III, D. 10, A. 1, Q. 3
III, D. 10, A. 1, Q. 3
Utrum haec sit vera : Christus, secundum quod homo, est individuum.
Rationes principales
Et quod vera sit, videtur. Christus est aliquid secundum quod homo, sicut habitum est in praecedentibus ; aut ergo quid universale aut quid singulare ; sed non universale, quia Damascenus dicit quod Filius Dei assumsit humanam naturam in atomo, hoc est in singulari, et hoc est individuum : ergo etc. .
Item, Christus, secundum quod homo, habet proprietates, quarum collectionem impossibile est in alio reperire ; hoc autem est esse individuum, sicut patet per notificationem individui, quam dat Porphyrius : Individuum est quod constat ex proprietatibus, quarum collectionem impossibile est in alio reperire ; sed hoc convenit Christo secundum quod homo : ergo etc.
Item, Christus, secundum quod hmpo, praedicatur de uno solo ; sed singulare et individuum est illud quod de uno solo praedicatur : ergo Christus, secundum quod homo, est individuum.
Item, haec est vera : Christus est homo ; aut ergo praedicatur ibi praedicatum accidentale aut substantiale. Non accidentale ; hoc constat, cum homo vere dicatur de Christo, sicut et de aliis hominibus. Si essentiale, ergo vel est genus vel species vel differentia. Non genus vel differentia : ergo species ; sed species specialissima praedicatur de individuis solum sub ipsa contentis : ergo Christus est individuum hominis.
Item, haec est vera : Christus, secundum quod homo, est substantia ; sed substantia dividitur sufficienti divisione a Philosopho per primam et secundam : aut igitur Christus est. substantia prima aut secunda. Non secunda, cum non sit genus vel species : ergo prima ; sed prima substantia idem est quod individuum : ergo etc.
Item, haec est vera : Christus, secundum quod homo, est albus, et albedo inest Christo, secundum quod homo ; sed accidentia primo et per se sunt in individuis : ergo albedo inest Christo secundum quod est hominis individuum.
Sed contra : Idem est esse individuum substantiae et hypostasim ; sed in Christo una sola est hypostasis, quoniam in hypostasi fit unio, ut dicit Damascenus, et illa hypostasis est divina, non humana nisi per unionem : ergo, si haec est falsa : Christus, secundum quod homo, est hypostasis, haec similiter est falsa : Christus, secundum quod homo, est individuum.
Item, Christus, secundum quod homo, est individuum, et, secundum quod Deus, est substantia individua : hoc constat ; et secundum rationem individuationis est numeratio : ergo Christus est duo. Sed hoc est falsum, sicut ostensum est supra : ergo etc.
Item, omne individuum est per se unum et un um numero ; sed nihil tale est unitum alii slibstantiae antecedenti secundum esse : ergo, cum humana natura in Christo sit unita Verbo aeterno, videtur quod rationem individuationis noti teneat in ipso.
Item, quidquid dicitur de filio hominis, dicitur de Filio Dei : ergo, cum individuum dicat collectionem proprietatum, quam impossibile est in alio reperiri et de alio individuo dici, impossibile est quod Christus sit aliud et aliud individuum secundum quod homo et secundum quod Deus : ergo sicut in Christo est unitas personalitatis, ita est unitas individuationis : ergo sicut haec est falsa : Christus est persona secundum quod homo, ita, ut videtur, haec erit falsa : Christus est individuum secundum quod homo.
Conclusio
Locutio: Christus, secundum quod est homo, est individuu, conceditur, quatenus individuum accipitur largiori modo
Respondeo : Dicendum quod accipiendo proprie hanc dictionem secundum, prout dicit habitudinem causae, quaedam ex huiusmodi locutionibus simpliciter sunt falsae et impropriae, quaedam sunt distinguendae, pro eo quod habent aliquid proprietatis, aliquid improprietatis.
Haec enim est falsa et impropria Christus, secundum quod homo, est persona, et haec similiter Christus, secundum quod homo, est hypostasis. Sed prima est falsa ex duplici causa : tum quia persona importat proprietatem dignitatis, tum etiam quia importat fundamentum totius existentiae naturalis. Neutrum autem horum inest Christo ratione naturae assumtae, sed assumentis. Secunda vero est falsa altera illarum causarum, quoniam, etsi hypostasis non dicat proprietatem excellentiae, dicit tamen fundamentum existentiae ; hoc autem in Christo non est anima nec caro nec ex utroque compositum, sed Verbum increatum. Et propterea praedictae duae locutiones impropriae sunt et falsae ; et si legantur alicubi, sunt exponendae et secundum aliam acceptionem illius determinationis secundum quod est homo sunt intelligendae.
