Text List

III, D 1, A. 2, Q. 2

III, D 1, A. 2, Q. 2

Quae fuerit incarnationis ratio praecipua

Secundo quaeritur, quae fuerit incarnationis ratio praecipua.

Et quod humani generis redemptio, ostenditur. Ad Galatas 4, 4-5, cum dicitur : "Cum venit igitur plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos, qui sub Lege erant, redimeret". Si igitur Apostolus principalem assignat rationem missionis Filii Dei in carnem, videtur quod nostra redemptio sit eius ratio praecipua. Si tu dicas quod hoc non dicit Apostolus tamquam causam principalem, obicitur contra hoc illud quod idem dicit Apostolus ad Hebraeos 2, 14-16, ubi loquens de Christo : "Ipse similiter participavit eisdem, ut per mortem destrueret eum etc. ; et post : Nusquam enim angelos apprehendit", Glossa : "Participavit, ut homines sanctificaret et liberaret ; et recte haec causa ponitur, quia, si non esset eos liberaturus, non eis participaret : quod in angelis apparet, quia nusquam angelos apprehendit". Sed illud, quo posito ponitur et quo remoto removetur, assignatur tamquam causa principalis et praecipua : ergo videtur quod principaliter incarnatio facta fuit propter reparationem generis humani.

Item, in Psalmo [68, 3] : "Infixus sum in limo profundi", Glossa Augustini: "Utinam maneret homo in eo quod Deus fecit ; si enim manere in eo quod Deus fecit, non in limo infixus esset quem Deus genuit": igitur, si homo stetisset, incarnatio facta non fuisset : igitur incarnationis ratio praecipua videtur esse hominis reparatio.

Item, Augustinus, Super Ioannem, tractans illud Ioannis 11, 3 : "Ecce, quem amas infirmatur": "Si peccatores Dominus non amaret, ad terram de caelo non descenderet". Ergo videtur quod praecipua ratio incarnationis fuerit liberatio peccatoris.

Item, si Deus assumsit humanam naturam, aut hoc fuit propter humanam dignitatem aut necessitatem. Si propter dignitatem, cum dignior sit natura angelica quam humana, magis debuit assumsisse angelicam. Si propter necessitatem, et necessitas indigentiae non sit nisi propter peccatum, videtur quod praecipua ratio fuit, quod hominem assumsit, redemptio generis humani.

Item, opus incarnationis fuit maximae gratiae de qua homo maxime tenetur ad gratiarum actionem ; sed magis tenetur homo esse gratus Deo et maior fit ei gratia, quando aliquod beneficium praestatur sibi quo indignus est, in statu, in quo indignus est, et pro eius liberatione, quam si alias esset ei praestandum : ergo, si homo lapsus pro beneficio incarnationis est maxime Deo obnoxius, videtur quod, si ipse non esset lapsus, ipse non esset incarnatus, et nec huiusmodi beneficium esset sibi praestitum.

Praecipua ergo ratio incarnationis videtur esse redemptio generis humani.

Sed contra : Augustinus, De spiritu et anima : "Totum hominem assumsit, ut totum beatificaret". Sed homo debebat totus beatificari, et ita plene beatificari, si non esset lapsus, sicut si esset lapsus : ergo, si homo non esset lapsus, Deus esset incarnatus. Ergo non videtur quod praecipua ratio incarnationis sit liberatio generis humani.

Item super illud ad Hebraeos 2, 16 : "Nusquam angelos apprehendit", Glossa : "Non angelicae naturae data est haec dignitas ut ei persona divina uniretur". Si igitur haec dignitas data fuit naturae humanae, et humanae naturae nihil datum est frustra, ergo, si non peccasset, talis dignitas non remaneret vacua : ergo adhuc uniretur cum divina natura. Ergo liberatio generis humani non est ratio praecipua.

Item, ita decebat Deum manifestare suam infinitatem et perfectionem et liberalitatem, si homo stetisset, sicut si lapsus esset. Ergo, si omnia ista facit in opere incarnationis, videtur quod incarriatio fuisset, etiam si homo lapsus non fuisset ; et ita idem quod prius.

