Text List

III, D. 9, Dubia

III, D. 9, Dubia

Dub. I.

In parte ista. sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc.quod dicit quod cultus divinitatis consistit in dilectione et sacrificii exhibitione et reverentia. Quaeritur, qualiter distinguuntur ista tria. Et videtur quod insufficienter dicat, quia magis videtur consistere in adoratione. Ait enim Rabanus sic : Caro Christi adoranda est latria, sicut Verbum, sed non omni specie latriae ; quoniam non adoramus eam prostrati in terra sic ut credamus quod nos creavit ex nihilo. Ergo. videtur quod potius prostratio in terra pertineat ad cultum Dei quam praedicta. Item, videtur diminutio, quia non tantum colitur Deus dilectione, sed etiam fide.

Quaeritur igitur, qualiter distinguuntur ista tria praedicta ?

Respondeo : Dicendum quod, sicut praehabitum est supra, Deus colitur cultu interiori et exteriori. Ut autem Magister exprimeret utrumque cultum, dicit quod consistit in dilectione, quantum scilicet ad cultum interiorem, ita quod in dilectione intelligimus tres theologicas virtutes, scilicet caritatem et alias duas praeambulas. Ergo quantum ad cultum exteriorem dicit quod colitur sacrificio, ita quod sub sacrificio comprehendat omnem reverentiam quae exterius exhibetur soli Deo. Per hoc autem quod subdit reverentiam, comprehendit utrumque ; et sic patet differentia horum trium, quia dilectio refertur ad cultum interiorem, sacrificium ad exteriorem, reverentia ad utrumque. Vel aliter : dilectio refertur ad principium motivum, sacrificium refertur ad actum, reverentia ad formam et modum.

Ad illud quod obicitur de adoratione et prostratione, dicendum quod illa potest comprehendi nomine sacrificii ; potest etiam dici quod illam non nominat, quia. non est cultus soli Deo debitus. Non tantum enim prosternimur coram Deo, sed etiam coram homine. Unde non est intelligendum quod Rabanus velit dicere quod non debemus nos coram humanitate prosternere, sed quod prosternendo nos coram humanitate non debemus profiteri nos esse creatos ratione humanitatis, sed divinitatis. Dici etiam posset quod adoratio comprehenditur sub hoc quod dicitur reverentia, sicut et fides intelligitur per dilectionem. Et sic patet responsio ad sequens.

Dub. II.

Item quaeritur de illo verbo Damasceni: Christum adoramus cum Patre et Spiritu Sancto una adoratione. Sed contra : Pater et Spiritus Sanctus sunt personae distinctae ; et cuilibet earum debetur una adoratio per se : ergo, si ad multiplicationem obiecti sequitur multiplicatio actus, vicletur quod illae personae sunt multiplici, non unica adoratione adorandae. Item, adoratio subsequitur directionem fidei ; sed fides distinguit inter personas : ergo et adorans, secundum quod huiusmodi, distinguit inter personas ; et si hoc, redit idem quod prius.

Respondeo : Dicendum quod tres personae unica et simplici adoratione sunt adorandae. Et ratio huius est quia illud secundum quod competit adorari, videlicet summa maiestas, est unicum, nullo modo multiplicatum ; et ita sicut unica dilectione diliguntur, quia in eis est una summa bonitas, sic unica adoratione adorantur.

Ad illud quod obicitur, quod illae personae distinguuntur, dicendum quod, si distinguuntur ratione emanationis et originis, non tamen ratione adorationis ; ideo non sequitur quod respectu harum habeant diversas adorationes, sed quod habeant diversas relationes ; et hoc quidem dictat fides sana, quam consequitur adoratio. Et per hoc patet sequens obiectio. Adoratio sequitur fidem, non in quantum distinguit tres personas per relationum pluralitatem, sed in quantum unit per maiestatis unitatem.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Ego dominicam carnem in Christo ideo adoro, quod a divinitate suscepta est. Si enim in Christo adoratur divinitas et humanitas et in aliis personis divinitas, videtur quod magis sit adorandus Christus quam aliae personae. Item, plus tenemur gratias Christo agere post incarnationem quam ante : ergo magis debemus ipsum adorare et venerari : ergo, si hoc, magis tenemur adorare Filium incarnatum quam non incarnatum ; et si hoc, magis Filium quam Patrem vel Spiritum Sanctum. Si tu dicas, quod magis debemus adorare Verbum non intensive, sed extensive, contra : plura bona paucioribus bonis magis sunt appetenda. Ergo plura honorabilia magis sunt veneranda et honoranda.

Respondeo : Dicendum quod non magis adorandus est Christus quam Pater vel Spiritus Sanctus ; nec Verbum incarnatum plus debet adorari post incarnationem quam ante. Et huius ratio est, quia adoratio respicit maiestatem et dignitatem ; et quoniam Verbo nulla crevit dignitas ex humanae naturae assumtione, ideo non debet adorari maiori adoratione. Nec valet quod obicit, quod plura bona paucioribus sunt praeeligenda ; hoc autem habet multiplicem instantiam. Una est, quando unum propter alterum, ibi tantum unum. Unde sicut tenere equum et frenum non est plus tenere quam equum sic adorare Deum et carnem non est plus quam adorare Deum. Alia instantia est, quando unum illorum bonorum est improportionabile ad aliud ; tunc enim non addit ut faciat ipsum maius, sicut nec punctus addit ad lineam ut faciat eam maiorem ; et hoc modo creatura habet se ad Creatorem.

Ad illud quod obicitur, quod tenemur ad maiorem gratiarum actionem, dicendum quod non est simile, quia gratiarum actio non tantum respicit excellentiam dantis ; sed etiam excellentiam muneris ; non sic autem est de adoratione.

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Nemo carnem eius manducat, nisi prius adoret. Sed contra : Ioannis 6, 64 : "Spiritus est qui vivificat ; caro non prodest quidquam". Ergo, si non prodest, non est manducanda nec adoranda. Item, caro Christi vere est sub Sacramento ; ergo vere manducatur, cum sub Sacramento suscipitur ; sed absque adoratione praeambula potest esse Sacramenti susceptio : ergo et vera manducatio.

Respondeo : Dicendum quod verbum illud intelligitur de manducatione spirituali, quae dicitur manducatio vera ; quia veram habet efficaciam. Unde manducare veraciter hoc est manducare efficaciter ; et hoc modo nemo bene manducat nisi qui adorat, quia non manducat efficaciter nisi manducet reverenter. Et per hoc patet responsio ad ultimum : obicit enim de manducatione sacramentali, et illud intelligitur de manducatione spirituali.

Ad illud quod obicitur, quod caro non prodest quidquam, dicendum quod caro dicitur carnalis intelligentia, sicut dicit Augustinus: "Caro non prodest quidquam per se, si a spiritu separetur, sed prodest, in quantum est unita Verbo et deificata". Et hoc modo est adoranda adoratione latriae, non duliae. De hoc autem plenius habetur in quarto libro.

PrevBack to TopNext