III, D. 6, A. 2, Q. 2
III, D. 6, A. 2, Q. 2
Utrum modus unionis duarum naturarum sit singularis, an reperiatur aliquis unionis modus ei consimilis.
Secundo quaeritur de illa unione quantum ad modum ; et est quaestio, utrum modus illius unionis sit singularis an reperiatur aliquis unionis modus ei consimilis.
Rationes principales
Et quod sit singularis, videtur. Auctoritate ipsius Algazelis, in sua Metaphysica, ubi ponit modos unius. Ibi enim dividit unum simpliciter et unum secundum quid. Unum simpliciter dividit in tres differentias : primo in unum, in quo non est multitudo nec actu nec potentia, ut punctus et unitas ; secundo in unum, in quo non est multitudo actu, quamvis sit potentia, sicut est linea ; tertio in unum, in quo est multitudo actu et potentia, ut lectus et membrum, in quibus sunt actu multa. Unum autem secundum quid in quinque differentias habet dividi, videlicet : in unum genere, ut est homo et bos ; in nnum specie, ut Socrates et Plato ; in unum accidente, ut est nix et cerusa ; in unum proportione, ut sunt auriga et nauta ; in unum subiecto, sicut dulce et album in aliqua substantia una. Sed nullo istorum modorum, ut patet discurrenti per singula, est illa unio qua est in Christo : ergo videtur quod modus illius unionis excedat omnes unionis modos.
Item, hoc ipsum videtur auctoritate Aristotelis, qui dividit unum, in Prima Philosophia, in unum per se et in unum per accidens. Unum per accidens dicitur sicut duo accidentia in uno subiecto. Unum autem per se dicitur decem modis, scilicet : continuatione, quorum terminus unus ; unum specie vel forma, ut Socrates et Plato in homine ; unum genere ut homo et bos in animali ; unum definitione, ut illa quae habent eamdem definitionem, vel quorum unum est definitio alterius ; unum indivisibilitate, ut punctus ; unum numero, ut singulare ; unum simplicitate vel essentia, ut universale ; unum totalitate vel perfectione, ut circulus ; unum proportione, ut auriga et nauta ; unum materia, ut omnia corporalia. Sed nullo istorum modorum est unio in persona in Christo : ergo videtur quod sit unio modo singulari et proprio.
Item, hoc ipsum videtur auctoritate Bernardi, Ad Eugenium, V, ubi distinguit unum novem modis, scilicet ubi ait sic : Est unitas collectiva, ut videlicet multi lapides faciunt unum acervum ; est unitas constitutiva, ut cum multae partes unumquodque totum constituunt ; est unitas coniugativa, qua fit ut duo iam non duo, sed una caro sint ; est unitas nativa, qua anima et carne unus homo nascitur ; est unitas potestativa, qua homo virtutis non instabilis, non dissimilis, sed unus sibimet nititur inveniri ; est unitas consentanea, cum per caritatem multorum hominum est cor unum et anima una ; est unitas votiva, cum anima omnibus votis Deo adhaerens unus spiritus est ; est unitas dignativa, qua limus noster a Dei Verbo in unam assumtus est personam. Est et postrema unitas Trinitatis, de qua ipse Bernardus subdit : Verum et quid sunt ad illud unum ? Ergo, si unitas ista, qua Dei Verbum unitum est carni speciali differentia, dicitur unitas dignativa, videtur ergo quod unio praedicta singularem modum habeat.
Item, hoc ipsum videtur auctoritate prophetici verbi ; dicitur enim Ieremiae 31, 22 : Novum faciet Dominus super terram. Hoc, inquam, dicitur de illa unione creata ; sed non esset novum, si simile haberet : videtur ergo quod inter omnes uniones sit unio una singularis.
Sed contra : Ad Ephesios 5, 31 : "Erunt duo in carne una ; Sacramentum hoc magnum est ; ego autem dico in Christo et in Ecclesia", Glossa : "Quia Christus, qui Deus erat apud Patrem, per quem et facti sumus, factus est per carnem particeps noster, ut illius capitis corpus essemus". Ergo videtur quod unitas illa quae est Verbi ad carnem sit consimilis illi quae est viri ad uxorem : non igitur est unitas singularis.
Item, illa unitas, qua Verbum est unitum carni, est unitas personalis, sicut supra ostensum est ; sed unitas illa qua anima unitur carni, quae est unitas nativa, est unitas personalis : ergo videtur quod illa unitas com munis sit cum aliis creaturis.
Item, unitas illa, qua Deus unitur carni, est ex summa potestate Dei ; unde, in quadam Sequentia : Potestate, non natura, fit Creator creatura. Ergo videtur quod illa sit unitas potestativa ; sed ille modus competit et reperiur in creatura : ergo etc.
