Text List

III, D. 10, A. 1, Q. 2

III, D. 10, A. 1, Q. 2

Utrum haec sit vera Christus, secundum quod homo, est persona.

Secundo quaeritur de hac : Christus, secundum quod homo, est persona ; et accipiatur illa determinatio secundum quod homo proprie. Nam in aliis acceptionibus non est dubium quin habeat veritatem, secundum quod dicit Magister in littera.

Rationes pirncipales

Et quod sit vera, videtur. Christus non est homo nisi quia est iste ; sed Christus, secundum quod est iste homo, est persona, quia proprium est pronominis pro proprio nomine poni et certam designare personam : ergo haec est vera et concedenda : Christus, secundum quod homo, est persona.

Item, Christus, secundum quod homo, est res completa omni completione quae potest reperiri in rationali creatura ; sed personalitas est dignitas et proprietas nobilitatis reperta in creatura rationali completa : ergo reperitur in Christo secundum quod Christus est homo.

Item, nobilior et perfectior est unio, secundum quam Verbum unitur naturae assumtae, quam unio, secundum quam tota Trinitas per gratiam unitur cuilibet animae iustae ; sed unio per gratiam inhabitantem nulli tollit personae dignitatem, immo quilibet homo iustus, secundum quod homo, est persona : ergo multo fortius Christus.

Item, unio divinae naturae ad humanam nihil tollit divinitati, quae tamen dicitur humiliata, et multo fortius nihil tollit humanitati, cum humanitas dicatur per illam unionem exaltata ; sed haec est vera : Christus, secundum quod Deus, est persona : ergo multo fortius haec erit vera : Christus, secundum quod homo, est persona, cum homo nihil perdat dignitatis, sed acquirat per unionem illam.

Item, esto per impossibile quod Verbum dimitteret naturam humanam, tunc ille homo, qui dicitur Iesus, secundum quod homo, esset persona ; sed constat quod nihil sibi accresceret propter illam separationem : ergo verum est nunc quod Iesus, secundum quod homo, est persona.

Sed contra : Nihil convenit Christo secundum quod homo, quod non sit assumtum vel coassumtum ; sed Filium Dei assumsisse personam est falsum et haereticum, sicut supra, distinctione quinta, dicit Magister et Augustinus, et multipliciter fuit probatum : ergo falsum est Christum esse personam secundum quod homo.

Item, si Christus, secundum quod homo, est persona, et humanitas coepit in Christo, ergo et personalitas. Igitur Christus incepit esse persona : ergo non est persona aeterna : igitur non est unigenitus Filius Patris, cum Filius sit coaeternus Patri. Sed hoc est impium : ergo restat quod illud ex quo hoc sequitur est falsum.

Item, impossibile est idem praedicatum inesse eidem secundum naturas differentes. Cum ergo Christus sit persona secundum quod Deus, aut non conveniret ei esse personam secundum quod homo, aut alia persona erit secundum quod homo ; et si alia persona est secundum quod homo et alia secundum quod Deus : ergo Christus est duae personae : ergo non est unus, et ita non est. Sed hoc est falsum : restat igitur quod aliud membrum est verum, scilieet quod Christo non convenit esse personam secundum quod homo.

Item, personalitas cuilibet rei inest ratione eius quod est in ipsa dignissimum : pertinet enim nomen personae ad notabilem dignitatem ; sed constat quod dignissimum in Christo non est humana natura, sed divina ; ergo falsum est Christum secundum hominem sive secundum humanam naturam esse personam.

Item, hoc ipsum ostenditur per nominis etymologiam. Sic enim arguit Magister in littera : Persona dicitur quasi per se sonans vel per se unum ; nihil autem tale est alii coniunctum, saltem digniori : ergo, si humana natura in Christo unita est digniori, scilicet divinae, videtur etc.

