Text List

III, D. 7, A. 1, Q. 3

III, D. 7, A. 1, Q. 3

Utrum haec sit concedenda homo factus est Deus.

Tertio quaeritur, utrum haec sit concedenda : homo est factus Deus.

Rationes principales

Et quod sic, videtur. Primo, auctoritate Augustini: "Talis fuit illa unio, ut faceret Deum hominem et hominem Deum". Ergo, si fecit hominem Deum, homo ergo factus est Deus.

Item, homo est Deus, et ante incarnationem non fuit Deus ; et incarnatio est Dei operatio : ergo per incarnationem homo factus est Deus.

Item, sicut haec est vera Deus est homo, ita eius conversa homo est Deus. Ergo pari ratione, sicut haec est vera Deus factus est homo, haec erit vera homo factus est Deus.

Item, hominem esse Deum est verum ; aut est verum veritate aeterna aut veritate temporali. Si veritate aeterna, ergo ab aeterno verum fuit dicere hominem esse Deum ; sed hoc est falsum : ergo etc. Si veritate temporali, ergo hominem esse Deum est temporale ; et omne tale est factum : ergo factum est Deum hominem esse : ergo homo factus est Deus.

Sed contra : Subiectum fieri se habet per modum substantificantis et praecedentis ipsum terminum ; sed homo respectu Dei neutro modo se habet : ergo haec est falsa simpliciter homo est factus Deus.

Item, cum dicitur homo est factus Deus, aut homo tenetur ratione suppositi vel ratione formae. Ratione formae non, quia non praedicatur Deus de homine ratione formae ; si ergo est verum, intelligitur ratione suppositi vels hypostasis. Sed hypostasis illa est hypostasis Filii Dei, et illa est aeterna : ergo de illa est falsum simpliciter dicere quod homo ratione illius sit factus homo-Deus.

Item, quia Deus factus est homo, Deus est homo novus, ergo a simili, si homo factus est Deus, homo est Deus novus sive recens ; sed hoc est impossibile : ergo etc.

Item, communicatio est idiomatum. Ergo, si homo factus est Deus, Deus est factus Deus ; sed haec est falsa : ergo et prima.

Conclusio

Locutio: homo factus est Deus, falsa est, nisi intelligatur in hoc sensu: factum est, ut homo sit Deus.

Respondeo : Dicendum quod praedicta locutio qua dicitur homo factus est Deus, distingui habet per hunc modum quo distincta est praedicta Deus est factus homo, ex eo quod res huius participii factus poni potest circa totum vel circa praedicatum vel circa utrumque extremum. In primo sensu locutio est vera et est sensus : homo factus est Deus, id est factum est ut homo esset Deus ; et hoc quidem verum est. Si autem determinet praedicatum, est sensus : homo est Deus qui factus est ; et hoc quidem falsum est. Si autem cadat circa utrumque extremum et dicat ordinem subiecti ad praedicatum, tunc est sensus : homo factus est Deus, id est, qui prius erat homo factus est Deus posterius ; et hoc quidem adhuc falsum est, quia esse hominem nullo modo antecessit in illo supposito esse Deum nec divinum esse aliquatenus inchoatur.

Et sic patet quod ista locutio, si aliquo modo possit concedi in primo sensu, in duobus aliis concedi non potest nec debet homo factus est Deus. Unde magis est impropria homo factus est Deus quam haec Deus factus est homo et rarius invenitur scripta. Si tamen alicubi legatur vel inveniatur, tunc secundum primum sensum est accipienda.

Ad rationes

Et per hoc patent obiecta ad utramque partem inducta. Unde rationes, quae ad primam partem inducuntur, procedunt secundum primam viam ; aliter enim non concluderent, sicut patet : Rationes vero ad aliam partem inductae procedunt secundum alias duas vias, videlicet prout participium cadit inter extrema vel prout determinat praedicatum, sicut patet aspicienti.

Ad illud tamen quod ultimo obicitur de communicatione idiomatum ; dicendum quod, cum dicitur quod unio illa facit communicari idiomata, dicendum quod ab hac generalitate excipiuntur illa nomina quae important unionem. Unde non sequitur : divina natura assumsit humanam naturam, ergo homo assumsit humanam naturam ; sic nec et in proposito sequitur. Cum enim dico hominem esse factum Deum, dico hominem esse Deo unitum ; et tale idioma Deo non communicatur per unionern, pro eo quod ipsa unio inter unibilia importat diversitatem et distinctionem et eam praesupponi oportet ad idiomatum communicationem ; et ideo talia idiomata unionem importantia non sunt communicabilia. Et per hoc responderi potest ad ultimum obiectum et consimilia.

PrevBack to TopNext