Text List

III, D. 7, A. 2, Q. 2

III, D. 7, A. 2, Q. 2

Utrum haec sit vera Filius Dei praedestinatus est esse homo.

Secundo quaeritur de hac : Filius Dei est praedestinatus esse homo.

Rationes principales

Et quod sit vera, videtur. Primo, per Magistrum in littera, qui dicit eam secundum quamlibet trium opinionum esse concedendam.

Item, hoc ipsum videtur ratione. Tantum repugnat vel amplius Filio Dei fieri, quantum praedestinari ; sed haec conceditur Filius Dei est factus homo : ergo et haec Filius Dei est praedestinatus esse homo.

Item, prophetia illa qua dicitur, Isaiae 7, 14 : "Ecce Virgo concipiet", dicitur esse prophetia praedestinationis. Ergo quod Verbum caro fieret, sicut ex tempore fuit prophetatum et impletum, ita et ab aeterno praedestinatum : ergo sicut ex tempore factus est homo, ita et ab aeterno praedestinatus est esse homo.

Item, Filius Dei est homo aut per gratiam aut per naturam. Non per naturam : ergo per gratiam ; sed omnis gratia, quaecumque datur alicui ex tempore, praeordinata fuit et praeparata ab aeterno ; sed hoc non est aliud quam praedestinari : ergo videtur quod haec Filius Dei est praedestinatus esse homo est concedenda.

Sed contra : Praedestinatio est respectu gratiae et gloriae, non respectu naturae ; sed esse hominem dicit praedicatum naturale, non donum gratuitum : ergo respectu illius nullus debet dici praedestinatus.

Item, necessario sequitur iste praedestinatus est habere gratiam et gloriam, ergo est praedestinatus. Ergo similiter sequitur Filius Dei est praedestinatus esse homo, ergo est praedestinatus ; sed haec est neganda Filius Dei est praedestinatus, sicut ostensum est supra : ergo etc.

Item, praedestinatio dicit antecessionem, non solum respectu termini, sed etiam respectu praedestinati ; sed, quamvis divina praevisio praecesserit humanam naturam, non tamen praecessit divinam personam : igitur, sive dicatur absolute sive respectu humanae naturae, negandum est Filium Dei praedestinatum esse : ergo falsa est praedicta locutio, scilicet Filius Dei praedestinatus est esse homo

Item, quicumque praedestinatur, ad aliquod donum gratuitum praeparatur ; sed Filius Dei cum factus est homo, nulla fuit facta gratia illi personae Filii Dei, sed solummodo generi humano : ergo videtur quod nullo modo Filio Dei competat ista praedestinatio.

Conclusio

Locutio: Filius Dei praedestinatus est esse homo, admitti potest, licet in uno sensu falsa sit.

Respondeo : Dicendum quod, cum hoc participium praedestinatus dicat antecessionem, tripliciter potest eam importare vel respectu subiecti vel respectu praedicati vel respectu totius copulati. Si autem importet antecessionem respectu subiecti, tunc est sensus Filius Dei est praedestinatus esse homo, id est, Filius Dei ante praevisus est esse homo quam esset Filius Dei ; et hoc modo falsa est praedicta locutio. Si autem importet antecessionem respectu praedicati, tunc est sensus Filius Dei praevisus est esse homo, id est, cognitus vel praevisus fuit esse homo, non antequam Filius Dei esset, sed antequam esset homo. Si autem importet antecessionem respectu totius dicti, tunc est sensus Filius Dei est praedestinatus esse homo, id est, praedestinatum est ut Filius Dei sit homo.

Sic igitur potest esse triplex sensus praedictae locutionis ; et unus quidem falsus est, duo autem sequentes sunt veri ; et quantum ad istos duos sensus subsequentes recipitur praedicta locutio ab omnibus opinionibus, ut Magister dicit in littera. Et ideo secundum hunc sensum concedendum est ipsam esse veram.

Ad rationes

Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod praedestinatio est respectu gloriae et gratiae, non respectu naturae, dicendum quod, cum vocabulum praedestinationis per se profertur, claudit in se intellectum gratiae et gloriae, ut puta cum dicitur aliquis esse simpliciter praedestinatus. Cum autem additur ei determinatio exterior, solum retinet intellectum principalis significati,videlicet praeordinationis sive praevisionis. Unde cum dicitur iste est praedestinatus habere gratiam et gloriam, praedestinatus tantum valet ibi quantum praevisus. Et est simile, cum dicitur : cede ; per se tantum valet quantum : locum da ; sed cum dicitur : cede locum, cede habet solum intellectum alterius. Et ideo cum dicitur Filius Dei praedestinatus est esse homo, praedestinatus solum importat praevisionem vel ordinationem ; et ideo importat solum generalem significationem. Posset tamen dici quod etsi esse hominem de Filio Dei praedicet esse naturale, concernit tamen gratiam unionis ; et ideo tale praedicatum non exit extra rationem praedestinationis.

Ad illud quod obicitur, quodsi est praedestinatus esse homo, quod est praedestinatus, dicendum quod non sequitur, quia, cum praedestinatus ponitur inter subiectum et praedicatum, potest dicere antecessionem tam respectu unius quam respectu alterius ; sed cum per se praedicatur, dicit antecessionem respectu subiecti. Et ideo non sequitur : est praedestinatus esse homo, ergo est praedestinatus ; sicut non sequitur : Filius Dei est praedestinatus secundum quod homo, ergo est praedestinatus. Nec est simile de aliis qui praedestinantur ad gratiam et gloriam, quia in eis praedestinatio non tantummodo dicit antecessionem respectu eius ad quod praedestinantur, sed etiam respectu eorum qui praedestinantur ; non sic autem est in proposito.

Ad illud autem quod tertio obicitur, quod praedestinatio dicit antecessionem respectu praedestinati, dicendum quod verum est quando simpliciter et per se de aliquo dicitur ; sed quando in comparatione dicitur ad praedicatum aliquod, tunc potest dicere antecessionem respectu illius praedicati. Et hoc modo dicit in proposito ; et ideo non cogit illa obiectio.

Ad illud quod ultimo obicitur, quod quicumque praedestinatus est ei fit aliqua gratia, dicendum quod praedestinatio respectu eius importat gratiae collationem respectu cuius importat antecessionem. Cum autem dicitur Filius Dei praedestinatus est esse homo, non conceditur secundum quod praedestinatio importat antecessionem respectu subiecti, sed solum secundum quod importat respectu praedicati. Et ideo non notatur quod aliqua gratia fiat ipsi Filio Dei, sed filio hominis ; et hoc quidem verum est, et ideo illa obiectio et ceterae praecedentes non currunt nisi secundum illum sensum secundum quem praedicta locutio non recipitur.

PrevBack to TopNext