Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Quid sit manducare sacramentaliter.

Tertio quaeritur, quid sit manducare sacramentaliter sive pro quanta aliquis dicatur manducare sacramentaliter ; et quaeritur, utrum sufficiat sola actio corporalis.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Per simile : qui enim mergitur, forma sacramenti Baptismi servata, si non habeat aliquid resistens, baptizatur sacramentaliter. Ergo videtur similiter quod manducet sacramentaliter qui recipit corporaliter ipsum sacramentum.

Item, sola spiritualis masticatio et incorporatio rei facit manducationem spiritualem. Ergo videtur quod sola degustatio sive masticatio specierum facit manducationem sacramentalem.

Item, minima dispositio quae possit haberi ad hoc sacramentum est fides informis ; sed sine hac potest manducari sacramentaliter : ergo videtur quod sola actio corporalis sufficiat. Probatio minoris : haereticus sacerdos potest conficere, sicut infra videbitur ; sed non minus est conficere quam sacramentaliter sumere : ergo haereticus potest sacramentaliter sumere : ergo sine fidei actu potest sacramentaliter manducari : ergo , sola actione corporali.

Item ; quaecumque inseparabiliter sunt unita, quamdiu sunt, in nullo actu separantur. Ergo qui sumunt et manducant unum, et alterum ; sed species continent corpus Christi veraciter : ergo qui species comedit, comedit corpus Christi. Sed non com edit ex hoc spiritualiter : ergo sacramentaliter saltem.

Contra : Ad actum sacramentalem requiritur intentio, sicut supra probatum est, et si quis verba diceret et non intenderet consecrare, non conficeret. Ergo qui manducat, si non intendit, sacramentaliter non manducat.

Item, fides est fundamentum omnium sacramentorum, maxime huius, quia in forma huius dicitur : Mysterium fidei etc. Ergo, si aliquis degustat et non credit, non sumit sacramentaliter.

Item, duo sunt de integritate sacramenti, scilicet significatio et sanctificatio. Ergo ad hoc quod aliqua ratio sacramenti salvetur, necesse est aliquod istorum reperiri ; sed ei qui non credit, sacramentum nec significat nec efficaciam sanctificationis praestat ergo talis nullo modo manducat.

Item, si sola masticatio corporalis sufficeret, tunc mus et angelus, assumpto corpore, et homo ignorans sacramentaliter sumerent, quorum quodlibet est inconveniens. Restat ergo quod non sufficit. Est igitur quaestio quid requiratur.

Responsio

Sacramentalis manuducatio est manducare Sacramentum cum intentione sumendi illud ut Sacramentum

Respondeo : Dicendum quod sacramentaliter manducare est manducare sacramentum et ut sacramentum. Quoniam enim sacrmentaliter manducare est dispositio actus manducandi, ideo ad hoc quod actus sit sacramentalis necesse est quod respiciat ipsum sacramentum ut sacramentum. Ad hoc autem quod aliquis manducet sacramentum manducando species, duo exiguntur, scilicet cibi existentia et eius ad cibatum naturalis convenientia. Primum exigitur, quia, si non praecessit sacramenti confectio, non potest sequi manducatio. Secundum exigitur, quia cibus iste solis hominibus est concessus ; unde sicut homo solus baptizatur, ita corpus Chriti sacramentaliter a solo homine manducatur ; et sicut solus homo suscipit sacramentum Baptismi, ita solus homo suscipit sacramentum Eucharistiae. Ad hoc vero, quod manducet ut sacramentum, necessaria est intentio et intentionis regulatio vel secundum fidem quae est in ipso vel secundum fidem quae est in altero. Intentio, inquam, necessaria est ; nam si quis iret ad mensam et intende ret corpus reficere, et aliquis pro pane communi sacramentum sibi sicut panem offerret, et ipse intenderet omnino cibum corporalem sumere, nemo diceret eum sacramentaliter manducasse. Necesse est etiam quod illa intentio dirigatur vel secundum fidem quae est in ipso vel in altero, quia vel oportet quod credat quod sub illa specie aliquid spirituale lateat quod sumere intendat, vel oportet quod saltem intendat sumere quod alios credere aestimat, quamvis ipse non credat. Unde credo quod, si aliquis haereticus intendit accipere quod aestimat Ecclesiam credere esse corpus Christi, quamvis non credat, sacramentaliter comedit, quia, quamvis intentio sua non copuletur nec attingat rem sacramenti per propriam fidem, attingit tamen mediante fide aliena. Unde sacramentaliter comedit, quamvis non ita attingat sicut ille qui credit fide propria.

Et sic patet pro quanto dicatur sacramentaliter manducare, scilicet quia sacramentum primum vere existit et ipse qui manducat illud ut sacramentum sumere intendit, sive quia credit esse verum sacramentum sive quia aestimat alios credere. Ad illud quod obicitur, quod sufficit sola manducatio corporalis, dicendum quod falsum est, sicut ostendunt rationes ad oppositum, immo quatuor exiguntur, sicut tactum est.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur de mersione, dicendum quod non sufficit in adulto, sicut prius dictum fuit, nisi adsit intentio regulata a fide vel in se vel in alio ; sic in proposito.

Ad illud quod obicitur de spirituli manducatione, dicendum quod non est simile, quia in actu fidei et caritatis semper res spiritualis attingitur, et ita res spiritualis non frustratur. Sed, cum quis manducat corporaliter, potest esse quod non attingat aliquid quod spiritualiter subest, nec intellectu nec affectu nec per se nec per alterum ; et ita non manducat ut sacramentum. Et sic patet illud.

Ad illud quod obicitur de fide informi, dicendum quod falsum est, quia minor est cognitio aestimationis quam fidei et minus est intendere facere quod alius facit quam intendere quod credit ; et quia dispositio aliqua est, ideo aliquo modo est manducatio sacrameritalis, quamvis non ita plene.

Ad illud quod obicitur de inseparabilitate, dicendum quod. inseparabilia sunt quantum ad situm, non tamen sunt inseparabilia quantum ad actum. Potest enim, quis percutere et perforare et frangere speciem, et tamen nihil facit circa rem ; ita et manducare. Et quoniam sacramentum dicit comparationem ad rem, nihil dicitur attingere sacramentaliter nisi etiam attingat rem ; et hoc potest esse, sicut visum est : et ideo non sufficit solum speciem manducare ad manducationem sacramentalem nisi attingat rem per intentionem regulatam aliquo gnere cognitionis, scilicet vel aestimationis vel fidei informis vel fidei formatae vel etiam scientiae certae, ut in Christo.

PrevBack to TopNext