III, D. 9, A. 2, Q. 4
III, D. 9, A. 2, Q. 4
Utrum latria sit virtus distincta a dulia.
Rationes principales
Et quod non, videtur. Super illud Psalmi [7, 1] : "Domine, Deus meus, in te speravi", Glossa : "Domine omnium per potentiam, cui debetur dulia ; Deus omnium per creationem, cui debetur latria". Ergo, si Domino Deo non debetur nisi unica species adorationis, videlicet latria, ergo latria et dulia non sunt diversae species virtutis.
Item, eadem est species virtutis qua creditur omne credendum, scilicet ipsa fides. Ergo eadem est species virtutis qua colitur omne colendum ; sed huiusmodi sunt latria et dulia : ergo etc.
Item, eadem est species virtutis qua amatur omne amandum, videlicet ipsa caritas. Ergo eadem ratione eadem est species virtutis, qua adoratur omne adorand um ; sed huiusmodi est latria et dulia : ergo etc. Si tu dicas, quod non est simile, quia non sic est una ratio adorabilium sicut amabilium, obicitur contra : quia sicut proximus non est amandus nisi in quantum imago Dei, sic etiam non est adorandus nisi in quantum est Dei imago : ergo sicut est unus amor sui et suae imaginis secund um speciem,.sic et unus honor.
Item, "magis et minus non diversificant speciem" ; sed latria et dulia differunt sicut maior honor et minor honor : ergo videtur quod non sint diversae species virtutis.
Sed contra : Super illud Psalmi [98, 5] : "Adorate scabellum pedum eius" etc. : Latria est adoratio, quae soli Deo debetur ; dulia est adoratio, quae etiam creaturae exhibetur. Quae duas habet species : unam, quae omnibus indifferenter, alteram, quae exhibetur soli humanati Christi. Si ergo dulia habet duas species adorationis, quae creaturae debetur, multo fortius latria et dulia, quae sunt species virtutis diversae.
Item, "habitus diversificantur per actus et actus per obiecta". Ergo, si latria est cultus qui debetur Deo ut Deo, et dulia, qui debetur creaturae ut creatura est, videtur quod latria sit species virtutis distincta a dulia.
Item, sapientia et scientia sunt diversa dona, secundum quae dirigimur ad temporalia et aeterna. Si ergo latria est cultus debitus aeternae maiestati et dulia honor et reverentia debita creaturae temporali, videtur quod sint diversi habitus in genere virtutis.
Item, si per eum modum fiat honor creaturae quo fit Creatori, iam non erit actus virtutis, sed potius vitii : si quis enim sacrificaret homini, crimen idololatriae committeret et vituperaretur potius de idololatria quam commendaretur de actu latriae vel duliae. Ergo, si diversitas modorum in actibus virtutum introducit diversitatem in habitibus, videtur quod latria et dulia differant specifica differentia.
Conclusio
Latria et dulia secundum propriam sigificationem sunt species virtutis diversae
Respondeo : Dicendum ad praedictorum intelligentiam quod, si nomen latriae, secundum Augustinum, X De civitate Dei, importet cultum debitum maiestati divinae ; nomen tamen duliae tripliciter dicitur. Uno modo dicitur dulia secundum quamdam analogiam ; alio modo secundum antonomasiam ; et tertio modo secundum significationem propriam. Cum autem dicitur secundum analogiam, tunc importat cultum debitum naturae superiori, sive creaturae sive Creatori, secundum aliquam rationem secundum quam Creator communicat creaturae, utpote secundum rationem dominii ; et hoc modo accipitur in Glossa super illud Psalmi [67, 21] : In ecclesiis benedicite Deo Domino, Glossa : Deo, cui debetur latri ; Domino, cui debetur dulia. Cum autem accipitur secundum antonomasiam, sic dicit debitam reverentiam creaturae unitae vel assumtae ; per quem modum accipitur super illud Psalmi [98, 5] : Adorate scabellum pedum eius, ubi dicitur quod dulia maior debetur solum humanitati Christi. Cum autem accipitur dulia secundum significationem propriam, sic dicitur dublia honor vel reverentia debita rationali creaturae et exhibita ; et illo modo consuevit dulia accipi secundum communem usum.
Et hoc modo est quaestio, utrum latria et dulia sint diversae species virtutis. Et ad hoc communiter respondetur quod sic. Et ratio huius est quia latria et dulia considerant exteriores cultus, qui formalem habent differentiam secundum quod creaturae et Creatori exhibentur. Alius enim est modus adorandi Creatorem et alius adorandi creaturam et alia ratio motiva ; et ideo alia virtus directiva in hac et in illa. Et ideo concedendum est quod latria et dulia sunt diversae virtutes. Concedendae sunt etiam rationes ad hoc inductae.
Ad obiecta
Ad illud vero quod obicitur in contrarium de Glossa, dicendum quod dulia accipitur ibi secundum generalem significationem et analogiam, secundum quam communis est ad latriam et ad duliam proprie dictam. Et si tu quaeras, quare magis dicit latriam deberi Deo et duliam Domino, cum idem sit Deus et Dominus, dicendum quod dominus communicatur creaturae, et de Creatore et de creatura dicitur analogice. Deus autem non ita communicatur ; sed si dicatur de Creatore et creatura, dicitur aequivoce. Et propterea dicit latriam deberi Deo et duliam Domino ut non significetur quod alia specie adorationis adorandus sit in quantum Deus et alia in quantum Dominus, sed ut innotescat differentia horum vocabulorum et simul cum differentia innuit convenientiam.
Ad illud quod obicitur, quod una est virtus qua creduntur omnia credenda, dicendum quod verum est de credendis quae habent unam rationem moventem ad credendum se, utpote veritatem summam, cuiusmodi sunt articuli fidei. Sed si credenda haberent rationes diversas, utpote cum credo homini, quia verax est, et Deo, quia verax est, haec fides et illa non sunt necessario eiusdem rationis nec speciei. Una enim est fides, quae est virtus theologica ; alia, quae magis spectat ad genus virtutis cardinalis, quae quidem magis proprie appellanda est fidelitas quam fides. Et quia latria et dulia diversas considerant rationes honorandi in Creatore et creatura ; hinc est quod potius, si bene attendatur, surit diversae virtutes quam una.
Ad illud quod obicitur, quod eadem caritate diliguntur omnia diligibilia, dicendum quod hoc est quia caritas habet unum obiectum principale, videlicet summum. bonum, quod quidem amat, sive diligendo Deum in se sive optando bonum proximo, qui est Dei imago. Latria autem et dulia alium et alium respiciunt cultum et modum ; et ideo non est simile de dilectione et adoratione nec de ratione imaginis hinc et inde. Et illud melius manifestabitur infra, cum agetur de caritate.
Ad illud quod obicitur, quod magis et minus non diversificant speciem, dicendum quod illud habet instantiam et non habet veritatem quantum ad speciem in genere moris. Praeterea, non habet veritatem, nisi quando non est alia differentia quam per magis et minus. Sic autem non est in proposito, quia latria et dulia non differunt solum quantum ad intensionem et remissionem. sed etiam quantum ad alium et alium colendi modum. De quo, inquam, modo plura possent adhuc quaeri, sed ista sufficiant, ne nimis elongemus nos ab intentione Magistri. In omnibus enim praedictis satis potest sumi ratio discutiendi ex his quae dicuntur in littera.