Item, tantae nobilitatis et difficultatis est vindicare sive acquirere sibi infinitum bonum sicut satisfacere pro offensa, quae est contra bonum infinitum. Si ergo homo non poterat satisfacere pro se de offensa, qua offenderat Deum, sic nec per se potest mereri habere Deum. Ergo sicut opportunum fuit Filium Dei incarnari, homine cadente, ut pro homine satisfaceret, sic videtur quod opportunum fuit Filium Dei incarnari, homine stante, ut homo per eum mereri posset.

Item, quae solummodo propter occasionem peccati introducta sunt exierunt a Deo, non principaliter, sed occasionaliter. Ergo, si incarnatio facta est principaliter propter peccati expiationem, anima Christi facta est non principali intentione, sed quasi quadam occasione. Si ergo inconveniens est nobilissimam creaturam occasionaliter esse introductam, cum agens principaliter intendat opera nobiliora, videtur quod inconveniens sit dicere incarnationem factam esse propter hominis reparationem.

Item, in incarnatione Filii Dei humana natura plurimum est exaltata. Si ergo Deus incarnatur ex hoc quod humana natura peccavit, videtur quod homo reportet commodum de malitia ; ergo, si hoc non decet divinum retributorem, patet etc.

Item, Christus est caput Ecclesiae, non solum secundum divinam naturam, sed etiam humanam, sicut ostendit Augustinus, Super Ioannem ; sed, si homo non peccasset, adhuc esset corpus Ecclesiae : igitur vel Dei Filius incarnaretur aut corpus Ecclesiae remaneret acephalum. Igitur, si illud est impossibile, restat quod Deus incarnaretur, si homo non peccasset : ergo idem quod prius.

Item, si homo lapsus non esset, nihilominus fuisset sacramentum matrimonii. Si igitur sacramentum matrimonii in coniunctione sexuum dicit sive significat coniunctionem Christi et Ecclesiae quantum ad naturarum unionem, prapter inseparabilitatem, ut dicitur ad Ephesios 5, 32 : "Hoc sacramentum magnum est ; ego autem dico in Christo et in Ecclesia": ergo, si homo stetisset, aut sacramentum matrimonii esset falsum aut Dei Filius esset incarnatus. Sed primum est impossibile : ergo restat etc.

Item, quadruplex est modus educendi hominem in esse. Contingit enim hominem educi de viro et muliere ; contingit educi sine viro et muliere ; contingit educi de viro sine muliere ; et de muliere sine viro. Sed tres istorum modorum fuissent, si homo stetisset, sicut planum est : ergo videtur quod et quartus fuisset, quo eductus est de sola muliere. Sed hic quartus est in incarnatione : ergo, si homo stetisset, incarnatio fuisset ; aut si non, tunc unus modus productionis hominum deficeret, et sic universum perfectum non esset ; et hoc est maximum inconveniens. Dicit enim Augustinus quod universum habet tantam perfectionem quod nemo potest in eo imperfectum rationabiliter aliquid invenire nec rationabiliter aliquid addere, sicut et ipse dicit, in libro De libero arbitrio, quod nihil potest intellectus noster intelligere quod subterfugeret illam supernam artem.

Conclusio

Praecipua ratio incarnationis videtur fuisse redemptio humani generis, quamvis multae rationes aliae congruentiae huic rationi sint annexae

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod circa hoc duplex est magistrorum opinio.

