Text List

III, D. 1, A. 1, Q. 1

III, D. 1, A. 1, Q. 1

Utrum divina natura potuerit uniri cum humana natura.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum divina natura potuerit uniri cum humana natura. Et quod non, videtur.

Uniri est pati, sicut unire est agere ; ergo quod impossibile est pati impossibile est uniri ; sed divinam naturam impossibile est pati : ergo impossibile est cum alia natura uniri.

Item, quaecumque ad invicem uniuntur, aliquo modo componuntur ; ergo quod impossibile est alteri componi, impossibile est alteri uniri ; sed divinam naturam impossibile est alteri componi, cum sit simplicissima et perfectissima : ergo etc.

Item, omne unibile et non unitum est ad actum et complementum unionis possibile, omne autem possibile ad actum et complementum est mutabile et imperfectum ; sed in Deo nulla potest esse mutatio, nulla imperfectio : ergo nulla temporalis unio.

Item, quaecumque sunt unibilia, sunt ad invicem proportionabilia, quoniam inter illa nulla est unio, inter quae nulla cadit proportio ; sed Dei, qui infinitus est, ad creaturam, quae finita est, nulla cadit proportio : ergo nulla potest esse illarum naturarum coniunctio.

Item, plus distat Creator a creatura quam distent duo opposita, pro eo quod omnia opposita communicant in aliquo genere proximo vel remoto ; Deus autem et creatura nullum genus commune participant ; ergo facilius est unire aliqua opposita quam sit unire divinam naturam cum humana. Sed Deus non potest facere quod idem sit homo et asinus vel quod idem sit album et nigrum aut certe quod idem sit et non sit : ergo non potest facere quod idem sit homo et Deus.

Sed contra: 1. Plus potest Deus facere quam homo potest dicere, iuxta illud Lucae 3, 37 : Non erit impossibile apud Deum omne ver Si igitur homo potest illud credere et dicere quod Deus sit humanitati nostrae unitus, videtur quod hoc non sit apud Deum impossibile.

Item, plus potest Deus facere quam nos petere, iuxta illud ad Ephesios 3, 20 ; Deus, qui potest facere superabundanter quam petimus aut intelligimus ; sed homo potuit petere Filium Dei incarnari : ergo Verbum Dei fieri carnem vel incarnari non fuit Deo impossibile.

Item, quando duo sic se habent quod unum est materiale respectu alterius et illi conforme, possibile est uniri unum alteri ; sed anima plus habet de possibilitate respectu Dei quam habeat corpus respectu animae ; plus etiam habet de ratione conformitatis, cum anima sit substantia spiritualis et imago Dei : ergo, si Deus animam potuit unire corpori, videtur quod similiter possit substantiam humanam unire sibi.

4. Item, omne quod est alteri maxime intimum et amabile, est ei unibile unione maxima ; sed Deus est animae intimus et amabilissimus : ergo videtur quod substantiae rationali perfecte uniri possit Spiritus increatus.

5. Item, si divina natura non potest sibi unire humanam, aut hoc est propter impedimentum ex parte naturae suae aut propter impedimentum ex parte creaturae. Si propter impedimentum ex parte naturae suae, ergo, cum illud sit opus perfectissimum et nobilissimum, videtur quod divina natura non sit consona omnimodae perfectioni et nobilitati. Si propter impedimentum creaturae, ergo videtur quod creatura non sit in perfecta obedientia respectu Creatoris ; hoc autem derogat divinae omnipotentiae : ergo impossibile est quod respectu talis unionis interveniat impedimentum ex parte aliqua. Et si hoc, restat quod Deus potuit creaturam rationalem sibi unire.

Conclusio

Possibile fuit, humanam naturam uniri divinae in persona Filii

Respondeo : Dicendum quod absque dubio possibile fuit naturam humanam uniri divinae in persona Filii.

Ratio autem huius est ista : quia omnia illa attribuenda sunt divinae potentiae quae sibi non derogant, et talia sunt quae posse est potentiae. Divinam autem naturam uniri humanae in unitatem personae non est aliud quam divinam personam, quae ab aeterno fuit hypostasis respectu divinae naturae, esse hypostasim respectu humanae naturae in tempore ; hoc autem non dicit aliquam imperfectionem, sed potius dignitatem et nobilitatem. Sicut enim, cum Deus sit bonus ab aeterno, in nullo fit derogatio bonitati suae, dum est causa bonitatis creatae in tempore, quamvis unitas creata longe sit inferior bonitate increata, sic, cum persona Filii Dei sit hypostasis intellectualis et spiritualis et increata ab aeterno, in nullo derogat ei si sit hypostasis rationalis naturae creatae in tempore. Et quemadmodum Deus de non-creante fit creans in actu absque aliqua sui mutatione vel innovatione, sed solum facta immutatione ex parte naturae creatae, sic persona filii Dei, quae non erat hypostasis humanae naturae in actu, habet esse eius hypostasis absque aliqua sui mutatione vel innovatione, sola facta mutatione ex parte naturae assumtae. Et quemadmodum Deus, cum est in creatura per essentiam, praesentiam et potentiam, in nullo dependet ab ipsa, sed potius dependet creatura ab ipso tamquam a causa conservante et sustentante, sic et Deus, cum est in creatura rationali per unionem, non dependet ex ipsa, sed potius e converso rationalis natura dependet ex hypostasi divina et habet substantificari in illa, sicut natura substantificatur in persona.

