Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum peccator, qui est in peccato ex certa scientia, manducet corpus Christi damnabiliter.
Secundo quaeritur, utrum peccator, qui est in peccato ex certa scientia, manducet corpus Christi damnabiliter.
Et quod sic, videtur. I ad Corinthios 11, 29 : "Iudicium sibi manducat et bibit", de malis loquitur ; et iterum : "Reus est corporis et sanguinis Domini". Ergo graviter peccat.
Item, Augustinus: "Et mala prosunt bonis, ut angelus satanae Paulo, et sancta obsunt malis". Ergo etc.
Item, ratione videtur, quia qui proiceret corpus Domini in sterquilinium gravissime peccaret ; sed non est maius sterquilinium quam homo peccator : ergo etc.
Item, in hoc sacramento Deus offert gratiam homini ; sed peccator accipiens in peccato opponit se gratiae ; sed qui repellit gratiam Dei peccat : ergo etc.
Contra : Sacramentum illud est de bonis nobilissimis ; sed nobilissimis bonis sive maximis, sicut dicit Augustinus, De libero arbitrio, non contingit male uti ; ergo nec hoc sacramento. Ergo peccator non peccat sumendo.
Item, "non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent". Ergo, cum peccator male habeat, peccator indiget hac medicina ; sed qui accedit ad medicinam qua indiget non errat ; et si non errat, non peccat : ergo etc.
Conclusio
Peccator sumendo corpus Christi committit grave peccatum omissionis et contemptus
Respondeo : Dicendum quod peccator sumit sibi corpus Christi ad damnationem, non quia ipsum corpus aliquam maculam det animae, sed quia peccator ipsum contemnit, dum se praeparare, quem immundum scit, negligit et Dominum in tam foedum hospitium introducit. Et est ibi peccatum omissionis in hoc quod se non praeparavit tanto hospiti suscipiendo ; et peccatum contemptus, quia Christo, quantum in se est, contumeliam facit. Ideo dicit Apostolus, quod reus est corporis et sanguinis Domini, quia ei contumeliam facit et contemnit.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur, quod hoc sacramento non contingit male uti, dicendum quod falsum est, quia non solum sacramento, sed Deo contingit male uti, cum ipse diligitur propter aliud. Quare autem virtutibus non contingit male uti, patet, quia ipsae sunt boni usus et quibus utitur homo formaliter ; contingit tamen male uti ut obiecto ; sic in proposito intellige.
Ad illud quod obicitur de medicina, dicendum quod sicut corporalis medicina nocet imparato, sic spiritualis est imparato occasio nocumenti, quia medicina quae renda est cum praeparatione, non tantum corporalis, sed etiam spiritualis, illa scilicet quae nobilissima est.
Ad aliud autem dicendum, quod non peccat ratione actus, sed circumstantiae ; sicut si aliquis eleemosynam daret in contemptum Dei, sic et me peccat, quia bonum malo modo facit. Ad illud quod subditur quod modus non est in praecepto, dicendum quod, etsi non sit expressus aliquo praecepto, maxime tamen est attendendus, sicut patet per Apostolum.
Ad illud quod obicitur, quod videre sit peccatum sicut manducare, dicendum quod non est simile : primo quidem, quia non est tantae irreverentiae videre sicut manducare ; secundo vero ; quia manducando sacramentum sumitur et gratia offertur ; et quando peccator perseverat in peccato tempore quo Dominus ipsum visitat personaliter, non tantum vocaliter, auget contemptum : ideo peccat mortaliter.
Unde dicendum quod est peccatum in gustu propter duo, scilicet propter irreverentiam et propter negligentiam, quia debebat se praeparare ad gratiam ; in visu quantum ad neutrum est peccatum ; in tactu vero est medio modo. Nam si est peccatum, hoc est solum propter irreverentiam, quia non est ordinatum sacramentum ut tactu det gratiam ; sed qui est immundus et foetidus spiritualiter peccat, si tangit, quia tantae rei, quantum in se est, facit iniuriam. Distinguitur tamen in tactu, quia aut praevenitur et necessitas urget, quia corpus Christi in locum immundum caderet nisi colligeret ; et hoc modo si tangit, non peccat, quia non est irreverentia ; alias peccat. Et si tu obicias, quod semper est peccatum, quia Bethsamitae videntes arcam sunt interfecti, I Regum 6, 13 ; et similiter Oza percussus est, quia arcam tetigit, II Regum 6, 6, dicendum quod hoc non fuit figura videntium et tangentium Christum ; sed Bethsamitae figuram gerunt simplicium huius sacramenti arcana videre volentium, qui propter curiositatem frequenter in fide pereunt et moriuntur ; et Oza figuram gerit sacerdotum carnalium, qui in peccatis existentes ad conficiendum accedunt. Nam aliqui dicunt quod nocte cum uxore iacuit. Litteralis autem ratio quare illi interfecti sunt est, quia contra Domini mandatum fecerunt, quia Dominus praeceperat quod nullus de plebe videret arcam. Praeceperat etiam, ut sacerdotes eam ferrent ; et quia utrique contra praeceptum Domini fecerunt, ideo percussi sunt.