III, D. 7, A. 2, Q. 1
III, D. 7, A. 2, Q. 1
Utrum Filius Dei sit praedestinatus.
Rationes principales
Et quod sic, videtur. Haec conceditur Filius Dei est homo ; sed omnis homo aut est praescitus aut praedestinatus ; sed Filius Dei non est homo praescitus : ergo praedestinatus.
Item, exceptis vocabulis importantibus unionem, necesse est esse idiomatum communicationem ; sed vocabulum praedestinationis unionem non importat, quantum est de se : ergo, cum ille homo sit praedestinatus, et ille homo sit Filius Dei, necessario sequitur quod Filius Dei sit praedestinatus.
Item, magis repugnat temporale aeterno quam aeternum aeterno ; sed esse praedestinatum dicit quid aeternum, sed esse conceptum et natum quid temporale ; sed haec conceditur Filius Dei est natus de Virgine, ergo et haec Filius Dei est praedestinatus.
Item, mitti non convenit alicui nisi ex tempore, pro eo quod effectum dicit temporalem ; sed simpliciter conceditur Filius Dei est in carnem missus : ergo multo magis ista concedi debet Filius Dei est praedestinatus
Item, praedestinatio non est aliud quam praeparatio gratiae in praesenti et gloriae in futuro ; sed Filio Dei Christo collata fuit gratia et gloria in tempore et praevisa sibi conferri ab aeterno ; sed cuicumque convertit definitio, et definitum : ergo necesse est Filium Dei concedere esse praedestinatum.
Item, haec est veta Filius Dei est praedestinatus secundum quod homo. ; sed ista determinatio homo non diminuit aliquid circa subiectum : ergo, ipsa subtracta, licet inferre Filium Dei simpliciter esse praedestinatum. Cum ergo ad verum non sequatur nisi verum, videtur quod locutio praedicta, scilicet Filius Dei est praedestinatus, tamquam vera sit concedenda.
Sed contra : Origenes : "Praedestinatur qui nondum est. Haec verba dicuntur propter illos qui in Unigenitum Dei impietatem loquuntur. Putant enim eum inter illos connumerandum esse qui, antequam fierent, praedestinati sunt ut essent". Ergo impium est dicere Filium Dei esse praedestinatum.
Item, super illud ad Romanos, 8, 30 : "Quos praedestinavit, hos et vocavit", Glossa : Praedestinavit non existentes, vocavit ante aversos. Si ergo praedestinatio est non existentis, et Filius Dei semper existit, nunquam videtur praedestinatus esse.
Conclusio
Locutio: Filius Dei est praedestinatus, non admittitur a theologis
Respondeo : Dicendum quod, quamvis haec sit concedenda Christus est praedestinatus, pro eo quod Christus nominat hypostasim in duabus naturis ; et haec Christus est praedestinatus in quantum homo, ratione determinationis adiunctae ; haec tamen comm uniter non recipitur Filius Dei est praedestinatus. Et ratio huius est propter repugnantiam intellectuum, quae quidem invenitur inter subiectum et praedicatum.
Reperitur autem ibi triplex repugnantia. Nam vocabulum praedestinationis circa praedestinatum tria importat, videlicet habitudinem effectuum respectu causae, acceptationem per donum gratiae et inchoationem quantum ad esse naturae. Et primum intellectum habet, quia descendit a verbo passivo ; secundum vero intellectum habet, quia descendit ab actu dicente ordinationem ad finem ; tertimn intellectum habet, quia com ponitur a praepositione dicente antecessionem, sicut ab hac praepositione prae. Econtra Filius Dei dicit illam personam ut causam, non ut effectum. Dicit etiam illam personam prout competit illi filiatio per naturam, non per gratiae donum. Dicit etiam illam personam ut aeternam, non ut habentem initium. Et sic expresse est repugnantia intellectuum inter subiectum et praedicatum. Et potest ista repugnantia reduci ad triplex genus oppositionis, videlicet contradictionis, contrarietatis et relationis. Et propter hanc triplicem repugnan tiam non admittunt magistri praedictam locutionem. Unde concedendae sunt rationes quae sunt ad partem istam.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur primo in contrarium, quod haec conceditur Filius Dei est homo, dicendum quod non est ibi repugnantia intellectuum, immo potius consonantia. Homo enim nominat naturam habilem ad unionem, non sic autem hoc praedicatum praedestinatum. Et ideo non dum quod, etsi Christo praeparata sequitur ex hoc, quodsi Filius Dei et homo ; quod propter hoc sit praescitus vel praedestinatus, nisi addatur ei : secundum quod homo.
Ad illud quod obicitur, quod communicatio idiomatum est in omnibus, exceptis nominibus unionem importantibus, dicendum quod non solum sunt illa excipienda nomina, sed etiam vocabula illa ex quibus consurgit intellectuum repugnantia ; et tale est vocabulum praedestinationis et consimilia, sicut melius manifestabitur infra, distinctione undecima, ubi quaeritur, utrum haec sit concedenda Filius Dei est creatura.
Ad illud vero quod obicitur, quod magis repugnat temporale aeterno quam aeternum aeterno, dicendum quod verum est de eo quod est pure aeternum ; de eo autem quod est sic aeternum quod de suo primario intellectu dicit et nominat aliquid temporale, non habet veritatem, maxime quando sic importat illud temporale quod directe habet oppositionem ad aeternum, sicut est hoc participium praedestinatus.
Ad illud vero quod obicitur de missione, quod, quamvis sit temporale, conceditur Filius Dei esse missus, dicendum quod non est simile, quia, etsi mitti dicat quid temporale, tamen illud temporale non dicitur poni circa divinam personam, sed circa aliquid creatum ; circa vero divinam personam ponit solam emanationem. Sed praedestinatio circa ipsum praedestinatum triplicem ponit intellectum qui repugnat personae aeternae ; et ideo, quamvis sane possit concedi Filius Dei est missus, non sane potest concedi Filius Dei est praedestinatus
Ad illud quod obicitur, quod Filio Dei praeparata fuit gratia in praesenti et gloria in futuro, dicendum quod, etsi Christo praeparata fuit gratia ratione humanae naturae, non tamen ratione divinae. Et ideo sicut prima locutio negatur, qua dicitur Filius Dei est praedestinatus, nisi addatur determinatio secundum quam et ratione cuius attendatur ipsa praedestinatio, sic neganda est alia locutio, in qua ponitur praedestinationis definitio, nisi addatur haec determinatio : secundum quod homo.
Ad illud vero quod obicitur, quod haec determinatio secundum quod homo non diminuit, dicendum quod, quamvis non diminuat de ratione praedestinationis, facit tamen quod praedestinatio rem suam ponat circa hypostasim Christi ratione humanae naturae, non ratione divinae ; et sic tollit repugnantiam intellectuum. Cum autem simpliciter infertur et dicitur Filius Dei est praedestinatus ; cum Filius Dei denominet personam Christi secundum divinam naturam tantum, est ibi repugnantia intellectuum. Et ideo non tenet ille processus, non quia ibi est paralogismus secundum quid et simpliciter, sed quia ibi est paralogismus secundum accidens. Quod enim convenit Christo ratione humanae naturae est extraneum ratione divinae.