III, Distinctio. 1, A. 1, Q. 2
III, Distinctio. 1, A. 1, Q. 2
Utrum una persona possit humanae naturae sine altera.
Primo per Damascenum, qui dicit quod in divinis omnia sunt unum praeter generationem, ingenerationem et processionem. Sed incarnatio non est aliquid horum : ergo, si incarnari convenit uni personae, necesse est quod conveniat alteri.
Item, opera Trinitatis sunt indivisa : ergo opus quod convenit uni personae, necesse est quod conveniat alteri : ergo, si incarnatio est opus Dei, impossibile est quod conveniat uni personae sine alia.
Item, incarnatio est opus recreationis, sicut hominis formatio fuit opus creationis ; sed impossibile est hominem formari ab una persona quod non ab alia : ergo impossibile est hominem reformari ab una persona quod non ab alia. Ergo una persona non potest incarnari sine alia.
Item, perfectiori modo est Deus in aliquo quando est per unionem quam cum est per gratiam in habitantem ; sed impossibile est unam personam inhabitare in aliquo sine alia : ergo impossibile est unam personam uniri carni quod non uniatur et alia.
Item, impossibile est Filium venire in mentem quin simul cum eo veniat et Pater et Spiritus Sanctus, sicut dicitur Ioannis 14, 23 : Ad eum veniemus etc. Ergo impossibile est Filium venire in carnem quin simul veniat Pater et Spiritus Sanctus ; si ergo mitti in carnem est incarnari videtur etc.
Item, impossibile est aliquid absolutum convenire uni quod non conveniat alteri, pro eo quod solum relationibus distinguuntur. Ergo, si esse incarnatum vel esse hominem est praedicatum absolutum, ergo impossibile est quod conveniat uni quod non conveniat alteri. Ergo una persona non potest sine altera incanari.
Sed contra : Ioannis 1, 14: "Verbum caro factum est" ; sed Verbum, sicut in primo habitum est, nominat proprietatem personae : ergo, si attribuitur ipsi Verbo incarnatio, videtur quod alicui personae poterit convenire.
Item, incarnari non est aliud quam incarnem mitti ; sed mitti potest convenire uni personae sine alia, quia Filius mittitur et unquam Pater legitur esse minus : ergo et incarnari.
Item, incarnatio est unio in persona : ergo, si alia est persona Patris, alia Filii, videtur quod, si unio sit in persona una, non sit necesse fieri in alia ; et si unio potest fieri, similiter et incarnatio.
Item, quamvis una sit veritas Patris et Filii et Spiritus Sancti, tamen persona Patris significari potest per aliud signum quam persona Filii vel Spiritus Sancti, sive loquamur de signo vocali sive reali ; sed qua ratione signum potest copulari per uni personae sine aliis significationem, eodem modo potest aliquod creatum copulari secundum unionem personalem : ergo, si una persona potest sine altera significari, similiter potest una sine altera incarnari.
Conclusio
Una divina persona incarnari potest, ita quod non alia incarnetur
Respondeo : Dicendum quod sine nes hoc ostendentes concedendae dubio una persona incarnari potest sunt, ita quod non alia incarnetur, sicut operis evidentia manifestat.
Et ratio huius est ista, quia, cum contingat dupliciter comparari creaturam ad Creatorem, videlicet secundum susceptionem alicuius completionis et secundum habitudinem relationis, una comparatio necessario respicit tres personas indistincte et indivisim, pro eo quod in eis est una perfectio essentialis ; comparatio vero secundum habitudinem relationis potest esse respectu alicuius personae determinate et distincte, pro eo quod istae personae relationibus distinguuntur.
Similiter Deus dupliciter habet comparari ad creaturam, videlicet in ratione principii causantis et in ratione suppositi substantificantis. In prima comparatione necessario quam in carnem mitti ; sed mitti communicant tres personae, pro eo quod in Deo unica est natura et unica est virtus operativa, per quam Deus creaturarum est causa. Secunda vero comparatio potest respicere aliquam personam distincte, pro eo quod, etsi una persona conveniat cum altera in natura et eius virtute, distinguitur tamen ab alia in supposito et personali proprietate.
Quoniam igitur in unione naturarum sive incarnatione persona divina fit suppositum sive hypostasis humanae naturae, ita quod unio sive incarnatio non tantum dicit habitudinem Dei ad creaturam per modum causae, immo etiam per modum suppositi, similiter ex parte creaturae non dicit comparationem solum quantum ad susceptionem completionis, sed etiam quantum ad habitudinem relationis : hinc est quod incarnatio potest convenire uni personae ita quod non conveniat alteri. Unde rationes hoc ostendentes concedendae sunt.
1. Ad illud vero quod primo obicitur, quod in divinis omnia sunt unum praeter ingenerationem etc., dicendum quod verum est. Sed cum dicitur quod incarnatio non est aliquid horum, dicendum quod, etsi non sit aliquid horum, tamen aliquid horum includit. Includit enim intellectum personalis distinctionis ; incarnatio enim in eis est unio carnis ad naturam divinam in personam distinctam.
2. Ad illud quod obicitur, quod indivisa sunt Trinitatis opera, dicendum quod verum est. Sed cum dicitur quod incarnatio est operatio Trinitatis, dicendum quod incarnatio, secundum quod dicit operationem, est communis tribus personis ; sed quia praeter hoc importat relationem, ideo uni personae sine alia potest attribui. Et est exemplum : si tres puellae vestiant unam, vestis induitio est atribus, non tamen tres induuntur, sed una sola. Similiter tres personae operatae sunt incarnationem, et tamen una sola dicitur incarnari.
3. Ad illud quod obicitur de opere creationis, dicendum quod non est simile, quia hominis formatio dicit actionem et operationem tantum, non relationem ad personam, et ideo communis est tribus ; non sic est de incarnatione.
4. Ad illud quod obicitur, quod Filius non potest esse in aliquo per inhabitantem gratiam, quod non sit tota Trinitas, dicendum quod non est siinile, quia Deum inhabitare in aliquo dicit effectum in creatura quem necesse est esse a tota Trinitate ; sed uniri dicit respectum ad personam, et hoc potest esse ad unam personam sine alia, sicut prius ostensum est.
5. Ad illud quod obicitur de missione in carnem et mentem, dicendum quod non est simile, quia missio Filii in mentem solum est secundum operationem essentialem, non secundum unionem personalem ; non sic est de missione Filii in carnem.
6. Ad illud quod obicitur, quod esse incarnatum est praedicatum absolutum, dicendum quod, quamvis sit praedictum absolutum exterius, est tamen relatio interius, et ratione relationis implicitae potest alicui personae convenire distincte. Et hoc patet, quia nihil aliud est Filium incarnari Filium sibi carnem unire ; nihil aliud est Deum esse hominem quam unam et eamdem personam esse hypostasim divinae et humanae naturae.