Text List

Diviso Textus

Diviso Textus

Supra ostendit Magister corpus Christi verum sumi. In hac parte ostendit corpus Christi verum esse in altari, procedens a destructione minoris erroris ad destructionem maioris. Et dividitur haec pars in duas partes. In prima Magister respondet sophisticis rationibus illorum qui dicebant corpus Christi verum in altari non esse. In secunda veritatem confirmat multiplici auctoritate ostendens quod corpus verum est in altari, et qua virtute hoc fiat, ibi : Satis responsum arbitror esse haereticis.

Prima pars habet duas. In prima ponit auctoritates et rationes. In secunda subiungit expositiories et determinationes, ibi : Quae ex eadem ratione omnia accipienda sunt. Et illa similiter duas habet. In prima exponit et determinat quasdam auctoritates quas illi male intelligendo depravabant. In secunda vero quasi incidenter exponit quandam locutionem tropicam Augustini, quae posset alicui ministrare fomentum erroris, ibi : Attende his diligenter, quia tropo quodam etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Diviso Textus