III, D. 6, A. 2, Q. 1
III, D. 6, A. 2, Q. 1
Utrum unio duarum naturarum sit terminata ad unitatem personae.
Circa primum sic proceditur et quaeritur de illa unione quantum ad terminum ; et quaeritur, utrum terminata sit ad unitatem personae, an non.
Et quod sic, videtur. Ioannis 8, 25 : "Ego principium, qui et loquor vobis". Sed ego est pronomen demonstrativum, ergo certam demonstrat personam ; et qui est nomen relativum, ergo et eamdem refert personam : ergo una erat persona quae erat principium et quae loquebatur ; sed principium erat secundum divinam et loquebatur secundum humanam naturam : ergo unio illa ad uriitatem personalem videtur esse terminata.
Item, solus Filius Dei est unitus humanae naturae ; sed Filius Dei non distinguitur a Patre nisi in persona : ergo necesse est illam unionem habere pro termino unitatem personalem.
Item, unio est via ad aliquam unitatem. Ergo, si non sit illa unio frustra, ad aliquam unitatem pervenit ; sed non perduxit ad unitatem naturae, quia nec divina natura potest fieri humana nec e converso nec ex his potest fieri tertia : ergo necesse est quod unio illa terminetur ad unitatem personae.
Item, quando aliqua duo uniuntur, quorum unum praedominatur alteri, praedominans trahit ad se illud cui praedominatur ; sed Dei Filius unitus est humanae naturae, cui per omnia praedominatur : ergo traxit eam ad propriam unitatem. Sed non traxit eam ad unitatem naturalem, sicut prius ostensum est : ergo traxit ad unitatem personalem.
Sed contra : Aeternum non potest esse terminus rei temporalis ; sed unitas personalis Filii Dei est aeterna, unio vero fuit temporalis : ergo illa unio non poterit terminari ad unitatem personalem.
Item, nihil unum et idem est medium et extremum et terminus in eadem actione ; sed personae unitas in illa unione habet rationem extremi : ergo non videtur quod habeat rationem termini.
Item aequalis simplicitatis et dignitatis est persona divina sicut et natura ; sed propter dignitatem et simplicitatem illius naturae unionem illam impossibile est terminari ad unitatem naturae : ergo impossibile est terminari ad unitatem personae.
Item, sicut divinae naturae respondet persona increata, sic humanae naturae respondet persona creata. Ergo, cum terminus unionis aequaliter se habeat ad extrema, et unio illa non possit terminari ad unitatem personae creatae, pari ratione videtur quod non valeat terminari ad unitatem personae increatae. Ergo simpliciter est verum quod unio illa non terminatur ad unitatem personae.
Conclusio
Duarum naturarum in Christo unio terminatur ad unitatem personae divinae
Respondeo : Dicendum quod quaedam est unio, in qua est unius unibilis in naturam alterius conversio ; et hoc est quia unius est ad alterum repugnantia et praedominantia, sicut si gutta aquae uniatur amphorae vini. Quaedam vero est unio, in qua est utriusque unibilis alteratio et tertiae naturae productio ; et hoc quia est ibi repugnantia et non excellens praedominatio, sicut uniuntur elementa ad constituendum corpora mixta. Quaedam vero est unio, in qua non est unitorum transmutatio, sed tertiae naturae constitutio ; et hoc est quia unibilia non habent repugnantiam, habent tamen mutuam dependentiam, sicut uniuntur corpus et anima ad constitutionem hominis. Quaedam vero est unio, in qua nec est transmutatio nec tertiae naturae constitutio, sed unum unibilium fundatur tantum in altero ; et hoc est quia nec est ibi repugnantia nec essentialis dependentia, est tamen excellens praedominatio ; sicut quando arbor una inseritur stipiti alterius arboris, tunc utraque arbor servat naturam propriam et tamen una arbor substantificatur in stipite alterius arboris, ita quod unus est stipes utriusque.
