Text List

Dubia

Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram, et primo de hoc quod dicit Augustinus: Crede, et manducasti. Cum enim summa unio et incorporatio sit in caritate, videttir potius quod deberet dicere : dilige et manducasti quain crede.

Respondeo : Dicendum quod ipse intelligit de fide operante per dilectionem. Ratio autem quare magis dicit de fide duplex est : quia fides respicit intellectum et affectum, et ita utroque modo unit. Item, alia ratio est, quia, licet caritas perfectius dicat unionem, tamen proprietas manducationis magis in actu fidei invenitur, quia credens masticat recogitando, sed diligens non incorporat, sed incorporatur.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Credere in eum, hoc est comedere panem et vinum. Videtur enim falsum dicere, quia illud est spirituale, scilicet credere, hoc est corporale : ergo unum non est alterum.

Respondeo : Dicendum quod hoc non est dictum per omnimodam identitatem, sed per aequipollentiam in effectu, quia idem facit ; vel per expressionem significationis, quia hoc significat illud ; et sic patet obiectio.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit ; Qui non manet in me, nec ego in illo, etsi accipit sacramentum, acquirit magnum tormentum. Videtur enim male dicere, quia, cum nemo sciat utrum maneat in eo, ergo nemo scit utrum peccet, quando accipit sacramentum : ergo quilibet, quando accipit, committit se discrimini.

Respondeo : Verbum illud intelligendum est de eo qui scit se esse extra Christum, ita quod plura signa et fortiora habeat ad oppositum quam ad propositum. Nam si probabilia signa habeat de gratia, sufficit sibi ad hoc quod peccatum non incurrat, quia non incurrit contemptum, quamvis non tantum se disponat quod Deus acceptet omnino.

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : In illo sacramento corpus et sanguinem suum commendavit quod et fecit nos ipsos. Videtur enim male dicere, quia, si nos sumus res sacramenti, ergo, cum recipimus rem sacramenti, manducamus nosmetipsos ; quod est omnino inconveniens, ut videtur.

Respondeo : Dicendum quod nos sumus res huius sacramenti, non simpliciter, sed in quantum sumus membra, sive in quantum sumus uniti ipsi capiti ; unde sacramentum illud significat unionem corpori Christi per comparationem membrorum ad invicem et ad caput. Quando ergo nos sibi univit, fecit nos, id est ipsam unionem, rem huius sacramenti, quia nobis rem sacramenti tribuit ; quae unio quotidie in nobis crescit et melioratur secundum quod devotius sacramentum suscipitur.

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicitur : Qui manducat et bibit indigne, quid sit manducare indigne.

Respondeo : Dicendum quod triplex est indignitas, secundum quod distinguit Glossa, I ad Corinthios 11, 21, quae facit hominem accedere indigne : "Indignus est, inquit, qui aliter celebrat mysterium quam a Domino institutum est et qui non devota mente accedit ad eucharistiam vel in voluntate peccandi manet". Et ex hoc elicere possumus triplicem indignitatem : una quarum est in memoria ; secunda in voluntate ; tertia in opere. Prima respicit peccatum praeteritum de quo non poenitet ; et haec vocatur indevotio. Secunda respicit peccatum futurum quod proponit facere, et hanc vocat voluntatem peccandi. Tertia respicit peccatum praesens ; et haec est, quando aliter celebrat mysterium, ita quod actu peccat dum conficit. Et haec indignitas secundum triplicem differentiam inducit contemptum, ac per hoc facit accedere indigne, et ita actu peccare.

Dub. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Factum est malum, dum male ac cipitur bonum. Videtur enim male dicere, quia corpus Christi et ipse Christus est bonum secundum se. Ergo non potest fieri malum aliquo modo.

Respondeo : Dicendum quod sacramentum dicitur fieri malum non in se, sed isti, et ita ut comparatum ad hoc ; et comparatur per sumptionem et manducationem. Et ita vult dicere quod sumere corpus Christi, quod erat bonum in genere sive in se, per circumstantiam factum est malum, non, inquam, ipsum quod sumitur, sed actus sumendi.

PrevBack to TopNext