum hominem, qui infirmitate peccavit, sibi reconciliare ; sed ubi est conveniens reconciliatio, ibi convenit esse reconciliatorem et mediatorem ; mediator autem debet cum utroque extremorum communicare ; hoc autem non est nisi per unionem divinae naturae et humanae in unitate personae : ergo videtur quod opus incarnationis maxime congruum fuit pietati divinae.

Sed contra : Nihil quod spectat ad contemptibilitatem et abiectionem decet summam Maiestatem ; sed carnem assumere, quae est de limo formata, dicit contemptibilitatem : ergo videtur quod hoc nullo modo deceat Dei maiestatem.

Item, sicut vituperabilis est nimia elatio, ita vituperabilis est nimia deiectio ; sed tanta est deiectio, cum Deus fit homo, quanta est elatio, cum homo appetit esse Deus : ergo ita. vituperabilis est una sicut et altera. Si ergo nihil quod est vituperabile decet Deum, patet etc.

Item, nullo modo decet sapientissimum Conditorem facere aliquam rem excedere terminos quos sibi statuerat per naturam. Ergo, cum omnis creatura, quantum est de natura creationis, semper sit infra Deum et intra terminos creaturae, videtur quod nullo modo congruat quod Deus faciat creaturam Deum esse : ergo non videtur opus incarnationis sibi congruere, per quod dicitur hominem Deum esse.

Item, nomen, quod est super omne nomen, debet uni soli naturae convenire. Ergo non videtur quod congruat Deo tale nomen creaturae communicare : ergo non videtur quod congruat sibi hominem in unitatem personae assumere.

Item, quicumque adorat Deum in sculpta imagine facit Deo iniuriam. Ergo pari ratione qui credit Deum habere humanam effigiem iniuriatur divinae naturae : videtur ergo quod non congruat divinae naturae incarnari sive humanari. Per hunc modum consuevit argui ab infidelibus.

Conclusio

Congruum fuit Deumque decuit incarnari

Respondeo : Dicendum quod absque dubio congruum fuit et Deum decuit incarnari ; et hoc propter suae potentiae, sapientiae et bonitatis eminentem manifestationem, quae quidem facta est in humani generis assumtione. Congruum etiam fuit propter divinorum operum excellentem consummationem, quae quidem facta est, cum ultimum coniunctum est primo. Ibi enim est perfectionis consummatio, sicut apparet in circulo, qui est perfectissima figurarum, qui etiam ad idem punctum terminatur a quo incepit. Decebat etiam propter superabundantem pretii solutionem ad liberationem hominis captivi, quia sola persona divina erat quae praeponderabat toti humano generi. Postremo decebat propter supereffluentem hominis glorificationem, ut non tantummodo inveniret homo in Deo pascua interius, immo etiam pascua exterius.

Et sic patet quod opus incarnationis multum quidem per omnem modum Deum congruebat et quantum ad eius infinitatem et quantum ad eius perfectionem et quantum ad pietatem et quantum ad liberalitatem : ad infinitatem in se ipso, ad perfectionem in operando, ad pietatem in liberando et quantum ad liberalitatem in remunerando. Concedendae sunt igitur rationes ostendentes sacramentum incarnationis Deo congruere.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod non decet divinam maiestatem humiliari, dicendum quod Deum humiliari potest intelligi dupliciter : aut in se aut ratione sibi uniti. In se quidem, cum sit omnino invariabilis, nec potest humiliari nec potest exaltari. Ratione autem sibi uniti potest humiliari ad maiorem manifestationem suae altitudinis, sicut potest infirmari ad maiorem manifestationem suae fortitudinis. In hoc enim quod Deus carnem humilem et infirmam assumsit, superbissimum diabolum deiecit et hominem humilem exaltavit ; fortissimum adversarium confregit, hominem infirmum stabilivit. Et in hoc eminenter facta est manifestatio potentiae et sapientiae. Si enim quod infirmum est Dei potentius est omnibus hominibus, et quod stultum est Dei sapientius est omnibus hominibus et etiam daemonibus, planum est quod eius potentia et sapientia superexcellunt omnia in infinitum. Et ideo, etsi incarnationis opus in se non videatur facere ad divinae manifestationis honorem, si tamen consideratur ad id ad quod est, facit elegantissime. Et ideo haereticis et infidelibus caecis velatum est sacramentum incarnationis, dicentibus opus incarnationis facere ad divinae maiestatis ignominiam, cum ex opposito faciat ad excellentissimam gloriam.

Ad illud quod obicitur, quod nimia fuit ibi humiliatio, responderi potest, ut dictum est, quod divina natura non fuit humiliata aliqua deiectione, sed cum creatura appetiit esse Deum, inflata fuit aliqua elatione ; et ideo nimietas ex parte ista non sonat in vitium, sicut ex parte illa. Praeterea, in alio deficit similitudo, quia exinanitio, quae facta est in assumtione humanae naturae, fuit ex excessu caritatis et amoris ; sed elevatio, qua homo voluit Deo assimilari, fuit ex excessu praesumtionis. Et quia nimietas praesumtionis et elationis vituperabilis est et nimietas dilectionis in summo Deo laudabilis est, hinc est quod exinanitio Christi non fuit vituperabilis, sed laudabilis, sicut vituperabilis fui elatio primi parentis ; procedebat enim ex nimia caritate, de qua supra habitum est in auctoritate : Deus propter nimiam caritatem, qua dilexit nos etc.

Ad illud quod obicitur, quod non debet creaturam trahere extra terminos suos, dicendum quod creatura in Christo remanet intra terminos creaturae ; ratione tamen personae, in qua substantificatur, habet communicationem idiomatum et participat nomen divinum, pro eo quod illa unio facit communicationem idiomatum, salvis proprietatibus assumentis et assumti.

Et per hoc patet responsio ad sequens, quod obicitur de communicatione nominis excellentissimi, quia Deus nec nomen nec gloriam suam communicat alii. Unus enim et idem qui est Christus, est homo et Deus ; unde, cum nomen divinitatis attribuitur homini, hoc est ratione divinae hypostasis. Similiter intelligendum est de honore latriae, sicut inferius apparebit.

Ad illud quod obicitur, quod Deo facit iniuriam qui credit ipsum habere effigiem, dicendum quod verum est, quando credit ipsum habere effigiem in propria natura, quia talis credit ipsum esse quid corporeum, cum ipse sit spiritus nobilissimus. Incarnatio autem non facit eum habere in se effigiem, sed uniri ei qui habet effigiem, salva nihilominus Dei spiritualitate et nobilitate. Qui igitur sic ponit Deum incarnari, cum nihil detrahatur eius nobilitati et perfectioni, et multum addatur exaltationis et dignitatis generi humano, non tantum Deo non derogat, sed etiam Dei bonitatem multum commendat ; et econtra Dei bonitatem, quantum in se est, diminuit qui hoc negat.

PrevBack to TopNext