III, D. 5, A. 1, Q. 3
III, D. 5, A. 1, Q. 3
Utrum assumere conveniat personae ratione naturae an e converso.
Rationes principales
Et quod conveniat ratione naturae, videtur. Ratione eius competit personae opus recreationis cui competit opus creationis ; sed opus creationis competit personae ratione naturae : ergo et opus recreationis ; sed assumtio est opus recreationis : ergo etc.
Item, assumtio est operatio virtuosa ; sed omnis operatio virtuosa competit supposito ratione naturae sive naturalis potentiae : ergo etc.
Item, quod sic competit uni personae quod competit alteri personae, hoc competit ratione naturae, non ratione personae : ergo, cum assumtio sic competat personae Filii quod possit competere alii personae, sicut supra dictum fuit, videtur quod, si conveniat Filio, conveniat ratione naturae.
Item, assumtio in extremis ponit diversitatem ; sed in assumtione carnis a Deo est diversitas naturarum, non personarum : ergo videtur quod assumptio primo conveniat naturae et per naturam personae.
Sed contra : Assumtio dicit relationem ; sed relatio non competit personae ratione naturae, sed magis ratione sui : ergo et assumere.
Item, assumtio dicit ordinationem ad unitatem aliquam ; sed constat quod non ad unitatem naturae, sed personae : ergo etc.
Conclusio
Assumere, quatenus dicit actionem, competiti personae divinae ratione naturae; quatenus dicit terminationem, competit naturae ratione personae; quatenus dicit relationem, communiter competit utrique
Respondeo : Dicendum quod ad hanc quaestionem satis patet responsio per ea quae dicta sunt. Cum enim tria sint de intellectu huius vocabuli, quod est assumere, videlicet actio et relatio et terminatio, primum competit personae ratione naturae, ultimum competit naturae ratione personae, medium vero communiter convenit utrique. Ipsa namque assumtionis actio personae convenit ratione naturae, quia persona agit virtute naturae ; unde illa virtus et operatio competit cuilibet personae. Terminus vero assumtionis respicit ipsam proprie et per se : unde ad unitatem personalem et tinius solius personae terminatur ipsa assumtionis actio et unionis relatio. Sed medium, videlicet relatio, communiter convenit utrique : et divina natura et natura persona unitur humanae et humana natura unita est divinae naturae et divinae personae, quia ad utramque habet ordinem et distinctionem formalem et gratuitam coniunctionem, quae implicantur in illa relatione.