Item, aut illa unio, qua divinitas unitur humanitati, est naturalis aut gratuita. Si naturalis, ergo continetur sub imitatibus illis quae a Philosopho assignantur. Si gratuita, ergo, cum unitas gratuita sit unitas votiva, sicut dicit Bernardus, videtur quod iste modus unitatis divinae non faciat specialem unitaiis differentiam.
Conclusio
Unio duarum naturarum in personae unitate quoad omnes conditiones simul collectas superexcedit omnem naturam et gratiam communem et philosophicam rationem
Respondeo : Dicendum quod sicut nulla creatura perfecte Deo assimilatur, sed quodam modo est similis, quodam modo dissimilis, et ubi una creatura habet similitudinem, frequenter alia habet dissimilitudinem : per hunc modum intelligendum est circa hanc sacratissimam unionem. Si enim loquamur de ipsa quantum ad speciales eius conditiones singillatim acceptas, sic potest habere convenientiam cum modis unitatum in creaturis repertis ; si autem loquamur quantum ad collectionem suarum proprietatum, sic dicit modum unitatis singularis.
Et hoc patet sic. In hac enim unione est considerare distantiam unibilium, unionis principium, unionis terminum et unitorum vinculum. Quantum ad distantiam unibilium, qua unitur Creator creaturae, convenit cum unitate votiva. Quantum ad unionis principium convenit cum unitate potestativa, quia talis unitas est ex divina virtute et mera gratia. Quantum autem ad unionis terminum convenit cum unitate nativa, quae quidem terminatur ad unitatem personae. Quantum autem ad unionis vinculum convenit cum unitate coniugativa, in qua est vinculum perpetuum et individua copula. Quantum autem ad omnes conditiones simul collectas nullum modum habet unitatis sibi consimilem, quia superexcedit omnem naturam et omnem aliam gratiam communem, videlicet quod divina natura et humana uniantur in unam personam indissolubiliter per Dei potentiam.
Et ideo concedendum est quod talis unio superexcellit omnem considerationem philosophicam ; nec mirum, quia ad ipsam vix pertingit ratio per fidem elevata. Et ideo Bernardus secundum istam unionem assignavit specialem unitatis differentiam, vocans eam unitatem dignativam. Concedendae sunt igitur rationes quae sunt ad istam partem.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod similis est unioni coniugativae, iam patet responsio, quia, etsi sit similitudo quantum ad vinculum, non tamen est similittido quantum ad terminum vel distantiam unibilium.
Ad illud quod obicitur, quod similis est unitati nativae, pro eo quod est unio in. persona, dicendum quod, etsi sit similitudo quantum ad terminum, non tamen quantum ad vinculum vel distantiam unibilium.
Ad illud quod obicitur, quod est similis unitati potestativae, dicendum quod, etsi sit similitudo quantum ad principium, quia utraque est ex virtute divina, dissimilitudo tamen est quantum ad vinculum et quantum ad terminum.
Ad illud quod obicitur, quod est similis unitati votivae, cum sit per gratiam, dicendum quod est alia gratiae differentia, qua anima unitur Deo per caritatem perfectam et qua natura humana unitur Verbo in unitatem personae. Nec tantum quantum ad hoc est differentia, sed etiam quantum ad vinculum et quantum ad terminum ; et ideo ista unio facit singularem modum.
Si autem quaeratur sufficientia unitatum modorum assignatorum, dicendum quod ista quaestio alibi habet suum locum, et singula suis locis tractanda sunt. Illorum tamen novem modorum unitatum, quos Bernardus assignat, potest sic sumi sufficientia. Est enim unitas naturalis et gratuita et unitas super utramque constituta. Unitas autem naturalis est in quadruplici differentia. Quaedam enim est per aggregationem rerum differentium distinctarum, sicut unitas collectiva ; quaedam est per colligationem rerum formaliter differentium sive partium heterogenearum, et sic est unitas constitutiva ; quaedam. per coniunctionem differentium sexu operatione convenientium, et sic est unitas coniugativa ; quaedam per unionem differentium naturarum in unionem concurrentium, et sic est unitas nativa. Unitas autem gratuita similiter quatuor habet differentias. Aut enim est unitas eiusdem animae ad se secundum statuum diversitatem, et sic est unitas potestativa ; aut multorum hominum ad invicem secundum caritatem, et sic est unitas consentanea ; aut animae ad Deum per voluntatis conformitatem, et sic est unitas votiva ; aut humanae naturae ad divinam secundum personae unitatem, et sic est unitas dignativa. Unitas autem super utramque constituta, videlicet super naturalem et gratuitam, est una sola, videlicet unitas Trinitatis, quam quidem unam esse decet solam, ut in ea sit status omnium unitatum.