Quidam enim dicere voluerunt quod de incarnatione est loqui dupliciter. Est enim incarnatio carnis assumtio ; de carne autem assumta est loqui dupliciter : aut quantum ad substantiam aut quantum ad def ectum passibilitatis. Si fiat sermo de ipsa quantum ad defectum passibilitatis et mortalitatis, dicunt quod incarnationis praecipua ratio fuit humani generis redemptio. Nisi enim homo peccasset et lapsus et redimendus esset, Christus carnem mortalem non assumsisset. Si autem loquamur de incarnatione secundum quod dicit assumtionem humanae naturae, loquendo simpliciter, sic dixerunt quod praecipua ratio incarnationis non est liberatio generis humani, quia, etiam si homo non peccasset, Christus incarnatus esset ; sed huius ratio est perfectio multiplex surgens ex dignitate illius operis. Incarnatio enim facit ad perfectionem hominis, et per consequens ad perfectionem totius universi, in hoc quod complet et completionem dat humano generi, secundum illud quod respicit naturam et secundum illud quod respicit gratiam et secundum illud quod respicit gloriam. Secundum illud quod respicit naturam, quia in incarnatione est consummatio modorum educendi hominem in esse. Est etiam consummatio in comparatione ad perfectionem agentis in hoc quod in incarnatione homo, qui est ultimus, coniungitur cum suo principio unione qua sub Deo nulla est maior. Facit etiam ad perfectionem hominis quantum ad illud quod respicit gratiam, quia in incarnatione assumit Christus humanam naturam, ratione cuius plene habet esse caput totius Ecclesiae, cuius corporis membra uniri habent ratione caritatis et gratiae. Et simul cum hoc facit ad perfectionem meriti, quia omnia merita pendent et meliorantur merito Christi. Facit etiam ad perfectionem gloriae in eo quod homo in Deo suo invenit pascua quantum ad partem corporalem et quantum ad partem spiritualem, sive ingrediatur sive egrediatur, quod non faceret, si Deus non esset incarnatus. Completus etiam est totius humanae naturae appetitus, dum per opus incarnationis nobilissima idoneitas, quae erat in humana natura, secundum quam unibilis erat divinae, ad actum perfectum reducitur. Et ratione huius multiplicis perfectionis, quae surgit ex opere incarrtationis, congruum fuit Deum incarnari. Et quia haec multiplex perfectio non tantum respicit statum naturae lapsae, immo etiam respicit statum naturae bene institutae, ideo, si homo lapsus non fuisset, nihilominus Deus incarnatus esset, quia ita competebat hominem perfectum esse et secundum naturam et secundum gratiam et secundum gloriam, sicut si esset in statu lapso, et quodam modo amplitis, et secundum istam opinionem. Et qui hanc opinionem sequuntur concedunt rationes quae ad hanc partem adducuntur. Rationes vero ad oppositum et auctoritates per hoc effugiunt, quia dicunt eas intelligi secundum quod incarnatio dicitur carnis mortalis et passibilis assumtio. Loquitur enim Scriptura et Sancti de incarnatione secundum eum modum qui fuit post lapsum, non per eum modum qui fuisset, homine persistente in statu innocentiae.

Aliorum vero opinio fuit quod praecipua ratio incarnationis est reparatio humani generis, quamvis aliae multae sint rationes congruentiae huic annexae. Ista enim est praecipua respectu omnium, quia, nisi genus humanum fuisset lapsum, Verbum Dei non fuisset incarnatum. Et ratio huius est, quia incarnatio Dei est superexcedentis dignationis ; et ideo, cum sit ibi quidam excessus, non fuisset introductum incarnationis mysterium, nisi praecessisset excessus oppositus per ipsum corrigendus et restaurandus. Unde nisi Deus ovem suam perdidisset, non de caelo ad terram descendisset.

Quis autem horum modorum dicendi verior sit novit ille qui pro nobis incarnari dignatus est. Quis etiam horum alteri praeponendus sit difficile est videre, pro eo quod uterque modus catholicus est et a viris catholicis sustinetur. Uterque etiam modus excitat animam ad devotionem secundum diversas considerationes.

