III, D. 6, A. 1, Q. 3
III, D. 6, A. 1, Q. 3
Utrum Christus, secundum quod homo, sit substantia, an homo praedicetur per modum habitus et accidentis.
Tertio quaeritur, utrum Christus, secundum quod homo, sit substantia, an homo praedicetur per modum habitus et accidentis, sicut dicebat opinio tertia.
Rationes principales
Et quod Christus dicatur homo per modum habitus, ostenditur. Ad Philippenses 2, 7 : "Habitu inventus ut homo". Super quod verbum dicit Hilarius, De Trinitate: Non fuit ille habitus tantum hominis, sed ut hominis. Ergo videtur tam ex hoc verbo quod dicit habitu quantum ex hoc quod dicit ut homo, quod importat similitudinem, quod Christus alio modo dicatur homo quam alii homines : et ita videtur quod dicatur per modum habitus, non per modum substantiae.
Item, Augustinus, in libro 83 Quaestionum, dicit, et habetur in littera, quod "quartum genus habitus competit huic comparationi" ; et illud quartum genus spectat ad hoc quod dicitur praedicari per modum habitus, ut esse vestitum et calceatum, quod est in quadam adiacentia : ergo etc.
Item, hoc ipsum videtur ratione. Quod advenit alicui iam in esse completo est illi accidens et praedicatur per mod um accidentis ; sed humana natura advenit personae Christi iam in esse completo : ergo videtur quod ei adveniat ut acciclens et praedicetur per modum accidentis, non ergo per modum substantiae.
Item, quod praedicatur denominative est accidens et praedicatur per modum accidentis ; sed humana natura praedicatur de Christo denominative ; unde Filius Dei dicitur humanatus, quod quidem non potest dici de alio homine : ergo videtur quod non dicatur de ipso per modum substantiae, sed per modum accidentis.
Item, impossibile est diversa genera praedicari de eodem essentialiter. Ergo multo minus erit possibile divinam naturam et humanam convenire eidem essentialiter : ergo, si Christus, essentialiter loquendo, est Deus, videtur quod homo dicatur solummodo per modum accidentis sive per modum habitus.
Item, quae habent diversas definitiones non possunt praedicari de uno et eodem essentialiter ; sed Deus et homo diversas habent definitiones : ergo, cum Deus dicatur de Christo essentialiter, homo non dicetur de eo, substantialiter, sed solum accidentaliter.
Sed contra : In decretali Alexandri Papae : "Cum Christus perfectus sit Deus et perfectus sit homo, qua temeritate audent aliqui dicere quod Christus non est aliquid, secundum quod homo ?" Ergo, secundum sententiam Alexandri Papae, homo praedicatur de Christo per modum substantiae.
Item, "substantia nulli est accidens", ut vult Philosophus ; sed humana natura in Christo est substantia : ergo nulli accidit : ergo non accidit personae Verbi.
Item, si humana natura accidit Christo, aut accidit Christo Deo aut Christo homini Christo homini non, quia nulli homini est accidentale esse hominem ; Christo, secundum quod Deus, similiter accidere non potest, quia nullum accidens potest Christo inesse ratione divinae naturae. Ergo nullo modo videtur quod possit praedicari per modum accidentis.
Item, nihil est univocum subsantiae et accidentis. Ergo, si de Christo dicitur secundum accidens et de aliis hominibus secundum substantiam, ergo non dicitur univoce, sed aequivoce. Sed si hoc verum est, non videtur quod sit de nostro genere, nec mors eius nostrae redemption proficere.
Item, substantia nobilior est accidente. Ergo, si homo de aliis dicitur per modum substantiae et de Christo per modum habitus, ergo esse hominem minus nobiliter convenit Christo quam aliis. Quodsi hoc est impium dicere, restat igitur idem quod prius, quod homo non dicatur de Christo per modum habitus, sed per modum substantiae.
Conclusio
Christus, secundum quod homo, est substantia et aliquid, et homo de eo praedicatur substantialiter, non per modum accidentis et habitus nisi per quandam conformitatem.
Respondeo : Dicendum quod, cum dicitur quod homo dicitur de Christo per modum habitus et accidentis, dupliciter potest intelligi : aut ita quod praedicatio illa sit pure accidentalis, ita quod non substantialis ; aut ita quod aliquo modo habeat rationem praedicationis accidentalis et tamen secundum veritatem sit substantialis.
Si hoc ultimo modo intelligatur, sic veritatem habet, pro eo quod humana natura in Christo quodam modo proprietatem accidentis habet, in hoc videlicet quod substantificatur in supposito alterius naturae, ita quod non dat illi supposito primum esse, sed advenit iam completo. Unde sicut albedo non substantificatur in aliquo quod sit in genere qualitatis, sed magis in substantia, nec illi dat esse, sed iam completo advenit, sic per quamdam conformitatem est reperire circa Christi humanitatem, quae substantificatur in divina persona habente perfectum esse ex alia natura quam ex ipsa hurrianitate, videlicet ex divina. Et propterea nostri doctores dixerunt quod humana natura in Christo vergit in accidens, secundum quamdam conformitatem. Et hoc, si intelligatur sane, est dictum subtiliter et catholice. Maxime autem inter omnem modum accidentis modum habitus habet, pro eo quod habitus nominat adiacentiam unius substantiae respectu alterius, quae quidem potest esse, utriusque servata proprietate. Et ideo Apostolus, prudentissimus fidei praedicator, et Augustinus, subtilissimus fidei defensor, insinuant aliquo modo Christum dici hominem secundum habitum, non excludentes per hoc quin homo dicatur de Christo secundum substantiam.
