III, D. 9, A. 2, Q. 1
III, D. 9, A. 2, Q. 1
Utrum latria sit in genere virtutis.
Rationes principales
Et quod sic, videtur. Reddere homini quod suum est, est actus virtutis. Ergo, si maioris vel aequalis dignitatis est Deo reddere quod suum est, erit igitur actus virtutis ; sed per latriam reddimus Deo quod suum est, scilicet reverentiam et honorem : ergo latria virtus est.
Item, circa opera laudabilia et difficilia maxime consistit virtus ; sed colere Deum est actus huiusmodi ; et hoc est ipsius latriae : ergo latria est virtus.
Item, virtus maxime necessaria est circa opera meritoria vitae aeternae ; sed Deum colere et adorare est meritorium vitae aeternae ; et hoc est ipsius latriae : ergo etc.
Item, circa opera praecepti maxime habet esse virtus ; sed Deum colere et adorare est in praecepto : ergo circa hoc maxime habet esse virtus ; et hoc est ipsius latriae : ergo etc.
Sed contra : Augustinus, X De civitate Dei : "Latria semper aut frequenter dicitur servitus, quae pertinet ad colendum Deum". Sed omnis virtus, ut virtus est, consistit in libera voluntate : ergo nulla virtus est servitus ; sed latria est servitus : ergo latria non est virtus.
Item, latria communiter definitur : "Latria est cultus soli Deo debitus et exhibitus", et accipitur ex verbis Augustini, ibidem ; sed cultus non est habitus, sed usus : si ergo latria est cultus, non est virtus sive habitus, sed motus.
Conclusio
Latria, intellecta pro habitu, est habitus virtutis
Respondeo : Dicendum quod latria, ut vult Augustinus, nominat illud quo colitur Deus ; quo autem colitur Deus, hoc potest intelligi dupliciter : aut sicut actu aut sicut habitu. Ideo nomen latriae aequivoce dicitur et aliquando stat pro habitu, aliquando pro actu. Secundum autem quod stat pro habitu ipsius animae, habilitante ipsam ad cultum Dei, sic est habitus virtutis, in quantum est circa bonum et difficile et meritorium et ad salutem necessarium ; et circa huiusmodi opera praecipue consistit virtutis esse virtus habitus. Et ideo sunt concedendae rationes quae hoc ostendunt.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod latria est servitus, dicendum quod est servitus qua servitur homini et est servitus qua servitur Deo ; et iterum, est servitus necessitatis et est servitus quae est ex mera voluntate. Dicendum ergo quod servitus illa quae fit homini ex necessitate aliquo modo derogat hominis libertati ; et ideo non habet in se excellentiam virtutis. Servitus quae ex mera voluntate fit Deo ponit hominem in statu altiori, et tanto magis facit hominem liberum, quanto magis elongat hominem a peccato. Et talis est servitus latriae. Et ideo nihil impedit talis servitus, latriam habere rationem virtutis completae.
Ad illud quod obicitur, quod latria est cultus soli Deo debitus, dicendum quod habitus saepe definiuntur per actus et notificantur ; sed hoc non est praedicatione essentiali, sed causali ; et ideo non sequitur quod latria, si sit cultus, quod non sit habitus. Posset tamen dici, ut prius, quod latria aliquando accipitur pro actu, aliquando pro habitu, sicut hoc frequenter reperitur in habitibus et actibus animae, quae habent unum nomen commune. Unde Philosophus aliquando accipit nomen intellectus pro habitu, aliquando pro potentia ; similiter Anselmus, voluntatem ; eodem modo Augustinus et alii doctores utuntur nomine latriae.
Ad illud quod obicitur, quod latria idem est quod pietas, dicendum quod, sicut dicit Augustinus, X De civitate Dei, pietas dicitur tripliciter. Uno modo pietas idem est quod theosebia : et sic idem est quod cultus Dei ; alio modo dicitur pietas officium parentibus exhibitum ; tertio modo dicitur pietas misericordia, quae proximis in operibus exhibetur. De his autem dicitur secundum prius et posterius et secundum quamdam rationem analogiae, secundum quod dicitur ibidem, quia in omnibus est cultus Dei ; principaliter tamen dicitur de cultu divino, id est de illa virtute qua colitur Deus. Et sic patet quod pietas secundum diversas acceptiones potest esse idem quod latria et differre a latria. Cum autem dicitur quod pietas est donum, aequivocatur pietatis. nomen. Ibi enim non accipitur pietas pro virtute illa qua colitur Deus.
Ad illud quod obicitur, quod revereri Deum est ipsius timoris, dicendum quod reverentia reperitur tam in honore quam in ti more, quia in timore est resilitio in propriam parvitatem ; in honore vero est testificatio vel exhibitio alicuius testificantis et profitentis ipsam maiestatem. Reverentia autem, quae est latriae, potius est honoris quam timoris. Et sic patet quomodo differt a timore et quare etiam latria non est donum sicut timor. Magis enim habet rationem virtutis, cum latria consistat in exhibitione, timor in resilitione ; et sic latria plus consistit in actione, timor in passione. Et haec est una differentia donorum ad virtutes, ut inferius patefiet.