Conclusio

Locutio: Christus, secundum quod homo, est persona, neganda est

Respondeo : Dicendum quod absque dubio, si haec dictio secundum accipiatur prout importat rationem formae vel causae, neganda est simpliciter, pro eo quod personalitas Christo secundum humanam naturam convenire non potest. Ipsa enim coniuncta est rei digniori, et ideo non potest habere rationem personae, quae attenditur secundum excellentiam dignitatis in eo de quo dicitur ; nec tantum coniuncta est rei digniori quacumque coniunctione, sed coniunctione sive unione personali. Et ideo necesse est esse in Christo respectu duarum naturarum unam personam ; sed illa non potest attendi penes naturam creatam et penes naturam assumtam : necesse est igitur ipsam attendi secundum naturam assumentem et increatam. Et propterea haec admittitur Christus, secundum quod Deus, est persona ; haec respuitur Christus, secundum quod homo, est persona, sicut probant rationes ad secundam partem inductae ; et ideo sunt concedendae.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur de hac : Christus, secundum quod iste homo, est persona : ergo etc., dicendum quod haec est distinguenda, quia iste potest demonstrare naturam humanam in atomo, scilicet compositum ex illa anima et illo corpore ; et hoc modo falsum est Christum, secundum quod est iste homo, esse personam. Nec valet quod obicit, quod pronomen demonstrat certam personam ; persona enim ibi tantum valet quantum suppositum ; unde convenienter dicitur : ista albedo. Si autem hoc quod est iste demonstrat personam, tunc est vera, et est sensus : Christus, secundum quod est iste qui est homo, est persona. Sed tunc non sequitur : ergo secundum quod homo ; immo est sophisma secundum accidens. Generaliter autem posset resisti illi modo arguendi. Non enim sequitur : Petrus est individuum secundum quod hic homo : ergo est individuum secundum quod homo.

Ad illud quod obicitur quod Christus secundum quod homo, est res completa omni completione, dicendum quod verum est de completione absoluta ; de completione autem respectiva, quae est dignitas superexcellentiae, veritatem non habet ; nam humana natura in Christo non est nobilissimum eius sicut in aliis hominibus. Nec ex hoc sequitur quod minor sit dignitas in Christo secundum quod homo quam in aliis hominibus, propter hoc quia illa dignitas recompensatur per dignitatem improportionabiliter nobiliorem. Multo enim nobilius est esse personam personalitate aeterna quam personalitate creata.

Ad illud quod obicitur, quod unio per gratiam non tollit dignitatem personae, dicendum quod non est simile, quia, quamvis anima per gratiam uniatur rei digniori, scilicet Deo, non tamen unitur unione naturali, sed magis voluntaria ; nec unitur in unitatem hypostasis, sed in conformitatem voluntatis. Et ideo non est necesse Spiritum esse unius personae cum anima quam inhabitat, sed conformis voluntatis. Non sic autem est in Christo, in quo personalis unio est.

Ad illud quod obicitur, quod, quamvis natura divina sit unita humanae, tamen Christus est persona secundum quod Deus, dicendum quod non est simile, duplici ex causa. Persona quidem duo dicit, scilicet hypostasim, in qua est substantia totius esse rei, et proprietatem supereminentis dignitatis ; et in illa beata unione utrumque horum reperitur in Christo secundum quod Deus. Nam hypostasis divina est illa in qua substantificatur totum esse Christi, non humana ; proprietas etiam dignitatis inest illi secundum illam naturam quae non potest uniri digniori. Utrumque autem horum deficit humanae naturae, quoniam ipsa substantificatur in hypostasi alterius naturae, propter quod quodam modo dicitur vergere in accidens ; unitur etiam digniori naturae. Et ideo ex ipsa sui unione et nobilitate caret proprietate personae secundum se, quamvis non careat, immo habeat in assumente.

Ad illud quod obicitur, quodsi Verbum dimitteret humanam naturam, quod Iesus, secundum quod homo, esset persona, dicendum quod verum est, quia tunc illa natura haberet alium modum existendi ; non enim esset unita alii digniori nec haberet suppositum alterius naturae. Nunc autem est e contrario ; et in illo processu nulla est necessitas inferendi, quia non servatur convenientia similitudinis. Et si tu obicias, quod nulla dignitas ccrescit, dicendum quod ille homo sit persona secundum quod homo, hoc non est propter dignitatis crementum, sed propter minorationem ex illa separatione, quia tunc natura illa prius haberet pro supposito personam aeternam, nunc autem post separationem habet personam temporalem. Multo autem dignius est habere personam aeternam alterius naturae quam personam temporalem sibi omnino connaturalem. Nam primo modo persona faciebat ipsum vere dici et esse Deum, secundo modo hominem purum.

PrevBack to TopNext