Hoc tamen quarto unionis genere habet uniri natura divina humanae. Quia enim nulla est repugnantia inter naturam divinam et humanam, ideo nulla est ibi transmutatio nec conversio. Quia vero non est mutua dependentia, non est tertiae naturae constitutio. Sed quia est ibi alterius, scilicet divinae naturae, praedominatio, necesse est quod divina natura humanam naturam trahat ad unitatem ; sed ad unitatem naturae non potest trahere sine transmutatione et conversione : necesse est ergo quod eam trahat ad unitatem personae et una et eadem hypostasis sit divinae naturae et humanae, ut quasi humana natura fundetur et substantificetur in divino stipite. Et ideo multum assimilatur ista unio ei unioni quae est per insertionem. Propter quod etiam fortassis dicit beatus Iacobus 1, 21 : "In mansuetudine suscipite insitum Verbum". Concedendum est igitur quod illa unio terminatur ad unitatem personae.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur, quod unitas illius personae est aeterna, dicendum quod persona nominat ipsum suppositum in comparatione ad naturam, cui subicitur ; sic et dignitas personae attendenda est respectu naturae. Potest igitur persona illa comparari ad naturam divinam, et sic eius dignitasestaeterna. Potest etiam comparari ad naturam divinam pariter et humanam, et sic connotat aliquid temporale, et ratione illius connotati dicitur esse terminus unionis. Illa enim unio non fecit ut illa persona esset vel una esset, sed fecit quod persona, quae erat una in natura simplici, esset una in natura duplici.
Ad illud quod obicitur, quod unitas personalis est extremum, ergo non est terminus, dicendum quod secundum unam comparationem quam habet, videlicet ad divinam naturam, est extremum ; secundum autem comparationem quam habet ad humanam naturam est unionis terminus, quia per illam unionem factum est ut persona Verbi esset homo. Secundum autem comparationem quam habet ad utramque naturam tenet rationem medii. Nihil autem impedit unum et idem diverso respectu habere comparationem medii et extremi et termini, et per hunc quidem modum in proposito intelligendum est.
Ad illud quod obicitur, quod propter summam simplicitatem divinae naturae non potest uniri humanae naturae in unitatem naturae, dicendum quod non est simile, quia plures naturas in unam naturam cedere repugnat simplici naturae, sed plures naturas uniri in unitatem personae non repugnat simplici personae duplici ex causa. Una quidem est, quia sicut plures personae possunt esse in una natura, ita quod non impediunt naturae simplicitatem, sic plures naturae in una persona. Alia vero ratio est, quia persona divina potest fieri suppositum humanae naturae sola relatione humanae naturae ad ipsam, quae quidem relatio nihil ponit novum circa personam Verbi, sed solum in natura assumta ; et ideo unio naturarum unitati personae non repugnat. Non sic autem est quando unio terminatur ad unitatem naturae, ubi non solum notatur esse respectus, sed etiam notatur convenientia fieri in forma ; et hoc non potest fieri sine compositione sive transmutatione aliqua.
Ad illud quod obicitur, quod unio ma non potest terminari ad unitatem personae creatae, dicendum quod non est simile, quia divina natura non potest substantificari in persona creata. Quod enim substantificatur in aliquo minus habet de stabilitate quam illud in quo substantificatur ; et ideo, quia veriori modo est ens et per se stans natura divina quam humana, ideo humana natura potest inniti divinae personae, quamvis divina natura non possit inniti naturae creatae. Et ideo potest fieri unio in unitatem personae increatae, quamvis non possit fieri unio in unitatem personae creatae. Est et alia ratio, quia persona semper habet denominari a digniori proprietate, et ideo divina natura et humana in unam concurrunt hypostasim. Et cum semper necesse sit divinam naturam excellere dignitate, non potest fieri unio in unitatem personae creatae, licet possit fieri unio in unitatem personae increatae. Et ideo patet quod non est simile quod assumit pro simili, sed valde dissimile.