Text List

III, D. 7, A. 1, Q. 2

III, D. 7, A. 1, Q. 2

Utrum haec sit admittenda Deus factus est homo.

Secundo quaeritur, utrum haec sit admittenda : Deus factus est homo.

Rationes principales

Et quod sic, videtur. Ioannis 1, 14 : "Verbum caro factum est" ; sed caro, ut dicit Augustinus, non stat ibi pro parte, sed pro toto homine : ergo, si haec est vera Verbum Dei factum est caro multo magis haec erit vera Deus factus est homo.

Item, in Symbolo : "Incarnatus et homo factus est".

Item, Augustinus: "Tanta fuit illa unio, quod faceret hominem Deum et Deum hominem". Ergo, si unio illa fecit Deum esse hominem, cum omnis activa inferat suam passivam, igitur Deus factus est homo.

Item, post incarnationem Deus est homo et ante incarnationem non erat homo ; sed quicumque modo est homo et prius non erat homo, est factus homo : ergo, si Deus est huiusmodi, Deus est factus homo.

Item, idem est humanari quod hominem fieri : sed haec simpliciter conceditur Deus est humanatus: ergo simpliciter concedendum est Deus factus est homo.

Sed contra : Mutatum esse est superius ad factum esse ; sed haec simpliciter est falsa Deus est mutatus : ergo et haec Deus est factus homo.

Item, factum esse praesupponit fieri ; et fieri ponit imperfectionem : ergo de quocumque est dicere factum esse est dicere imperfectionem. Sed hoc dicere de Deo est falsum : ergo et ista est falsa Deus factus est homo

Item, quandocumque dicitur hoc fit illud, terminus habet rationem complementi respectu eius circa quod fit, ut cum dicitur homo fit albus, notatur albedo esse complementum hominis. Ergo, cum dicitur Deus fit homo notatur fieri complementum Dei ; sed falsum est quod homo aliquod complementum Deo tribuat : ergo praedicta locutio simpliciter erit falsa.

Item, adiectivum ponit rem suam circa suum substantivum ; sed hoc adiectivum factus, cum cadit circa subiectum et praedicatum, potius adiacet subiecto quam praedicato. Quod patet, quia dicitur Verbum est factum caro : ergo iste terminus factus ponit circa divinum suppositum rem suam : ergo praedicta locutio nominat aliquam factionehl circa Deum. Sed hoc est falsum, cum nulla circa Deum possit esse factio vel innovatio : ergo falsa erit praedicta locutio.

Item, quandocumque praedicatur aliquid de aliquo cum determinatione non diminuente, potest praedicari simpliciter ; sed iste terminus homo non diminuit de ratione eius quod est factus : ergo, si haec est vera Deus est factus homo, haec erit vera Deus est factus Sed hoc est contra Symbolum, quod dicit quod "nec factus nec creatus, sed genitus".

Conclusio

Haec locutio: Deus factus est homo, quocumque sensu accipiatur, vera est, licet semper habeat aliquod improprietatis

Respondeo : Dicendum quod, cum quaeritur de hac locutione Deus factus est homo iuxta illud quod consuetum est, praedicta locutio multipliciter est distinguenda ex hoc quod illud participium potest ponere rem suam super totum vel circa alterum extremorum absolute vel circa unum extremum in comparatione ad alterum. Si ponat rem suam, scilicet ipsam factionem, super totum, vera est locutio, et est sensus : Deus factus est homo, id est, factum est ut Deus esset homo ; et hoc quidem factum fuit in opere incarnationis. Si autem ponat rem suam circa alterum extremorum absolute, utpote circa praedicatum, tunc est sensus : Deus factus est homo, id est, Deus est homo, qui quidem factus est sive productus ; et hoc quidem verum est. Si autem ponat rem suam circa unum extremum in comparatione ad alterum, sic est sensus : Deus factus est homo, id est, Deus fecit semetipsum hominem per humanitatis assumtionem, sicut homo facit semetipsum doctum per doctrinae acquisitionem.