Alio modo est intelligere quod Christus dicatur homo secundum accidens, ita quod modus ille praedicandi omnino sit accidentalis et non secundum substantiam. Et hic modus dicendi, licet aliquando visus fuerit habere opinionis probabilitatem, manifeste apparet in se habere erroris temeritatem. Unde et illa tertia opinio, quae posuit hoc, ab Alexandro reprobata est ; nec immerito, quia veritati illius unionis repugnat. Hoc enim dicit fides recta quod divina natura et humana unitae sunt in unam personam. Ergo Deus dicitur de Christo tamquam de proprio supposito, et homo similiter. Sed homo, cum praedicatur de aliquo sicut de proprio supposito, substantialiter praedicatur et significat ipsum, de quo dicitur, esse aliquam substantiam ; et ideo ex ipso fidei fundamento necessario sequitur quod sit aliquid secundum quod homo. Unde rationes concedendae sunt quae ad hoc inducuntur.
Ad rationes
1-2. Ad illud quod obicitur ad oppositum de auctoritate Apostoli et Augustini iam patet responsio ex his quae iam dicta sunt. Nam, etsi homo habeat aliquo modo modum habitus, non tamen habet omnino. Licet enim humanitas adveniat iam completo, nihilominus substantificatur in illo tamquam in proprio suo supposito, quia Dei Filius, qui est suppositum divinae naturae per naturam, fecit se suppositum humanae naturae per gratiam.
Ad illud quod obicitur : accidens est quod advenit iam completo etc., dicendum quod, si assimiletur in hoc quod advenit iam completo, non tamen omnino, quia accidens oninino adiacet extrinsecus et dicit modum essendi, sed .humana natura sic advenit illi personae quod non adiacet extrinsecus nec dicit modum essendi tantum, sed ipsius hypostasis substantiam et naturam.
Ad illud quod obicitur, quod praedicatur denominative, dicendum quod praedicatio denominativa potest esse quatuor modis : per modum inhaerentiae, ut cum dicitur iste est albus ; per modum transmutationis, ut cum dicitur Petrus est dealbatus ; per modum possessionis, ut cum dicitur asinus Socraticus ; et per modum unionis, ut cum dicitur ferrum ignitum , id est igni unitum. Cum ergo dicitur quod praedicatio denominativa est accidentis, dicendum quod verum est quando est per modum inhaerentis, non autem est verum si semper intelligatur de praedicatione denominativa secundum alios modos.Cum autem dicitur Christus est humanatus, non est ibi praedicatio per modum inhaerentis, sed per modum unionis et relationis. Et ideo non sequitur quod humana natura sit accidens ; nec sequitur ex hoc quod persona divina sit mutata, quia, quamvis mutatio absoluta in accidente ponat mutationem in subiecto, introductio tamen ipsius zelationis in esse potest esse ex mutatione facta in altero extremo.
Ad illud quod obicitur, quod impossibile est diversorum genera praedicari de eadem substantialiter, dicendum quod verum est de illis generibus quae habent oppositionem et distinctionem, sicut sunt genera creatarum rerum. Non sic autem est de divina natura et humana, quia, cum humana sit omnino possibilis et in omnimoda obedientia, nihil impedit quod humana natura et divina simul concurrunt in unam personam, ita quod de eadem persona praedicetur Deus essentialiter et per naturam, et de illa eadem praedicetur homo essentialiter propter unionem gratuitam, per quam Deus, sicut potuit et voluit, se fecit suppositum naturae humanae. Quod quidem sic fuit sibi facile, sicut facile est homini sibi indumentum sumere, immo multo facilius, si consideretur eius summa potentia et creaturae obedientia.
Ad illud quod obicitur, quod Deus et homo diversas habent definitiones, dicendum quod non sunt diversae ita quod non possunt concurrere in suppositum unum, si Deus facere velit illud, pro eo quod multo magis pendet et indiget humana natura respectu divinae personae quam aliquod accidens respectu substantiae. Non est ergo Deo impossibile, immo valde credibile et possibile, immo verum, quod Dei Filius fecit se in natura humana in incarnatione personam et hypostasim et suppositum.
Et qui hoc intelligit, manifeste videt quae istarum trium opinionum magis accedit ad explicandum incarnationis sacramentum. Nam tertia opinio, quae negat Christum aliquid esse secundum quod homo, negat etiam personam Filii hypostasim esse humanae naturae, simpliciter recedit a veritate. Prima vero opinio, quae dicit in Christo duo esse supposita, a veritate deviat. Media vero opinio, quae dicit unam personam sive hypostasim duabus naturis esse suppositam, veritatem dicit. Unde omnes doctores communiter tenent hodie opinionem mediam, ut loco eius quod dicebat illa opinio, unam personam ex duabus naturis esse compositam, nunc dicatur una persona duabus naturis esse supposita, non mutando sensum, sed verba, quae multum sunt in tali materia observanda. Ex his igitur quae dicta sunt colligi potest quae sit praedictarum opinionum diversitas et in qua earum sit maior probabilitas veritatis.