Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum mali sumant veraciter corpus Christi.
Rationes principales
Et quod mali sumant corpus Christi veraciter, videtur : Quia ipse est in speciebus individualiter : ergo cum sumant species, sumunt verum corpus Christi.
Item, in Baptismo qui tantum exterius abluitur, et nihil interius accipit, nullo modo baptizatur. Ergo, si mali rem interiorem aliquam non percipiunt, nullo modo percipiunt sacramentum ; sed percipiunt sacramentum : ergo etc.
Item, aeque effugit Dominus peccatum consecrantis ut manducantis ; sed non subtrahit se propter peccatum consecrantis ; ergo nec propter peccatum manducantis.
Item, non magis est nobilis Filius Dei in carne humana quam in propria natura : sed in propria natura non effugit malum hominem, immo etiam in quolibet est : ergo nec in humanitate.
Contra : Sapientiae 1, 5 : "Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum": sed non magis est mundus Spiritus sanctus quam Christus : ergo et Christus effugit fictum sive malum.
Item, Sapientiae 1, 4 : "In malevolam animam non introibit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis". Si ergo corpus peccatoris est tale, non ergo introducit Christum.
Item, Exodi 16, 20, manna scaturiebat in vasis eorum qui indebite colligebant. Ergo, si veritas debet respondere figurae, cum Christus non computrescat, saltem abscedit.
Item, ratione videtur, quia Christus secundum suam veritatem non est cibus ventris, sed mentis, ut dicit Magister et Sancti. Ergo, cum non intret mentem peccatoris nec ventrem, videtur ergo quod peccator nullo modo sumat.
Item, summe sapiens nihil facit indecens ; sed indecens et inordinatum est quod tam nobile corpus intret in tam vile hospitium : ergo, etc.
Item, quod Christus patitur se sumi a peccatore aut est opus iustitiae aut misericordiae ; iustitiae non, quia peccator non est dignus ; misericordiae non, quia misericordia facit quod homini salubrius est. Ergo, cum omne quod Deus facit sit misericordia et veritas, videtur quod peccator nullo modo sumit.
Conclusio
Mali vere sumunt corpus Christi, sed sine unione in corpore mystico
Respondeo : Dicendum quod, sicut tangit Magister in littera, aliqui voluerunt dicere corpus Christi verum a malis non sumi, quia non decet tantam maiestatem et carnem tam sanctam. et puram in corpus peccatis subditum introire. Unde volebarit dicere quod corpus Christi verum a speciebus abscederet, ex quo peccator ipsum labiis et ore polluto contingeret. Sed quoniam hoc in errorem ducit et manifeste est contra auctoritates Sanctorum, communiter tenent doctores fideles tamquam certitudinaliter verum quod in re media, quae est corpus Christi verum, non est differentia inter iustum et impium, quia ipse Dominus utrisque se offert nunc sicut pro omnibus se obtulit in cruce. Sed quantum ad ultimam, scilicet unitionem in corpore mystico, multum refert, quia boni recipiunt inde fructum, mali non, immo potius damnum. Unde concedendum quod recipiunt rem sacramenti, quae est corpus Christi verum, quod natum est de Virgine, quod pependit in cruce, quod a mortuis resurrexit et est in caelis.
Ad rationes
1-2. Ad illud quod obicitur, quod Spiritus Sanctus effugit et sapientia, dicendum quod illud intelligitur quantum ad effectum gratiae gratum facientis, non quantum ad substantiam.
Ad illud quod obicitur de manna, dicendum quod illud praefigurabat malum quod consequuntur suscipientes indigne, non aliquid quod sit circa Sacramentum
Ad illud quod obicitur, quod est cibus mentis, non ventris, dicendum quod hoc non dicit quia non inferatur in ventrem, sed quia venter ex illo non cibatur, quia non digeritur corporaliter Christi caro, ut exinde alimentum ad membra singula dirigatur, sicut carnales discipuli intellexerunt ; sed veraciter reficitur bonus. Sed peccator quidem, licet verum sacramentum recipiat, spiritualiter non reficitur ; sicut fictus baptizatur, sed tamen non abluitur interius.
Ad illud quod obicitur, quod indecens est quod intret in peccatorem, dicendum quod decentissimum et summae misericordiae et dignationis est ; et quamvis indecens videatur esse maiestati, non tamen Christi humilitati, ob quam in cruce decentissime fuit. Praeterea, non inquinatur propter hoc, nec etiam est in ipso peccatore nisi quia est in speciebus sanctissimorum symbolorum.
Ad illud quod obicitur, utrum sit misericordiae etc., dicendum quod misericordiae. Quod obicitur, quod est recipienti malum, dicendum quod sicut Dei benignitas occasionaliter ratione duritiae peccatoris convertitur in iram, sic in proposito, licet sit misericordia, tamen peccator in iram convertit, sicut dicitur ad Romanos 2, 4 : "An ignoras quod benignitas Dei" etc.