Et primus quidem sensus est verus et consuetus secundum sensum communem, non tamen est secundum locutionis virtutem, quia hoc participium quod est factus, cum sit masculini generis et adiectivum et adiective retentum, non potest ponere rem suam circa copulatum, sed necessario ponit, quantum est de virtute sermonis, circa subiectum vel circa praedicatum.

Secundus autem sensus verus quidem est et haberi potest per sermonis virtutem et proprietatem, est tamen praeter usum communem. Cum enim dicimus quod Deus factus est homo, non volumus dicere quod Deus sit homo qui productus est, sed volumus exprimere ipsam incarnationem sive unionem divinae naturae ad humanam.

Tertius vero sensus habetur et secundum usum communem et secundum locutionis proprietatem, habet tamen in se aliquid proprietatis et aliquid improprietatis. Et hoc patet, quia, cum dicitur iste factus est bonus vel huiusmodi, hoc participium factus tria importat, videlicet antecessionem ex parte subiecti et inceptionem ex parte praedicati et transmutationem ex parte utriusque quantum est ex vi sermonis, pro eo quod factum esse implicat fieri. In proposito autem est reperire antecessionem ex parte subiecti et inceptionem ex parte praedicati, sed non est reperire transmutationem in supposito Dei ; et ideo factus hic cadit a propria significatione quantum ad tertiam conditionem nec importat transmutationem, sed unionem ; nec significatur quod Filius Dei sit suppositum transmutationis, cum dicitur Deus factus est homo, sed quod est suppositum naturae factae et sibi unitae.

Licet igitur praedictus sermo, quocumque modo accipiatur, aliquam habeat improprietatem, quia veritatem habet, nihilominus recipitur, quia in expressione fidei nostrae magis. consideratur sermonis veritas quam sermonis congruitas. Ea enim quae simt fidei nostrae., ut dicit Augustinus, melius intelligimus quam proferimus. Unde Gregorius dicit quod "excelsa Dei balbutiendo resonamus". Concedendus est igitur sermo praedictus et rationes quae hoc ostendunt, quia veritatem astruunt.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur primo in contrarium, quod mutatum esse est superius ad factum esse, dicendum quod verum est secundum quod factum esse et fieri accipitur proprie ; hoc autem est, cum dicit transmutationem circa ipsum suppositum. Non sic autem est in proposito, pro eo quod in incarnationis opere factum est ut Deus sit homo, non secundum aliquam transmutationem factam in Deo, sed secundum transmutationem factam in altero extrema.

Ad illud quod obicitur, quod factum esse praesupponit fieri, et fieri dicit imperfectionem, dicendum quod fieri dicit imperfectionem circa illud quod dieit mutationem ; in praesenti autem non dicit circa Deum mutationem nec imperectionem, sed solum circa hominem ; nec circa illum ponit imperfectionem praecedentem tempore, sed natura, quia ibi simul est fieri et factum esse.

Ad illud quod obicitur, quod terminus factionis est complementum, dicendum quod illud verum est quando illud quod notatur fieri circa principium vel suppositum facit aliquam innovationem secundum aliquam proprietatem absolutam. Non sic autem est in proposito, quia, sicut iam dictum est, ex parte rei non dicit nisi habitudinem unionis.

Ad illud quod obicitur, quod factus cum sit participium, ponit rem suam circa subiectum, ut cum dicitur Verbum est factum caro, dicendum quod, etsi trahat nomen a supposito, tamen, quia non respicit ipsum absolute, sed in relatione ad praedicatum, ideo non est necesse quod ponat circa ipsum aliquid absolutum. Ideo ad veritatem sufficit ut circa subiectum ponatur antecessio et unio respectu praedicati. Et hoc quidem reperitur in proposito.

Ad illud quod obicitur, quod ille terminus homo non diminuit de ratione huius quod est factus, dicendum quod verum est ; non tamen licet inferre est factus homo, ergo est factus, non propter diminutionem, sed propter denominationis mutationem. Non enim sequitur iste est albus monachus, ergo est albus, non quia diminuat de ratione eius quod est albus, sed quia aliter denominat albus, cum dicitur cum adiuncto, aliter, cum dicitur absolute. Sic et in proposito intelligendum est et hoc patet inspicienti.

PrevBack to TopNext