III, D. 9, A. 2, Q. 2
III, D. 9, A. 2, Q. 2
Utrum latria sit virtus generalis vel specialis.
Rationes principales
Et quod sit specialis, videtur. Virtus quae habet obiectum speciale est virtus specialis ; sed latria est huiusmodi : ergo est virtus specialis.
Item, circa actum specialem consistit virtus specialis ; sed adoratio est actus specialis : ergo circa ipsum consistit virtus specialis ; haec autem est latria : ergo etc.
Item, sicut difficile est credere in summam veritatem, sic et honorare summam maiestatem. Si ergo habemus virtutem specialem qua credimus in primam veritatem, scilicet fidem, sic et qua honoramus summam maiestatem ; haec autem non est nisi latria : ergo latria est virtus specialis.
Item, latria et idololatria sunt opposita ; sed idololatria est vitium speciale : ergo, ab oppositis, latria est virtus specialis.
Sed contra : Augustinus, in Enchiridio : "Si quaeritur : quo modo colitur Deus? respondeo : fide et spe et caritate". Sed virtus, qua colitur Deus, est ipsa latria : ergo latria comprehendit in se fidem et spem et caritatem: ergo latria non est virtus specialis, sed generalis.
2 Item Augustinus, X De civitate Dei, 6 capitulo : "Verum sacrificium est omne opus, quod geritur ut sancta societate iungamur Deo". Sed sacrificium est cultus soli Deo debitus, sicut ibidem dicit Augustinus ; hoc autem est ipsius latriae offerre : ergo videtur quod omne opus bonum sit latriae : ergo latria est virtus generalis.
Item, quicumque obedit Deo, servit Deo ; sed servitus soli Deo debita est latria : ergo omnis actus quo Deo obedimus est actus latriae : igitur latria se extendit ad actum omnis virtutis et praecepti : igitur non est virtus specialis, sed generalis.
Item, quaecumque facit quis ad gloriam Dei, facit ad cultum Dei ; sed omnia quaecumque bene facimus, facimus ad gloriam Dei, ut dicit Apostolus, 1 ad Corinthios 10, 31 : "Omnia in gloriam Dei facite": ergo omne opus laudabile est opus latriae : igitur latria videtur esse generalis habitus ad omnes virtutes.
Conclusio
Latria, quatenus respicit Deum solum sub ratione finis et obiecti, sed etiam sub ratione honorabilis, est virtus specialis.
Respondeo : Dicendum quod latria nominat habitum, nominat etiam cultum Dei, ad quem ille habitus ordinatur. Cultus autem Dei potest accipi tripliciter : generaliter et proprie et magis proprie. Uno modo dicitur cultus actus directus in Deum sub ratione finis ; sic est omnis virtutis. Alio modo dicitur cultus Dei actus in Deum directus, non solum ratione finis, sed etiam obiecti ; sic est virtutum theologicarum. Tertio modo cultus. Dei dicitur magis proprie actus directus in Deum, non solum sub ratione finis et obiecti, sed etiam sub ratione honorabilis ; et talis actus est actus adorationis ; et sic est virtutis specialis, et hoc modo est ipsius latriae. Sicut enim idololatria non dicitur quodcumque peccatum, sed illud quo creatura adoratur, sic latria non dicitur quicumque habitus, sed ille secundum quem cultus adorationis exhibetur. Et ideo concedendum est quod latria est specialis virtus, propter hoc quod ad ipsam spectat cultus Dei, secundum quod dicitur magis proprie, videlicet pro ipsa adoratione. Et concedendae sunt rationes ad hoc inductae.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur in contrarium, quod sacrificium offertur Deo in quolibet bono opere, dicendum quod sicut cultus Dei multipliciter dicitur, sic et sacrificium. Est enim sacrificium bonae operationis et sacrificium devotae orationis et sacrificium immolationis. Primum est virtutum omnium ; secundum virtutum theologicarum ; tertium spectat ad ipsam latriam. Ipsius enim latriae est sacrificium offerre Deo ; et hoc sacrificium soli Deo debetur, sicut dicit Augustinus, et latria dicit cultum soli Deo debitum.
Ad illud quod obicitur, quod Deus colitur fide, spe et caritate, dicendum quod cultus Dei non accipitur ita stricte sicut in definitione latriae, ut praetactum est ; et ideo non sequitur quod latria sit generalis virtus ad tres virtutes theologicas.
Ad illud quod obicitur, quod omnis qui obedit Deo, servit Deo, dicendum quod verum est. Ex hoc tamen non sequitur quod omnis obedientia sit latria, quia obedientia non solum dicit servitutem debitam ipsi Deo, sed etiam servitutem his qui sunt loco Dei, ut praelatis. Latria autem dicit servitutem soli Deo debitam ; et ideo ratio illa non valet, sed peccat secundum consequens.