Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Christus sit in Sacramento altaris secundum veritatem.
Rationes principales
Et quod sit in altari secundum veritatem, videtur : Quia Dominus dixit : "Hoc est corpus meum": ergo si mentiri non potuit, quod demonstravit fuit corpus suum ; et dedit ilium ritum secundum quem ipse confecit : ergo, cum modo conficitur secundum illum ritum, verum corpus Christi est in altari. Si dicas quod illud non intelligitur per identitatem, sed per significationem, sicut illud : Petra est Christus ; ergo secundum hoc per significationem similiter posset dici de manna, agno paschali et sacrificio Melchisedech : tunc ergo non erit differentia inter sacramentum Novae Legis et Veteris.
Item, I ad Corinthios 10, 16 : "Panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ?" Ergo etc. Si dicas quod hoc similiter dicitur per significationem, contra : Apostolus postea infert, 11 capitulo, 21 : "Itaque qui manducat et bibit indigne reus est corporis et sanguinis Domini". Sed si hoc verum esset quia signum, tunc similiter, quia haec vox Christus est signum, qui pronuntiaret in peccato esset reus corporis et sanguinis ; quod falsum est.
Item, Matthaei ultimo, 20 : "Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi". Constat quod hoc non dicit quantum ad Apostolos, quia ante sunt mortui : ergo quantum ad credentes ; sed non quantum ad effectum divinitatis et gratiae - quia secundum divinitatem est cum omnibus hominibus, secundum gratiam non est semper cum fidelibus omnibus - intelligit ergo secundum humanitatem. Sed hoc non visibiliter, sed sub sacramento : ergo etc.
Item, ratione videtur quia caro Christi vere est cibus ; sed cibus qui non exponitur ad cibandum est frustra : ergo, si caro Christi non est frustra, exponitur ad cibandum. Sed non in se nec visibiliter, ne generet horrorem : ergo est vera caro Christi sub sacramento.
Item, Christus pro salute nostra carnem suam veram exposuit ad patiendum, cum adhuc essemus iniusti. Ergo, si multo magis debet diligere iustos, carnem ergo, suam veram exponet ad reficiendum, non tantum signa : ergo etc.
Item, ars et virtus circa difficile, et quanto difficilius est credere, tanto magis meritorium ; sed quod Christus sit in sacramento sicut in signo tantum, nullam habet difficultatem ; quod autem sit in sacramento veraciter sicut in caelo, hoc maximam habet difficultatem : ergo hoc maxime meritorium est credere. Ergo si debuit facere quod magis esset meritorium, patet etc.
Contra : Ostenditur quod non sit ibi secundum veritatem, primo per impossibilitatem, quia corpus Christi non ante erat in altari et nunc est. Ergo aliquo genere motus est mutatum ; sed non mutatione locali, quia tunc a caelo recederet : ergo aliquo alio genere mutationis. Sed aliae species motus solum cadunt circa mutabile et alterabile ; corpus autem Christi glorificatum impossibile est variari : ergo etc.
Item, nihil est nec potest esse extra terminum substantiae suae ; sed corpus Christi in caelo existens habet ibi terminum suae substantiae : ergo impossibile est, quod sit alibi quam in caelo ; ergo impossibile est, quod sit secundum veritatem in hoc sacramento : ergo, si est ibi, est solum sicut in signo.
Item, hoc ipsum ostenditur propter congruitatem, quia sacramenta instituta sunt propter humiliationem, ut homo in inferioribus se quaereret et inveniret salutem. Ergo, cum corpus Christi verum non sit inferius, non congruit sacramento.
Item, omnia sacramenta sunt ad Dei honorificationem et reverentiam ; sed, si corpus Christi verum esset ibi, cum reverentia sit a loco, in quo est, se elongare, sicut dictum est Moysi, Exodi 3, 5 : Solve calceamentum etc., nullus deberet ad hoc sacramentum accedere. Si ergo institutum est ut homo accedat, salva reverentia, non est ibi corpus verum.
Conclusio
Christum esse in Sacramento altaris secundum veritatem, et fidei pietas docet et Sacramenti dignitati congruit
Respondeo : Sicut tangit Magister, opinio quorumdam fuit et error pessimus, quod Christus non esset in altari nisi tantum sicut in signo, et dicitur manducari, quia signum eius accipitur et manducatur. Et hoc quidem volunt habere per simile in aliis, quia in aqua Baptismi non est gratia sicut contenta, sed tantum sicut in signo. Et ad hoc quidem videntur pietate moveri, quasi nemo sit dignus tangere nedum comedere veram carnem Dei. Sed iste est error pessimus et contra pietatem fidei, quae tantum sibi beneficium a Deo datum recognoscit et gratias agit quod in carne sua et natura propria nobiscum sit. Est etiam contra sacramenti dignitatem et excellentiam, in quo relucet divina potentia, sapientia et bonitas altius ceteris sacramentis ; unde cetera sacramenta excellit et quasi consummativum est aliorum omnium, sicut caritas omnium virtutum.
