Text List

III, D. 5, A. 1, Q. 2

III, D. 5, A. 1, Q. 2

Utrum assumere conveniat divinae personae.

Secundo quaeritur, utrum assumere conveniat divinae personae.

Rationes principales

Et quod sic, videtur. Augustinus, De fide ad Petrum : "Deus unigenitus, dum conciperetur, veritatem carnis accepit de Virgine". Sed Deus unigenitus non est nisi persona : ergo etc.

Item, ratione videtur, quia assumtio nihil plus dicit nisi actionem respectu creaturae et relationem ; et utrumque natum est convenire divinae personae : ergo etc.

Item, assumtio est ad aliquam unionem ; sed unio illa non terminatur ad naturam, sed ad personam, quia divinitas et humanitas eiusdem naturae esse non possunt : ergo videtur quod ipsa assumtio vere et proprie conveniat ipsi personae.

Item, assumtio est ad redemptionem et satisfactionem pro humano gnere ; sed eadem persona competit esse, quae debet satisfacere et debitum solvere et quae potest : ergo videtur quod assumtio vere competat ipsi personae.

Item, cui competit missio et incarnatio, eidem competit assumtio ; sed missio vel incarnatio competit personae : ergo et assumtio.

Sed contra : Ubicumque est assumtio, ibi est unio ad alterum et communicatio ; sed persona dicit quid distinctum et incommunicabile : ergo intellectus personae repugnat unioni et assumtioni : ergo non potest ei vere attribui.

Item, persona est individua substantia rationalis naturae ; sed individuum dicitur non solum quod est indivisum in se, sed quod est divisum ab aliis : ergo, si assumtio dicit unionem et coniunctionem, videtur quod nullo modo personae conveniat.

Item, omnis unio naturalis ordinatur ad illud quod est ita unum in se quod non est alteri unibile, alioquin non esset status ; illud autem unum est individuum rationalis naturae, quod quidem est persona et habet summam completionem in genere creaturae. Si ergo ad dignitatem personae spectat quod nulli alii uniatur, et divina persona habet quidquid . dignitatis est, videtur quod nihil possit sibi copulari, et ita nullam naturam assumere.

Item, nihil tem porale potest fieri aeternum ; sed unitas creaturae debita est temporalis, unitas divinae personae est aeterna : ergo divina persona non potest creaturam aliquam ad unitatem personae suae accipere. Sed hoc est assumere : ergo assumtio divinae personae non potest convenire.

Conclusio

Assumtio in incarnatione competit personae divinae

Respondeo : Dicendum quod, sicut dictum est, assumtio dicit actionem et relationem et terminum utriusque, et ratione horum omnium potest divinae personae convenire. Nam divinae personae competit esse principium activum et rationalis naturae suppositum ; et utrumque spectat ad eius dignitatem et nobilitatem. Et ideo divina persona potest humanam naturam fabricare tamquam principium effectivum et stabilire tamquam proprium suppositum, ita quod eiusdem naturae erit causale principium et suppositum personale ; et ita per hoc se habet in ratione principii et in ratione medii et in ratione termini. Ratione primi vel principii competit ei actio ; ratione medii relatio ; ratione termini competit utriusque terminatio. Divina enim persona fecit ut plures naturae unirentur in se. Et ideo concedendum est quod ipsa assumtio competit divinae personae. Unde concedendae sunt rationes ad hoc inductae.

Ad rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod ubi est assumtio, ibi est communicatio et unio, dicendum quod communicabile potest dici tripliciter : aut per unius constitutionem aut per praedicationem aut per proprietatum et idiomatum communicationem. Cum ergo dicitur ubi est assumtio, ibi est communicatio, dicendum quod verum est tertio modo, sed non primo modo vel secundo. Cum vero dicitur quod persona dicit quid incommunicabile et distinctum, dicendum quod hoc dicitur per oppositionem ad primum vel secundum, quia nec venit ad tertii constitutionem nec habet universalitatis praedicationem. Et sic patet quod persona cum assumtione non habet oppositionem.

Ad illud quod obicitur, quod persona est individua substantia, idem respondendum est quod illud dicitur per privationem compositionis et praedicationis communis, non per privationem unionis ; nisi forte dicatur unio respectu dignioris, sicut inferius melius apparebit. Nullum autem horum est in proposito reperire.

Ad illud quod obicitur, quod omnis unio ordinatur ad unum quod careat unibilitate, dicendum quod verum est, loquendo de unione in eodem genere, videlicet de unione quae est per compositionem. Sic autem non est in proposito ; et ideo in nullo cogunt rationes illae.

Ad illud quod obicitur, quod temporale non potest fieri aeternale, dicendum quod verum est per identitatem essentiae ; nihil tamen impedit hoc esse virtute unionis gratuitae. Sicut enini temporale potest a principio aeterno causari temporaliter, sic etiam inniti potest supposito aeterno, ut sicut Deus est principium cuiuslibet creaturae, sic Dei Filius sit suppositum rationalis naturae. Et pro tanto dicitur Dei adveniat nova unitas, sed quia ex assumtione humanae fit ut duarum naturarum sit una hypostasis atque persona.

PrevBack to TopNext