Videtur autem primus modus magis consonare iudicio rationis ; secundus tamen, ut apparet, plus consonat pietati fidei : primo, quia auctoritatibus Sanctorum et sacrae Scripturae magis concordat. Nam tam Novum quam Vetus Testamentum, ubi de Filii Dei descensu loquuntur, humani generis liberationem rationem reddunt, quod patet per singula discurrendo. Sancti etiam hoc dicunt, sicut patet in auctoritatibus supra positis. Et ideo, si divina eloquia nobilissimam et praecipuam incarnationis rationem assignant et nihil etiam a nobis dicendum est praeter ea quae nobis ex sacris Eloquiis claruerunt, magis videtur pietati fidei consonum quod praecipua incarnationis ratio sit liberatio humani generis quam aliter sentire. Et hoc aperte dicit Augustinus, in libro De verbis Apostoli, sermone 70, tractans illud Matthaei 18, 11 : Venit enim Filius hominis salvum facere quod perierat : Si homo non periisset, Filius hominis non venisset. Et expressius ibidem, tractans illud I ad Timotheum 1, 15 : Venit in hunc mundum peccatores salvos facere : Nullam aliam ob causam nisi peccatores salvos facere. Et ibidem plura dicit ad hoc pertinentia. Et in illa oratione, quae incipit : 0 cella aromatica, quae dicitur esse Augustini, hoc ipsum habetur expressissime. Ad hoc etiam concordant verba Bernardi et Glossa super dictum locum Epistolae ad Timotheum.

Secundo vero praedictus modus magis concordat pietati fidei, quia Deum magis honorificat quam praecedens. Nam praecedens dicit quod Deum conveniebat incarnari ad perfectionem universitatis ; et ideo quodam modo Deum intra perfectionem universi concludit et quamdam necessitatem incarnationis ponit ei, cum dicit opera eius aliter ad perfectionem non perduci. Hic autem modus dicendi, cum dicit quod incarnationis mysterium est supra omnem perfectionem, ponit Christum esse supra omnem perfectionem universitatis, sive quantum ad naturam sive quantum ad gratiam sive quantum ad gloriari. Et in hoc recte acit, quia, sicut dicit Philosophus, in XI Primae Philosophiae, Deus supra omnem universi ordinem ponendus est, sicut non dicitur esse dux de exercitu, sed supra exercitum.

Tertio, modus iste dicendi incarnationis mysterium magis commendat, dum dicit hoc mysterium tantum esse quod non debuit fieri nisi ex maxima causa, utpote propter placandam divinam iram et restauranda omnia, sive quae in caelis sunt sive quae in terra. Et ideo dicunt quod tantum mysterium non fuisset introductum, nisi praecessisset lapsus nobilissimae creaturae et offensio maiestatis divinae.

Quarto, etiam fidelem affectum magis inflammat. Plus enim excitat devotionem animae fidelis quod Deus sit incarnatus ad delenda scelera sua quam propter consummanda opera inchoata.

Quoniam igitur hic modus dicendi, etsi non videatur esse ita subtilis sicut praecedens, plus consonat pietati fidei in hoc quod auctoritatibus Sanctorum magis concordat et Deum magis honorificat, etiam incarnationis mysterium magis commendat et affectum nostrum ardentius inflammat : ideo concedendum est, ut praedictae auctoritates et rationes ostendunt, quod praecipua ratio incarnationis fuit redemptio humani generis, quamvis multae rationes aliae congruentiae huic rationi sint annexae.

Ad rationes

Ad illud quod primo obicitur in contrarium, quod hominem totum assumsit ut totum beatificaret, dicendum quod ista non est ratio praecipua, sed annexa principali, pro eo quod, etsi nunquam Deus incarnatus esset, homo glorificatione corporis sui et visione Dei perfecte et totaliter beatus esset. Visio enim Christi corporalis spectat non ad essentialem completionem beatitudinis, sed ad quoddam accidentale gaudium. Et hoc patet, quia alii sensus beatificantur ut visus, et tamen obiecta sibi correspondentia non habebunt, ut tactus, gustus. Praeterea, aspectus Christi non minus erit beatus conversus ad alia corpora videnda quam aspectus aliorum conversi ad videndum corpus ipsius. Gloria enim sensuum exteriorum erit per redundantiam delectationis venientis a parte superiori ex visione Dei, cuius visio adeo reficit, cum perfecte apparet, ut nihil ultra necessarium sit animae ad eius beatitudinem, quoniam omne aliud bonum et pulcrum, ad illud comparatum, quasi nihil est nec intendere potest essentiale gaudium. Unde multum derogare videtur summo Bono qui dicit ipsum non sufficere absque bono creato sibi adiuncto ad hominem perfecte beatificandum, nisi hoc dicat venire propter imperfectionem sensus, qui ad ipsum non potest pertingere. Sed tunc plura obviabunt, sive ratione sensuum aliorum, qui non habent obiecta sua sicut visus, et tamen perfecte beatificati sunt ; sive ratione aspectus Christi, qui ad alios Sanctos aspicit ; sive etiam ratione perfectionis beatitudinis, quae non facit hominem aliquid extrinsecus mendicare ; sive etiam, quia oppositum non posset intelligi, quod gloriosus homo posset a Christi praesentia absentari absque gloriae suae detrimento.

