III, D. 6, A. 1, Q. 2
III, D. 6, A. 1, Q. 2
Utrum persona Christi sit una unitate simplici an composita.
Secundo quaeritur, utrum persona Christi sit una unitate simplici aut composita, sicut dicebat secunda opinio.
Rationes principales
Et quod habeat in se unitatem compositam, videtur. Primo, per illud quod dicitur in Symbolo : Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus. Sed homo est compositus ex anima et carne : ergo Christi persona est composita ex divinitate et humanitate.
Item, Damascenus, in III libro : "In Domino Iesu Christo duas natura cognoscimus, unam hypostasim ex utrisque compositam". Si ergo secundum ipsum idem est hypostasis et persona, ergo etc.
Item, intellectus personae praesupponit intellectum naturae ; sed, si est compositio in eo quod praesupponitur, necessario est compositio in eo quod supponit : cum ergo natura humana in Christo sit composita, necessario sequi videtur quod et persona composita dici debeat.
Item, si Christus esset solum ex anima rationali et carne, haberet hypostasim compositam. Ergo, cum habeat in se animam et carnem et divinitatem, per locum a minori, multo magis videtur habere compositam hypostasim.
Item, Christus est homo aut simplex aut compositus. Constat quod non simplex, quia hoc est contra naturam humanitatis : est ergo homo compositus. Sed homo non praedicatur de Christo nisi ratione suppositi et hypostasis : ergo videtur quod persona in Christo debeat dici composita.
Sed contra : Omne compositum compositione temporali est temporale. Si ergo persona Christi est composita, et non nisi compositione temporali, ergo persona Christi est temporalis : non ergo aeterna ; sed hoc est falsum : ergo etc.
Item, ubicumque est compositio de novo, ibi est mutatio. Si ergo in incarnatione persona Christi fuit composita, necessario sequitur quod fuerit mutata ; sed personam Verbi mutari est impossibile : ergo etc.
Item, ubicumque est compositio, ibi est imperfectio in utroque extremorum ; quoniam ex duobus entibus in actu non fit unum, et componibilia possibilia sunt respectu compositi ; sed nec in natura Verbi nec in persona potest esse aliqua imperfectio : ergo nec compositio.
Item, ubi est compositio, compositum non praedicatur de aliquo extremorum, sicut patet, quia homo nec est anima nec est caro. Ergo, si persona Christi composita est ex divinitate et humanitate, ergo Christus nec est Deus nec est homo nec Creator nec creatura. Quodsi hoc est falsum, restat quod persona Christi non est composita.
Conclusio
Persona Christi non est composita, proprie loquendo, sed tantum in sensu largiore
Respondeo : Dicendum quod compositio dupliciter potest dici. Uno modo proprie dicitur compositio unio aliquorum duorum habentium mutuam inclinationem ad constitutionem tertii. Et hoc modo, sicut rationes ostendunt, persona Christi non potest dici composita. Multa enim sequerentur inconvenientia, videlicet quod persona illa esset mutata et quod esset imperfecta et quod esset temporaliter in esse producta et quod etiam non communicarentur idiomata. Et ideo hoc modo dicere personam Christi esse compositam, non tantum esset falsum, verum etiam esset haereticum.
Alio modo dicitur compositio large simul cum alio positio ; et sic personalis unio potest dici compositio. Et per hunc modum dicebat secunda opinio personam Christi esse compositam, non quia ipsa sit ex pluribus naturis constituta, sed quia persona illa ante ihcarnationem suppositum erat in una natura simplici ; post incarnationem persona suppositum fuit divinae naturae et humanae, et hoc absque ulla mutatione facta in ipsa, sed solum ex parte humanae naturae, sicut ostensum fuit in prima distinctione huius libri. Et ideo opinio ista, quae dicebat personanm Christi fuisse compositam, vera fuit et sanum habuit intellectum. Quia tamen verbum calumniabile est, pro eo quod compositionis vocabulum consuevit accipi primo modo, ideo doctores praesentis temporis sensum hui us opinionis retinent, declinantes compositionis vocabulum. In persona enim Christi non est compositio proprie dicta. Unde concedendae sunt rationes quae inductae sunt ad istam partem.
Ad rationes
Ad illud vero quod obicitur in contrarium de auctoritate Symboli, dicendum quod non est omnimoda similitudo inter animam et carnem et divinitatem et humanitatem. Non enim est similitudo quantum ad extremorum compositionem, sed quantum ad hoc quod anima et caro concurrunt ad unitatem personae ; sic etiam divinitas et humanitas in Christo in unitatem personae concurrunt, quamvis hoc fiat alio et alio modo.
Ad illud quod obicitur de auctoritate Damasceni, dicendum quod Damascenus non accipit ibi proprie compositionem, sed large. Unde et verbum suum oportet exponere, quia fortasse non ita improprie sonat in lingua graeca sicut in latina. Unde dicitur hypostasis composita ex duabus naturis, non quia ex illis duabus sit constituta, sed quia in sacramento incarnationis factum est ut hypostasis, quae erat sub una tantum natura, in duabus et sub duabus fieret. Unde magis proprie dicitur hypostasis esse in duabus naturis quam ex duabus naturis.
Ad illud quod obicitur, quod intellectus personae praesupponit intellectum naturae, dicendum quod verum est de natura quae dat primum esse personae, et talis est divina natura respectu personae Christi. Et propterea, quamvis natura humana sit composita, non sequitur quod propter hoc persona Christi compositionem habeat.
Ad illud quod obicitur, quod si Christus esset solum ex anima et carne, haberet hypostasim compositam ; dicendum quod verum est, quia tunc haberet primum esse hypostasis eius ex humana natura, quae quidem composita est. Nunc autem non est simile, quia persona Christi suum esse primum habet ex divina natura, quae quidem est omnino simplicissima, Et ideo humana natura superadveniens, sicut non dat personae esse personale, sic non facit eam esse compositam.
Ad illud quod obicitur, quod Christus est homo compositus, dicendum quod verum est. Sed quod subiungit quod homo praedicatur ratione hypostasis, dicendum quod, si ita intelligatur quod homo in praedicato ratione hypostasis praedicetur, veritatem non habet, quia, secundum regulam Philosophi, quamvis terminus subiciatur ratione suppositi, praedicatur ratione formae ; et ideo hoc adiectivum compositus circa istum terminum homo non nominat compositionem quantum ad suppositum, sed quantum ad formam. Et propterea non potest ex hoc inferri quod persona Christi sit composita.