Primum igitur hic manifestatur Dei potentia in operis singularitate. Cum enim panis in Christi corpus verum et integrum in multis altaribus convertitur, nullo remanente communi, et subito hoc fit : ostendit se Deus posse supra omnem potentiam operativam in conversione, supra imaginativam in hoc quod idem est in pluribus locis, supra intellectivam in hoc quod tam magnum et integrum in tam parva specie facit existere non contractum.
Ad rationes
Ex hoc patet responsio ad illud quod obicitur de impossibilitate. Dicendum enim est quod, quamvis natura hoc non possit facere neque ratio. intelligere, tamen Deus potest multa in corpus Christi convertere ; et ex hoc corpus Christi est in multis locis, non per mutationem quae fit in Christo, sed in pane qui convertitur in ipsum.
Similiter patet aliud. Quamvis enim corpus Christi terminum habeat in caelo quantum ad existentiam naturalem, non tamen. habet quantum ad potestatem conversionis, secundum quam alibi potest corpus converti in ipsum ; et ideo illa virtute supernaturali fit alibi qua aliud convertitur in ipsum ; et hoc melius patebit in tertio problemate.
Relucet autem sapientia in congruitate. Christus enim Dominus noster satis magnum populum Domino acquisierat, ipsos in suo corpore mystico uniendo. In hoc autem corpore, quod est Ecclesia, sunt multi et diversi, sunt viatores et infirmi, sunt etiam quotidianis peccatis circumdati. Quia sunt multi in uno corpore, indigent connexione ; quia viatores, indigent refectione ; quia quotidianis peccatis implicati, indigent oblatione ; et haec quidem non tantum interius fienda erant per gratiam virtutum, sed exterius per gratiam sacramentorum. Congruum ergo fuit ut haberent unum exterius connecteris sicut habebant unum interius ; sed illud unum debuit esse ubi erant membra, et ita, cum in multis locis sint membra, debuit tale esse quod congrueret esse in multis locis. Sed hoc non est nisi Deus vel Divinitati unitum ; sed Deus est interius, Divinitati unitum est corpus Christi ; ergo corpus Christi debuit dari in sacramento exteriori, quod est unum in quo omnes fideles uniuntur in manducando unam et eamdem escam. Congruebat etiam, ut haberent exterius reficiens in sacramento ; sed reficiens animam non est nisi Deus vel Deo unitum ; et hoc est corpus Christi verum : et ita congruum fuit ut corpus Christi verum in sacramento isto esset. Congruebat etiam ut haberent oblationem exteriorem ; sed Dominus unica oblatione offerendo se omnes alias oblationes evacuaverat : ergo, si non debuit reficere quod destruxerat, debuit dare nobis illam eamdem quam obtulit et non aliam. Ergo sicut corpus Christi verum fuit oblatum in cruce, ita sacrificatur in altari.
Et ex hoc patet quod non valet quod obicit propter congruitatem. Quod obicit, quod homo non humiliatur in hoc sacramento, dicendum quod immo, quia in signo exteriori visibili est humiliatio. Praeterea, in hoc super omnia humiliatur et captivatur hominis intellectus, quia credere compellitur quod nullatenus potest comprehendere. Praeter hoc etiam in hoc sacramento est exemplum totius humilitatis, quia Dominus maiestatis tam modico et paupere pallio adhuc in exemplum humilitatis et paupertatis vestitur.
Ad illud quod obicitur de reverentia, dicendum quod reverentia non tantum fit Deo recedendo, sed etiam humiliter ad ipsum accedendo, maxime cum ipse vocat ; quia, si homo non iret cum vocatur, non esset reverentia, sed stultitia.
Apparet etiam tertio divina bonitas in utilitate. Nam ex hoc quod Christus est ibi corporaliter praesens, fidei meritum augetur, dum hoc credit quod nullatenus ratione cognoscit. Caritatis etiam devotio inflammatur, quando sentit Dominum sibi praesentem in carne ; sicut enim ad praesentiam ignis expellitur frigus, sic ad praesentiam carnis Christi expellitur tepor. Unde Damascenus dicit quod "caro Christi est tanquam carbo ignitus". Item, spei fiducia sublevatur ; dum enim ipsum eumdem offert Patri qui oblatus est in cruce, quis est qui non confidat exaudiri ?
Per hoc etiam patet , quod obicit de inutilitate, quia quod dicit Dominus : Caro non prodest quidquam, intelligit : carnaliter intelligenti. Ille autem intelligit carnaliter, non qui intelligit carnem esse praesentem, sed qui intelligit Christum manducari secundum quod comeditur caro cuiuslibet animalis per frusta. Sed tamen multum prodest eam veraciter assumenti sub sacramento.
Similiter patet aliud, quia praesentia corporis non auget Dei virtutem ; sed congruum est quod Dominus ex sua praesentia corporali aliquod munus specialius tribuat ; et licet non valeat illi qui credit eum non posse operari nisi ubi est corporaliter, credenti tamen multum valet, sicut multum valuit Zachaeo praesentia corporis.