Ad illud quod obicitur, quod in humana natura data est congruitas vel idoneitas ad incarnationem, dicendum quod illa idoneitas attenditur ex parte reparabilitatis hominis principaliter, quamvis ratione dignitatis et aliarum conditionum aliquo modo attenditur ; et ideo, sicut homo non fuisset reparatus, si non cecidisset, quamvis esset reparabilis, sic Divinitati non esset unitus, quamvis esset unibilis. Non tamen frustra fuisset illa potentia, quia multae sunt potentiae et idoneitates, quae ad actum non perducuntur ; nec tamen frustra sunt, quia nobilitati et dignitati naturae attestantur. Nec dicitur potentia frustra, si non reducitur ad actum, sed tunc frustra est, cum ad actum non reducitur et tamen ad actum exigit eam reduci tempus et locus.

Ad illud quod obicitur, quod decet Dei potentiam et sapientiam in statu innocentiae manifestari, dicendum quod satis sufficienter se manifestabat per opus creationis et distinctionis et ornatus ; et ideo, si illa perstitissent, cum valde bona essent, non oportuisset novum modum agendi superaddere ad manifestationem ; quemadmodum opera miraculosa facta sunt post hominis lapsum, quae non oportuit fieri ante, quia Dei potentia, sapientia et bonitas nota esset et satis in suis effectibus reluceret. Nunc autem congruum est et decens Deum multa opera facere miraculose ad manifestationem suae potentiae et confirmationem fidei nostrae. Sic etiam in proposito intelligendum est, sicut dicunt Sancti, quod, quia homo per peccatum interius lumen obfuscatum habebat et conversus fuerat ad sensibilia et illa amabat, ideo Deus invisibilis factus est visibilis secundum carnem, ut per visibilia reduceret ad invisibilia cognoscenda et amanda. Et hoc est quod dicit Gregorius, in quadam Praefatione : "ut dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc invisibilium amore rapiamur".

Ad illud quod obicitur, quod ita difficile est promereri vitam aeternam sicut satisfacere pro offensa, dicendum quod falsum est, quia ad meritum vitae aeternae sufficit complacentia ex parte merentis, ad hanc autem complacentiam sufftcit divina gratia. Et quia gratiam divinam poterat homo habere per missionem Spiritus Sancti et Filii in mentem absque Filii missione in carnem, hinc est quod ad perfectionem meriti vitae aeternae non oportuit incarnationem intervenire. Ad satisfaciendum autem non solum requiritur quod satisfaciens placeat, sed quod damnum recompensare valeat et honorem Deo sublatum restituat ; sicut melius videbitur infra ; et ideo non tanta fuit necessitas incarnationis propter necessitatem merendi, sicut propter necessitatem satisfaciendi. Et quod illud sit verum, planum est in angelis, quorum natura non est unita Verbo et tamen meruerunt vitam aeternam. Praeterea, esto quod tantae difficultatis sit, tamen non oportet quod propter hoc necessaria sit incarnatio, pro eo quod Spiritus Sanctus ipse, qui per caritatem movet animam, dignam eam facit glqria sempiterna. Unde neutrum fit sine missione alicuius personae ; sed ad satisfaciendum necessaria est missio in carnem, quia, sicut infra patebit, congruentissimus modus fuit satisfaciendi per mortem et passionem, sicut congruentissimus modus est ad merendum per caritatem et dilectionem.