Haec autem de qua nunc est sermo, scilicet Christus est individuum secundum quod homo, et haec : Christus est suppositum secundum quod homo, possunt habere proprietatem et improprietatem secundum diversam intentionem istorum vocabulorum. Dicitur enim aliquid individuum dupliciter : uno modo, quia dicitur de uno solo ; et hoc modo albedo Petri est individuum, et hoc modo individuum dicitur quod est indivisum in se. Et sic absque dubio Christus, secundum quod homo, est individuum. Alio modo dicitur individuum quod est ab aliis divisum et subsistit in se et per se ; et hoc modo accipiendo individuum, humana natura in Christo non est individuum. Est enim unita Verbo increato sicut suo supposito.
Per hunc etiam modum distinguendum est, cum dicitur : Christus, secundum quod homo, est suppositum. Est enim suppositum in quo et suppositum de quo. Si dicatur suppositum illud de quo alterum praedicatur et quod subicitur superiori, Christus, secundum quod homo, est suppositum. Si vero dicatur illud suppositum in quo totum esse rei stabilitur et fundatur, sic non est concedendum Christum esse suppositum secundum quod homo, nisi arctetur ratio suppositi, ut dicatur suppositum accidentium et proprietatum accidentalium.
Unde, quia in unica sui acceptione tam nomen individui quam nomen suppositi aequipollet hypostasi, falsae sunt praedictae locutiones ex eadem causa ex qua et locutio praedicta ; scilicet Christus est hypostasis secundum quod homo. Sequeretur enim quod in Christo essent duo supposita et duae hypostases ; et ita non esset unum nec esset in eo vera unio. Secundum autem aliam acceptionem possuilt concedi ; et per hoc possunt dissolvi rationes quae inducuntur ad utramque partem. Rationes enim quae inducuntur ad primam partem procedunt de ind.ividuo secundum quod individuum dicitur quod de uno solo dicitur. Rationes vero ad partem sequentem procedunt de individuo secundum quod non solum non dividitur in alia, sed etiam in quantum dividitur ab alio supposito, et hoc quidem non habet in Christo. Et hoc totum patet pertractanti singulas rationes.
Ex his patet quod ultimo quaerebatur, quae scilicet locutiones in hac materia sint admittendae et quae non. Illae enim concedendae sunt quae sic veritatem et proprietatem naturarum important quod illi summae unioni non praeiudicant, in qua quidem facta est unio in persona Verbi, non solum in quantum dicit dignitatem proprietatis, sed in quantum dicit suppositum incommunicabile, scilicet ipsam hypostasim, ratione cuius est mutua praedicatio et idiomatum communicatio. Et hoc tamquam pro directivo principio est habendum, quia in illa unione beata persona Verbi fecit se suppositum humanae naturae, sicut pluries in praecedentibus dictum est. Ei pro tanto hum ana natura in Christo dicitur vergere in accidens : et ideo aliquod praedicatum, quod dicit modum existendi, vere attribuitur nobis secundum humanam naturam, quod tamen non vere attribuitur Christo secundum humanam, sed secundum divinam, scilicet esse personam et esse hypostasim ; esse suppositum, esse individuum, secundum quod vocabulo hypostasis aequipollent, licet secundum largiorem modum accipiendi duo ultima possint attribui, ut praetactum est.
Sed contra praedicta videtur posse obici, quoniam videtur quod Christus, secundum quod homo, vere et proprie sit individuum. Sicut enim in secundo libro ostensum fuit, individuatio est ex communicatione materiae cum forma et innotescere habet per accidentium collectionem ; Christus autem, secundum quod homo, ex anima et carne componitur sicut et alii homines : ergo ita vere et proprie habet individuationem sicut et alii homines : non videtur igitur quod praedictum est sufficere. Propter hoc est quaestio, quantum sit de proprietate individuationis in Christo secundum quod homo. Si enim non est amplior nisi quia dicitur de uno solo, tunc non habet magis de ratione individuationis quam accidentia ; quod absurdum est penitus, cum Christus, secundum quod homo, sit vera substantia.
Et dicendum quod, circumscriptis accidentibus et proprietatibus, quae individuationem non faciunt, sed ostendunt, individuatio est a principiis intrinsecis, secundum quod unum constituunt suppositum, in quo totum esse rei stabilitur. Et quia ex concursu illorum principiorum constituitur individuum et resultat forma totius, quae est forma specifica ; hinc est, quemadmodum dicit Boethius, quod "species est totum esse individui". In Christo autem anima et caro, sive materia et forma, uniuntur non solum in eo quod constituunt, sed etiam in hypostasi Verbi aeterni. Et ideo forma specifica non dicit totum esse Christi, ac per hoc Christus, secundum quod homo, non habet omnino plenam rationem individui ; unde quasi medium tenet inter individuum proprie dictum, et individuum secundum quod accidens dicitur aliquid individuum. Nam in individuo proprie dicto est principiorum substantialium unio et primi suppositi constitutio in se ipso, non in altero. Utrumque autem horum deest in accidentibus, quae nec in se nec per se subsistunt. Medio modo est in Christo, ubi principia convenient secundum humanam naturam ; tamen primum suppositum est alterius naturae, non ab eis constitutum. Et sic patet quod veritatem habent quae praedicta sunt. Ad haec autem valent praedeterminata libro secundo, distinctione tertia.