Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum Christus manducaverit utroque modo.
Rationes principales
Et quod sacramentaliter, videtur. Levitici 8, 24 : "Cumque de sanguine arietis", Glossa Hesychii : "Primo sacerdos, deinde filii sanguine intingebantur, quia Christus in Coena prius sanguinem accepit, deinde discipulis dedit". Et rursus ibidem dicit Glossa : "Bibit et aliis bibere dedit".
Item, ratione videtur, quia Baptismum accepit in exemplum. Ergo, si hoc sacramentum est magis arduum, ergo de hoc magis exemplum dare debebat.
Item, quod spiritualiter manducaverit, videtur : Quia spiritualiter manducatur per cognitionem et dilectionem ; sed Christus summe se cognoscebat et diligebat : ergo etc.
Item, Christus adhuc erat viator, ergo adhuc debebat uti viatico ; sed corpus Christi spiritualiter est viaticum : ergo etc.
Contra, quod non manducaverit spiritualiter, videtur : Quia ubi est spiritualis manducatio, ibi unio ; ubi autem unio, ibi diversitas nonnulla. Ergo, cum idem non differat a se, patet quod Christus non comedit spiritualiter, cum fuerit idem sibi.
Item, ubi est spititualis manducatio, sacramentum habet spiritualem effectum ; sed in Christo non habuit talem effectum manducatio : ergo etc.
Conclusio
Christus eucharistiam sacramentaliter non spiritualiter sumsit
Respondeo : Dicendum quod quidam dicere voluerunt quod nullo modo sumpsit, quia sibi non competebat. Verumtamen nunc communiter dicunt quod Christus manducavit sacramentaliter, sicut dicit Chrysostomus quod primus bibit, ne alii potum sanguinis abhorrerent. Sed de spirituali quidam dicunt quod sic. Dicunt enim quod fuit ibi unio per actum amoris, et effectus fuit non in se, sed in membris, ut, sicut Christus non sibi meruit, sed nobis, sic virtute illius manducationis meruit ut membra corporis sui magis unirentur sibi.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod manducavit spiritualiter, quia fuit in eo cognitio et dilectio, dicendum quod hoc non sufficit nisi etiam sit ibi incorporatio, quae non potuit esse in ipso, quia non erat diversus ab eo cui incorporat ista manducatio.
Ad illud quod obicitur, quod erat viator, dicendum quod verum est ; sed nihilominus erat comprehensor perfectissimus et nullatenus poterat proficere, nec habitu nec fervoris motu. Unde esto quod aliquis quamtumcumque perfectus, etsi non beatus, recipiat digne sacramentum, intenditur in eo caritas motu vel habitu.
Ad illud quod obicitur, quod non manducavit sacramentaliter, quia non sub velamine, dicendum quod ad plenam rationem sacramentalis manducationis non oportet quod veniat signum tamquam velans sed sufficit ut veniat tamquam significans ; quod autem velet, hoc est per accidens, quia oculus videns non est illuminatus plene ; unde velando illuminat et illuminando velat.
Ad illud quod obicitur, quod mali tantum comedunt sacramentaIiter, dicendum quod aliquis sacramentaliter tantum recipit, quia non est idoneus ad spiritualem efficaciam. Sed hoc potest esse duplici de causa : aut propter gratiae plenitudinem, et hoc perfectionis est et in solo Christo fuit ; aut hoc est propter ipsius ineptitudinem et indignitatem, et sic est in peccatoribus. Et sic patet illud.