Et sic patet quod unio divinae naturae cum humana in nullo derogat nobilitati divinae ; et ideo, cum omnia attribuenda sint Deo quae non derogant omnipotentiae eius, indubitanter ponendum est eius incarnationis mysterium esse Deo possibile. Propter quod dixit angelus ad Mariam, in eius primordio aperiens incarnationis mysterium : Non erit impossibile apud Deum omne verbum. Unde et concedendae sunt rationes quae hoc ostendunt.

1. Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod uniri est pati, dicendum quod, sicut dicit Priscianus, quaedam sunt verba, quae in voce activa significant passionem, et quaedam sunt verba, quae in voce passiva significant actionem ; et hoc modo intelligendum est, cum dicitur divinam naturam humanae uniri, non quia divina natura aliquid patiatur, sed quia ipsa divina natura humanam naturam unit sibi in propriam personam sive hypostasim.

Posset etiam aliter dici quod sicut generare et generari non significat in divinis actionem vel passionem, sed relationem, sic etiam uniri, dictum de divina natura vel persona, non dicit actionem aliquam, sed relationem potius, quae quidem relatio dicit dependentiam solum in natura creata, sicut haberi potest ex his quae in primo libro determinata sunt, cum agebatur de divinis nominibus, quae dicunt respectum ad creaturam, distinctione trigesima.

Ad illud quod obicitur, quod quae uniuntur componuntur, dicendum quod, si proprie accipiatur verbum componendi in plus est unio quam compositio. Unio enim dicit coniunctionem duorum in tertio, sive uniantur ad constitutionem tertii sive non. Compositio vero dicit coniunctionem aliquorum, ita quod veniunt ad constitutionem tertii ; et omne tale aliquo modo est materiale respectu alterius. Et ideo compositio semper importat imperfectionem in componentibus, unio vero non. Et propterea non sequitur, quodsi divina natura non potest alteri componi, quod non possit alteri uniri.

Ad illud quod obicitur, quod omne unibile non unitum est ad complementum unionis possibile, dicendum quod illud verum est de illo unibili quod habet perduci ad actum unionis per aliquid acquisitum in ipso ; de illo autem quod est unibile solum per aliquid acquisitum in altero, non habet veritatem ; et hoc modo est unibilis divina natura humanae naturae per mutationem factam in creatura. Et ideo ex hoc non sequitur quod aliqua sit possibilitas imperfectionis vel mutationis ex parte divinae naturae, sed solum ex parte naturae creatae. Et ratio huius est, quia unio dicit relationem, relatio introduci habet in esse per mutationem factam in uno extremo, altero omnino immobili remanente, sicut patet : si ego sim albus et generetur alius qui sit albus, statim incipit mihi esse similis, nulla in me facta mutatione, sed solum in ipso. Similiter exemplum ponit Boethius de dextro et sinistro. Sic i ntelligendum est in proposito. Et potest etiam huius simile inveniri in unione radii et crystalli. Si enim. crystallus superinducatur radio iam domum illuminanti, crystallus, illuminari dicitur et a radio pertranisiri et ei copulari absque mutatione facta ex parte radii, sed solum ex parte crystalli. Sic suo modo, sed longe spiritualius, intelligendum est in natura assumta et persona Verbi.

Ad illud quod obicitur, quod omne unibile est proportionabile, dicendum quod verum est, si intelligatur de proportione quae attenditur in convenientia ordinis. Si autem intelligatur de proportione quae est in commensuratione quantitatis, veritatem non habet, pro eo quod, si aqua maris infinita esset, adhuc posset spongia immergi sicut nunc immergeretur, et uniri ; et ideo sufficit ad unionem proportio quae surgit ex convenientia ordinis. Et talis est convenientia quae est inter creaturam rationalem et Deum, pro eo quod natura rationalis, eo ipso quod est imago Dei, nata est ordinari ad ipsum immediate, sicut in primo et secundo libro f uit ostensum.

Ad illud quod obicitur, : quod maior est convenientia oppositorum quam sit Dei ad creaturam, et ita quod magis sunt unibilia, dicendum quod, etsi maior sit convenientia propter alicuius communis participationem, nunquam tamen ita est convenientia secundum possibilitatem et ordinem unius ad alterum, quia unum oppositum non habet ordinari ad suum oppositum sicut ad causam et complementum, sicut creatura rationalis habet ordinari ad Deum. Convenientia autem in participatione alicuius communis non facit aliqua esse unibilia, nisi sit aliqua convenientia secundum rationem inclinationis et ordinis, sicut patet. Magis enim est anima unibilis corpori quam sit una anima unibilis alteri ; et sicut non tenet illud argumentum anima non potest alteri animae uniri : ergo non potest corpori uniri, sic nec illud argumentum concludit oppositum non potest uniri opposito : ergo creatura non potest uniri Deo.

PrevBack to TopNext