Ad illud quod obicitur, quod anima Christi educi debuit principali intentione, dicendum quod Deus, quia ab aeterno praescivit lapsum humani generis, ideo fecit, quia se recuperaturum cognovit ; et ideo principalius in intentione fuit reparatio lapsi quam conditio eius ad lapsum possibilis. Et propter hoc non sequitur quod Deus non praedesti averit Christum principaliter sicut et alios, immo multo principalius. Hoc enim teneret, si Deus in conditione generis humani non praecognovisset eorum lapsum ; tunc enim quasi praeter intentionem subsecutum fuisset.

Ad illud quod obicitur, quod humana natura est exaltata propter incarnationem, dicendum quod absque dubio verum est ; sed ex hoc non sequitur quod reportaverit ex malitia commodum, quia hoc non fuit ex sua malitia, sed ex summa benignitate divina et sapientia. Quia enim sapientia Dei vincit malitiam, hinc est quod non patitur esse malum aliquod, de quo non eliciat bonum et etiam maius bonum ; alioquin non perfecte malitiam vinceret. Et propterea contra praevaricationem Adae, qui totum genus humanum interfecit, statuit rectitudinem secundi Adae, qui pro toto genere humano posset satisfacere et cuius obedientia multo plus sibi placeret quam inobedientia primi Adae potuit displicere. Similiter hoc fuit ex bonitate divina, ex qua beus plenus est dilectione et misericordia. Et ideo diligentibus se, quos Sanctos vocavit. secundum propositum suum, omnia facit eis operari in bonum ; unde Filium Dei incarnari non fecit nostra malitia, sed Dei caritas nimia et misericordia, secundum quod dictum est in auctoritate prius posita : Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem etc.

Ad illud quod obicitur, quod Christus est caput Ecclesiae secundum humanam naturam, dicendum quod duplex est capitis proprietas : una, quae attenditur secundum conformitatem ad membra ; alia, quae attenditur secundum donorum gratuitorum influentiam. Ratione primae proprietatis Christus caput est in quantum homo ; ratione secundae Christus caput est in quantum Deus et ratione huius principaliter tenet rationem capitis. Et ideo, esto quod incarnatus non esset, adhuc Ecclesia capite non careret, quia caput viri esset Deus, et ita Ecclesia hominum caput haberet Deum, sicut habet Ecclesia angelorum. Et ideo non sequitur quod corpus Ecclesiae esset acephalum, quamvis non haberet caput secundum omnem proprietatem quam habet modo ; haberet enim tunc caput Deum, sicut nunc habet Ecclesia angelorum.

Ad illud quod obicitur, quod matrimonium significat coniunctionem naturarum, dicendum quod matrimonium duplicem habet signiffcationem. Significat enim coniunctionem Dei ad Ecclesiam secundum caritatem et significat etiam coniunctionem secundum unionem in personae unitate, et utramque harum significationum habet secundum statum lapsus, alteram autem habuisset, si stetisset ; et ideo non esset falsum signum. Sicut enim matrimonium nunc est in officium et remedium, tunc autem solum in officium, sic matrimonium nunc duplex habet significatum, tune autem unum.

Ad illud quod obicitur, quod quadruplex est modus productionis hominum, dicendum quod ille quartus modus producendi hominem non est de perfectione universi, sed supra perfectionem universi. Et ideo Ieremias [31, 22] vocat illud novum, cum ait : Novum faciet Dominus super terram ; hoc autem novum Dominus non fecisset, nisi aliqua veteratio praecessisset. Et ideo non sequitur quod, si homo stetisset, et talis modus producendi hominem esset. Nec ex hoc sequitur quod universum sua perfectione careret, sicut etiam non potest argui imperfectio universi quantum ad suscitationem mortui, quam Deus non fecisset, si homo perstitisset. Posset etiam dici quod de illo modo productionis non potest argui veritas incarnationis, quia Deus posset producere hominem de muliere absque viro, qui tamen non esset Deus.

Haec autem omnia absque praeiudicio dicta sunt. Non enim volo bonitatem Dei coarctare, sed nimietatem caritatis suae erga hominem lapsum commendare, ut affectus nostri excitentur ad amanum ipsum, dum attendimus nimiae dilectionis eius excessum.

PrevBack to TopNext